IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
( Texlus Magistri Sententiarum).
De Sacramento conjugii.
Cum alia Sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, matrimonii Sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino, non tamen ad remedium, sed ad officium. Refert enim Scriptura Genesis, in Adam misso sopore, atque una de costis ejus sumpta, et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem, ad quem usum mulier facta esset, post extasim prophetice dixisse: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea;propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
De institutione ejus et causa.
Conjugii autem institutio duplex est. Una ante peccatum ad officium facta est in Paradiso, ubi esset thorus immaculatus et nuptiae honorabiles ; ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent: altera post peccatum ad remedium facta extra Paradisum, propter illicitum motum devitandum : Prima, ut natura multiplicaretur; secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus. Crescite et
multiplicamini; et post peccatum omnibus pene hominibus per diluvium consumptis. Quod vero ante peccatum institutum fuerit conjugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Augustinus testatur dicens : " Quod sanis esset ad officium, aegrotis est ad remedium. " Infirmitas enim incontinentiae, quae est in carne per peccatum mortua, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum. Si non peccassent primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum convenirent; et sicut remunerabile est aliquod bonum opus, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum lethalis concupiscentiae lex membris nostris inhaesit, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est et malus coitus, nisi excusetur per bona conjugii.
Unde secundum praeceptum et secundum indulgentiam contractum sit conjugium. Prima institutio habuit praeceptum, secunda indulgentiam. Didicimus enim ab Apostolo, humano generi propter vitandam fornicationem indultum esse conjugium. Indulgentia vero, quia meliora, non eligit, remedium habet, non praemium ; aqua si quis declinaverit, meretur exitiale iudicium. Quod secundum indulgentiam conceditur voluntarium est, non necessarium, alioquin transgressor esset qui illud non faceret. Et potest sane intelligi, illud sub praecepto dictum hominibus primis ante peccatum i Crescite et multiplicamini; quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo est facta multiplicatio, postquam secundum indulgentiam matrimonii contractus fuit. Ita etiam post diluvium, quo universum pene humanum genus deletum est, secundum praeceptum dictum est filiis Noe: Crescite et multiplicamini sig. multiplicato vero homine secundum indulgentiam contractum est, non secundum imperium.
Quibus modis accipitur indulgentia.
Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicet pro concessione, pro reruissione, pro permissione. Et est permissio in novo Testamento de minoribus bonis et de minoribus malis; de minoribus bonis est conjugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium; de minoribus malis, id est, de venialibus, est coitus, qui fit causa incontinentiae. Illud, conjugium, id est, indulgetur, id est, conceditur ; illud vero, id est, coitus talis, permittitur, id est, toleratur, ita quod non prohibetur.
Quod nuptiae sint bonae.
Fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes, qui Tatiani appellati sunt. "Hi nuptias omnino damnant ac pares fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt,nec recipiunt in suorum numero conconjugio utentem marem vel faeminam". "Quod autem res bona sit conjugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur conjugium instituisse inter primos parentes, sed etiam quod in Cana Galileae nuptiis interfuit Christus easque miraculo commendavit, aqua in vinum conversa: qui eti am postea virum dimittere uxorem prohibuit nisi causa fornicationis. Apostolus etiam ait : Virgo non peccat, si nubat. Constat igitur, rem bonam esse matrimonium ", alioquin non esset Sacramentum: Sacramentum enim sacrum signum est.
Cujus rei Sacramentum sit conjugium.
Cum igitur conjugium Sacramentum sit, et sacrum signum est et sacrae rei, scilicet conjunctionis Christi et Ecclesiae, sicut ait Apostolus : Scriptum est, inquit : Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ut enim inter conjuges conjunctio est secundum consensum animorum, et secundum permixtionem corporum, sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura, quia idem vult cum eo, et ipse formam assumpsit de natura hominis. Copulata est igitur sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est, charitate ac conformitate naturae. Hujus utriusque copulae figura est in conjugio ; consensus enim conjugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiae, quae fit per charitatem, significat ; commixtio vero sexuum, illam significat, quae fit per naturae conformitatem:
Qualiter intelligendum sit iltud: mulier illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtio sexuum.
Inde est, quod quidam doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem copulam. Ait enim Augustinus : " Non dubium est,illam mulierem non pertinere . ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus ". Item Leo Papa: " Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeat in se Christi et Ecclesiae Sacramentum: non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium". Item Augustinus:" Non est perfectum conjugium sine commixtione sexuum ". Hoc si secundum superficiem verborum quis acceperit, inducitur in errorem tantum, ut dicat, sine carnali copula non posse contrahi matrimonium, et inter Mariam et Joseph non fuisse conjugium, vel non fuisse perfectum: quod nefas est sentire. Tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanto a carnali opere immunius. Sed superius posita ea ratione dicta intelligendum est, non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum ;
sed non pertinet ad matrimonium, quod expressam et plenam tenet figuram conjunctionis Christi et Ecclesiae. Figurat enim illam unionem Christi et Ecclesiae, quae est in charitate, sed non illam, quae est in naturae conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus conjunctionis Christi et Ecclesiae, sed illius tantum, qua Ecclesia Christi charitate unitur, non illius, qua per susceptionem carnis capiti membra uniuntur: nec ideo tamen minus sanctum est conjugium, quia, ut ait Augustinus : " In nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti quam faecunditas ventris ". Est etiam conjugium signum spiritualis conjunctionis et dilectionis animorum, qua inter se conjuges uniri debent. Unde Apostolus ait : Viri, diligite uxores vestras, ut corpora vestra.
(Finis textus Magistri.)