IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit quinque conclusiones, quarum prima est, marem et foeminam indissolubiliter jungi ad procreandam prolem, religioseque educandam, est honestum. Probat quatuor rationibus. Docet tamen actum hunc non esse essentialiter bonum nec malum, sed utroque modo posse fieri, et ponit circumstantias bonae procreationis. Prima est finis. Secunda, determinatarum personarum. Tertia, perpetuitas vinculi. De objecto et circumstantiis bonitatis moralis agit Doctor, 2. d. 7. sig. Ad solutionem, et d. 40. et quodl. 18. sig. de primo. Quod ait hic, num. 4. nullum actum esse de se bonum, nisi amare Deum, nec de se malum, nisi odium Dei, sumit valde stricte actum de se bonum, pro eo cujus objectum est bonum simpliciter necessarium et perfectissimo conveniens ; et hoc sensu fides et spes non habent actus de se bonos, quia objecta harum, ut distinguuntur ab objecto amoris, aliquid includunt, quod non est simpliciter necessarium, scilicet revelationem et beatitudinem formalem.
Ad (a) solutionem quaestionum tractandarum de matrimonio, sunt hic quaedam necessaria praemittenda ;et sit haec prima (b) conclusio Principalis : Ad procreandam prolem debite educandam, marem et foeminam vinculo indissolubili sibi mutuo copulari et obligari, honestum est. Secunda conclusio est, marem et foeminam potestatem suorum corporum sibi mutuo tradere pro usu perpetuo ad procreandam prolem debite educandam, honestum est. Tertia conclusio, istam donationem mutuam a Deo institui et approbari, congruum est. Quarta conclusio, isti contractui donationis mutuae aliquod Sacramentum annecti, congruum est, et ita factum est. Quinta, in matrimonio necessarium est plura distincta concurrere, et quae?
Ad (c) probationem primae conclusionis sit haec prima conclusio praevia: Hominem velle procreare prolem in specie humana, est actus recte circumstantionabilis, hoc probatur, quia non est actus de se malus, ut non possit recte circumstantionari, sicut est dare alienum. Probatur, tum quia non magis secundum naturalem inclinationem est, quod alia animalia conservent suam speciem quam homo suam: imo tanto magis ipse, quanto ista species est perfectior. Non autem potest salvari regulariter in isto statu mortalitatis, nisi per propagationem. Tum quia si homo esset immortalis, adhuc secundum rectam inclinationem naturae, competeret sibi communicare perfectionem suam, eo modo quo esset sibi possibile: hoc autem est propagando. Tum tertio ex creditis, quia de illicito non datur praeceptum; sed Genes. 1. et 9. datur praeceptum de propagatione : Crescite et multiplicamini. Tum quarto, quia honestum est agere ad reparationem ruinae Angelicae, et restaurationem illius supernae civitatis Jerusalem, secundum praedestinationem divinam ; sed electi praedestinati ad reparandum ruinam illam, non producuntur communiter in esse, nisi per propagationem ; ergo.
Et(d) sic patet, quod iste actus non est de se malus, sed nec de se est sufficienter bonus bonitate morali, quia nullus actus est sufficienter bonus moraliter, ex ratione agentis vel objecti, nisi amare Deum, quod non potest esse contra rectam rationem, imo necessario est secundum rectam ratioaem, quod talis actus tendat in tale objectum ; hoc autem est, quia objectum est finis ultimus secundum se volendus, et a quolibet ordinato ad finem illo modo quo potest finem amare. Sed procreare prolem, patet quod non est finis ultimus, sed aliquid ordinatum vel ordinabile ad finem, et per consequens potest homo recte et non recte ordinare illud in finem ; ergo est actus circumstantionabilis rectis circumstantiis.
Praeterea (e) probatur utrumque simul, quia ille actus est de se malus, cujus objecto repugnat esse bonum, sive cujus objectum repugnat actui, et actus agenti: et per oppositum, ille est de se bonus, cujus objectum est simpliciter bonum necessarium, et perfectissime conveniens agenti. Sed neutrum istorum convenit huic actui, quia ejus objectum non est bonum ultimum, nec repugnat sibi esse bonum: ergo de se nec malus, nec perfecte bonus moraliter, quia nullus actus est perfecte bonus ex genere tantum, sive ex solo objecto, nisi amare Deum ; nec malus ex genere, sive ex solo objecto, nisi odire Deum, et neutrum actum oportet specificare. Nec est circumstantionabilis, quia ex genere habet iste actus, qui est amare Deum, quod sit bonus, et odire, quod sit malus. Unde loquendo de amore amicitiae, Deus non potest nimis amari, nec aliquis potest Deum bene odire.
Haec (f) est ergo prima conclusio in probando primam conclusionem principalem, quod velle procreare prolem est actus circumstantionabilis rectis circumstantiis. Secunda (h) conclusio sit haec : Prima circumstantia requisita ad bonitatem moris istius actus, est circumstantia finis, sicut universaliter est in moralibus; et est ista, velle procreare prolem religiose educandam ad ampliandum cultum divinum. Hoc probatur per rationem, quia perfecta operatio humana est finis hominis. 1. Ethic. ad finem autem debent alia ordinari ; ergo ad hunc finem debet quilibet velle prolem. Ista probatur ex creditis, quia quilibet debet sic diligere proximum ex charitate, sicut seipsum, id est, ad idem. Sed quilibet debet diligere se ad honestam conversationem et divinum cultum; ergo et proximum suum, et maxime prolem, cui specialiter tenetur. Confirmatur per Augustinum 9. super Genes. dicentem : Bonum prolis dicitur non ipsa proles, sed spes, et desiderium quo proles quaeritur, ut religiose educatur vel informetur.
Sequitur (h) secunda circumstantia, quae est, quod iste actus debet esse determinatarum personarum, maris scilicet et foeminae; non quod esse maris et foeminae sit circumstantia, sed includitur necessario in actu, qui est procreare prolem: sed determinatarum dico esse circumstantia ex parte causarum agentium. Nam vaga conjunctio est contra bonum prolis, quod est finis hic intentus, contra bonum familiae, et contra bonum civitatis.
Primum probatur, quia proles non religiose educaretur, tum ex parte parentum, quia non haberent determinatam notitiam suae prolis, saltem pater, et ita non esset sollicitus suae proli debitam impendere disciplinam ; nec e converso proles patri debitam reverentiam et timorem filialem, propter quem timorem filius magis obedit patri, et magis ab eo diciplinam recipit quam ab alio.
Secundum probatur, quia bonum familiae consistit in aliqua firma adhaesione principalium personarum familiae, alias esset bonum vagum; et propter hoc, dicit Philosophus 8. Ethic. quod homo naturaliter est animal conjugale et domesticum. Nec etiam aliquae personae diligentiam adhiberent circa necessaria sibi mutuo et proli: ergo.
Tertium probatur, quia amicitia civium ut plurimum est ex determinata propinquitate in certo gra du. Sed ibi nulla esset propinquitas nova certa, quae esset causa amicitiae. Ideo propter ista recte reprehendit Aristoteles politiam
Socratis 3. Pol. quia pro statu naturae lapsae, multo melior est illa quam ipse ordinat: et pro omni statu fuisset contra rectam rationem vaga conjunctio maris cum foemina.
Ista etiam circumstantia satis patet ex creditis per Scripturam sacram, nam Genes. 2. dicitur: Erunt duo in carne una: et Christus idem dicit Matth. 19. et Apostolus 1. Corinth. 7. Unusquisque suam uxorem habeat propter vitandam fornicationem. Et esto quod ista determinatio non probaretur per rationem naturalem esse simpliciter necessariam, ita quod ejus oppositum repugnat manifeste rationi naturali, saltem haec affirmativa satis patet secundum rationem naturalem, scilicet quod honestum est personas sibi invicem esse determinatas ad actum istum.
Sequitur alia circumstantia, sci licet quod personas istas sibi invicem ad istum finem vinculo indissolubili obligari, honestum est. Hoc probatur ex praecedenti, quia si determinatio ad commorandum, et mutuo serviendum, valet ad debitam prolis educationem, et ad bonum familiae et civitatis, multo magis ad hoc valet perpetua adhaesio determinatarum personarum ad invicem: non autem perpetuo adhaererent sibi propter multas occasiones et displicentias occurrentes, nisi ad talem adhaesionem essent sibi invicem vinculo indissolubili obligatae.
Et esto quod non posset probari ista conclusio (quae principalis est in isto articulo) esse simpliciter necessaria ex ratione naturali evidenter, probatur tamen sicut proposita est, primo quod marem et foeminam sic obligari ad talem finem, est honestum et rationi naturali consonum.
Et ex hoc patet solutio cujusdam quaestionis, an talis obligatio sit de lege naturae, quia (sicut dictum est supra dist. 17.) propriissime de lege naturae est principium practicum per se notum, et conclusio demonstrative descendens ex tali principio ; secundario autem de lege naturae est verum evidenter consonum talibus principiis et conclusionibus, licet non necessario sequens: et hoc modo marem et foeminam obligari ad finem praedictum est de lege naturae, ut patet ex dictis.