CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De potentia Dei in comparatione ad modum rerum. Nunc illud restat discutiendum, utrum melius aliquid Deus possit facere, quam facit? Solent enim illi scrutatores dicere, quod ea quae facit Deus, non potest meliora facere, quia si posset facere et non faceret, invidus esset et non summe bonus. Et hoc ex simili astruere conantur. Ait enim Augustinus lib. 83. qq. " Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit, nihil enim Deo melius, generare debuit aequalem. Si enim voluit et non potuit, infirmus est ; si potuit et noluit, invidus. Ex quo conficitur, aequalem genuisse Filium. " A simili volunt dicere, quod si potest Deus rem meliorem facere, quam facit, invidus est. Sed non valet hujus similitudinis inductio, quia Filium genuit de substantia sua; ideoque, si posset gignere aequalem et non gigneret, invidus esset. Alia vero, quae non de substantia sua facit, meliora facere potest.
Quaestio qua illi arctantur.
Verum hic ab eis responderi deposco, cur dicunt, rem aliquam sive etiam rerum universitatem, in qua major consummatio expressa est, non posse esse meliorem quam est ; sive ideo quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit, sive ideo, quia majus bonum, quod ei deest, capere ipsa non valeat. Sed si ita summe bona dicitur, ut nulla ei perfectio boni desit, jam creatura Creatori aequatur. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest, capere ipsa non valeat; jam hoc ipsum non posse, defectionis est, non consummationis ; et potest esse melior, si fiat capax melioris boni, quod ipse potest qui eam fecit. Potest ergo Deus meliorem rem facere, quam faciat. Unde Augustinus super Genesim : " Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset nec vellet; et si talem fecisset, quis dubitat, eum meliorem fuisse ? " Ex praedictis constat quod potest Deus et alia facere, quam facit, et quae facit meliora ea facere, quam facit.
Utrum alio, vel meliori modo possit facere quam facit?
Post haec considerandum est, utrum alio modo, vel meliori, quam facit, possit ea facere quae facit? Si modus operationis ad sapientiam opificis referatur, nec alius, nec melior esse potest. Non enim potest facere aliquid aliter vel melius, quam facit, id est, alia sapientia vel majori sapientia ; nihil enim sapientius potest facere, quam facit. Si vero referatur modus ad rem ipsam, quam facit Deus, dicimus, quia ei alius et melior potest esse modus. Et secundum hoc concedi potest, quia ea quae facit, potest facere melius et aliter, quam facit, quia potest quibusdam meliorem modum existendi praestare, et quibusdam alium. Unde Augustinus 13. libro de Trinitate, dicit, quod fuit et alius modus nostrae liberationis possibilis Deo, qui omnia potest; sed nullus alius nostrae miseriae sanandae fuit convenientior. Potest igitur Deus eorum quae facit, quaedam alio modo meliori, quaedam alio modo aeque bono, quaedam etiam minus bono facere, quam facit ; ut tamen modus referatur ad qualitatem creaturae, non ad sapientiam Creatoris.
Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit ?
Praeterea quaeri solet, utrum Deus semper possit omne quod olim potuit? Quod quibusdam non videtur dicentibus : potuit Deus incarnari et potuit mori et resurgere, et alia hujusmodi, quae modo non potest. Potuit ergo quae modo non potest, et ita habuit potentiam, quam modo non habet. Unde videtur ejus potentia imminuta. Ad quod dicimus, quia sicut omnia semper scit, quae aliquando scivit, et semper vult, quae aliquando voluit, nec unquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat, quam habuit; ita omnia semper potest quae aliquando potuit, nec unquam aliqua potentia sua privatur. Non est ergo privatus potentia incarnandi vel resurgendi, licet non possit modo incarnari vel resurgere. Sicut enim potuit olim incarnari, ita et potest modo incarnatus esse, in quo ejusdem rei potentia monstratur. Ut enim olim scivit, se resurrecturum, et modo scit, se resurrexisse, nec est alia scientia illud olim scivisse, et hoc modo scire, sed eadem omnino; et sicut voluit olim resurgere, et modo resurrexisse, in quo unius rei voluntas exprimitur, ita potuit olim nasci et resurgere, et modo potest natus fuisse et resurrexisse; et est ejusdem rei potentia. Si enim posset modo nasci et resurgere, non esset idem posse. Verba enim diversorum temporum, diversis prolata temporibus et diversis adjuncta adverbiis, eumdem faciunt sensum, ut modo loquentes dicimus : iste potest legere hodie, cras autem dicemus : iste potest legisse, vel potuit legere heri, ubique unius rei monstratur potentia. Si autem diversis temporibus loquentes ejusdem temporis verbis et adverbiis utamur, dicentes hodie: iste potest legere hodie, et dicentes cras: iste potest hodie legere ; non idem, sed diversa dicimus eum posse. Fateamur igitur, Deum semper posse quidquid semel potuit, id est, habere omnem illam potentiam, quam semel habuit, et illius omnis rei potentiam, cujus semel habuit; sed non semper posse facere omne illud, quod aliquando potuit facere ; potest quidem facere aut fecisse quod aliquando potuit. Similiter quidquid voluit, et vult, id est, omnem quam habuit voluntatem et modo habet: et cujusciimque rei voluntatem habuit, et modo habet ; non tamen vult esse vel fieri omne, quod aliquando voluit esse vel fieri, sed vult fuisse vel factum esse. Ita et de scientia Dei dicendum est.
(Finis textus Magistri)