IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda conclusio, honestum est marem et foeminam tradere sibi mutuo dominium suorum corporum perpetuo ad generandam prolem, debite educandam. Hanc explicat et probat aliis duabus conclusionibus.
Ad (i) probationem secundae conclusionis principalis sit haec prima conclusio : Obligationem illam indissolubilem expedit ex actu voluntatis personarum obligatarum innasci. Hoc probatur, quia vel sic nascetur, vel ex impositione legislatoris sine actu voluntatis eorum. Sed primum est utilius et magis consonum rationi naturali, quia ex quo obligatio debet esse indissolubilis, expedit quod modus quo fit, sit conveniens indissolubilitati ejus: sed si cogerentur a legislatore sibi invicem conjungi, minus placerent sibi mutuo ; et ita esset major occasio dissensionis futurae, quia, sicut dicitur 20. q. 3. Praesens, quod quis non eligit, profecto non diligit; quod autem non diligit, facile contemnit.
Secunda conclusio est haec: marem et foeminam transferre in se invicem potestatem corporum suorum pro usu perpetuo ad istum finem, honestum est, et hoc contractu mutuae donationis. Hoc patet ex praecedenti,visa ratione contractus mutuae donationis: dicitur enim contractus, quasi simul tractus duarum voluntatum,et per consequens necessario requirit actus voluntatum concordes in translatione mutua corporum, sicut in permutationibus et venditionibus communiter accidit. Nec hoc sufficit, sed oportet istos actus per aliqua certa signa mutuo exprimi,alioquin neutri constaret de actu voluntatis alterius: et neuter vult transferre, nisi pro quanto concipit alium velle in ipsum transferre.
Si ergo ex praecedenti conclusione expedit illos obligari per proprias voluntates, et non sine signis expressis, ergo expedit ibi esse contractum, ex quo nascitur illa obligatio. Sed contractus ille non potest esse nisi mutuae donationis vel permutationis (quod idem est) potestatis corporum pro usu perpetuo ad istum finem; nam potestatem sui corporis, quae sua est, nullus transfert in alium, nisi per actum voluntatis suae, quia per illum fit dominus, et desinit esse dominus, et sic facit alium dominum ; et per consequens illud quod alius acquirit in corpore alterius transfertur in ipsum per actum voluntatis libere transferentis, et hoc cum signo extrinseco evidenti, in quo habetur ratio contractus praedicti. Forma istius contractus est : Do si des; vel, do ut des.