CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit affirmative quaestionem, et explicat fuse differentiam potentiae ordinariae seu ordinatae ab absoluta. Hujus objectum est. quidquid absolute est possibile, illius, id quod lege vel beneplacito voluntatis legislatoris, jam ordinatum est, cujus oppositum forte ordinari potuit. Docet obiter legem esse opus non intellectus, sed voluntatis. An vero praecepta naturalia per Dei voluntatem sint immutabilia, magna quaestio est, de qua Scot. 3. dist. 37. sig. Ad quaestionem.
Respondeo (a) in omni agente per intellectum et voluntatem potentem conformiter agere legi rectae, et tamen non necessario agere conformiter legi rectae, est distinguere potentiam ordinatam a potentia absoluta. Et ratio hujus est, quia potest agere conformiter illi legi rectae, et tunc secundum potentiam ordinatam. Ordinata enim est inquantum est principium exequendi aliqua conformiter legi rectae, secundum ordinem praefixum ab illa lege, et potest agere praeter illam legem vel contra eam, et in hoc est potentia absoluta excedens potentiam ordinatam, et ideo non tantum in Deo, sed in omni agente libere, quod potest agere secundum dictamen rectae rationis vel rectae legis, et praeter talem legem et contra eam, est distinguere potentiam ordinatam et absolutam. Ideo dicunt Juristitae (b), quod quis potest hoc facere de facto, hoc est, de potentia sua absoluta, vel de jure, hoc est, de potentia ordinata secundum jura.
Quando (c) autem illa lex recta secundum quam ordinate agendum est, non est in potestate agentis, tunc potentia ejus absoluta non potest excedere potentiam ejus ordinatam circa objecta aliqua, nisi circa illa agat inordinate. Necessarium enim est illam legem stare, comparando ad tale agens, et actionem non conformem illi legi rectae non esse rectam neque ordinatam, quia tale agens tenetur agere secundum illam rectam legem cui subest. Unde omnes, qui subsunt legi divinae, si non agant secundum illam, inordinate agunt.
Sed quando (d) in potestate agentis est lex et rectitudo ejus, ita quod non est recta, nisi quia est ab illo statuta, tunc potest recte agere agendo aliter quam lex illa dictet, quia potest statuere aliam legem rectam, secundum quam agat ordinate ; nec tunc potentia sua absoluta simpliciter excedit potentiam ordinatam, quia esset ordinata secundum illam aliam legem, sicut secundum priorem ; tamen excedit potentiam ordinatam praecise secundum priorem, contra quam vel praeter quam facit. Ista possent exemplificari de Principe et subditis, et lege positiva, etc.
Ad propositum igitur applicando dico (e), quod leges aliquae generales rectae de operabilibus dictantes, praefixae sunt a voluntate divina, et non quidem ab intellectu divino, ut praecedit actum voluntatis divinae, ut dictum est dist. 39.
Sed quando intellectus (f) offert voluntati divinae talem legem, puta quod omnis glorificandus prius est gratificandus, si placet voluntati suae quae libera est, recta est lex, et ita de aliis legibus. Deus igitur agere potens secundum istas rectas leges, ut praefixae sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam ; ut autem potest agere multa, quae non sunt secundum istas leges jam praefixas, sed praeter illas, dicitur ejus potentia absoluta, quia multa alia potest agere ordinate, et multa alia posse fieri ordinate ab illis, quae fiunt conformiter istis legibus, non includit contradictionem, quia rectitudo illius legis, secundum quam quis dicitur recte et ordinate agere, est in potestate ipsius agentis ; ideo sicut potest aliter agere, ita potest aliam legem statuere rectam, quia si statueretur a Deo, recta esset, quia nulla lex est recta, nisi quatenus a voluntate divina acceptatur. Et tunc potentia ejus absoluta non se extendit ad aliquid aliud, quam ad illud quod ordinate fieret, si fieret. Non quidem fieret ordinate secundum istum ordinem, sed fieret ordinate secundum alium ordinem, quem alium ordinem ita posset voluntas divina statuere, sicut aliter potest agere.
Advertendum (g) tamen est, quod aliquid esse ordinatum et ordinate fieri, est dupliciter. Uno modo ordine universali, quod pertinet ad legem communem, sicut ordinatum est secundum legem communem, omnem finaliter peccatorem esse damnandum, ut si Rex statuat quod omnis homicida moriatur. Secundo modo ordine particulari, circa hoc judicium, ad quod non pertinet lex, quia lex est de universalibus casibus ; de casu autem particulari non est lex, sed judicium secundum legem, quod est conclusio legis, ut quod iste homicida moriatur.
Dico, quod Deus non solum potest agere aliter, quam ordinatum est ordine particulari, sed etiam aliter quam ordinatum est ordine universali, sive secundum leges justitiae, potest ordinate agere, quia tam illa quae sunt praeter illum ordinem, quam illa quae sunt contra illum ordinem, possunt a Deo ordinate fieri, potentia absoluta. Potentia tamen ordinata non dicitur, nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectae de aliquo particulari. Quod apparet ex hoc, quia possibile est Deum salvare aliquem, qui tamen morietur in peccato mortali finaliter, et damnabitur, non autem conceditur ipsum posse salvare Judam jam damnatum. Nec tamen hoc est impossibile de potentia absoluta Dei, qui non includit contradictionem ; igitur istud, scilicet salvare Judam, eo modo est impossibile, quo modo possibile est salvare istum ; istum ergo potest salvare (h) de potentia ordinata, quod verum est, et illum non, non quidem ordinatione particulari, quae est quasi de isto agibili et operabili particulari tantum, sed ordine universali, quia si salvaret istum, staret statutum modo cum legibus rectis, quas recte praefixit de salvatione et damnatione singulorum.
Staret enim cum ista, quod omnis finaliter malus damnabitur, quae est lex praefixa de damnandis, quia iste adhuc non est finaliter peccator, sed potest esse non peccator, maxime dum est in via, quia potest Deus eum gratia sua praevenire. Sicut si Rex praeveniret aliquem ne faceret homicidium, si non damnat eum, non facit contra legem suam universalem de homicida, non autem staret cum illa particulari lege, quod Judam salvaret. Judam enim potest praescire salvandum de potentia ordinata, sed non isto modo ordinata, sed absoluta isto modo, sed alio modo ordinata secundum aliquem alium ordinem, quia secundum ordinem alium tunc possibilem institui. Potentia igitur absoluta potest Judam salvare, potentia vero ordinata potest istum peccatorem salvare, licet nunquam salvabitur; sed lapidem nec potest beatificare potentia absoluta, nec ordinata. Et secundum hoc patet respectu cujus dicitur potentia absoluta in Deo, scilicet in quantum potest contra legem universalem, et non contra legem particularem.
Qualiter autem voluntas divina possit circa particularia et circa leges rectas instruendas volendo oppositum ejus, quod nunc vult, dictum est supra de hoc dist. 39.
Ad argumentum primum patet, quod consequentia non valet, quia si faceret alio modo res quam modo ordinatum est eas fieri, non propter hoc inordinate fierent, quia si statueret alias leges secundum quas fierent, eo ipso ordinate fierent.
Ad argumentum in oppositum concedo, quod probat de potentia absoluta, quae tamen si esset principium alicujus, esset eo ipso ordinata, sed non secundum ordinem ab eo praefixum eumdem, quem primo habuit.