IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Ad probationem secundae conclusionis, etc. Subjicit duas conclusiones ad probationem primae conclusionis, quae talis est: Marem et foeminam potestatem suorum corporum sibi mutuo tradere, pro usu perpetuo ad procreandam prolem debite educandam, honestum est, etc. In hac conclusione duo exprimuntur, nempe mutua traditio et contractus perpetuus. Debere esse mutuam traditionem per voluntarium et mutuum consensum probat, quia alioquin si esset a solo legislatore, esset onerosum, et repugnaret societati pacificae, quae requiritur inter conjugatos per illud : Adhaerebit uxori suae, etc. quam societatem merito Augustinus, libro de bono conjugali, cap. 6. appellat primam generis humani ; praejudicaret etiam contrarium procreationi et educationi prolis, quae inter discordias conjugum negligitur.
Secundum probat ex ratione generica contractus, quia nequit perfici nisi per mutuum consensum et translationem, sine qua nequit dominium corporum transfer ri in se mutuo; ex quibus deducit sig. Sequitur, conclusionem principalem, nam sicut quisque potestatem sui corporis ha bet, ita etiam in alterum transferri, au ab eo acquiri nequit sine traditione e voluntate domini.
SCHOUUM.
Tertia conclusio, congruum fuit praedictam mutuam traditionem corporum a Deo approbari. Ratione innuit, quod matrimonium non videtur esse de Jure naturae stricte obligante, sed quod est valde consonum naturae. Quod habet expresse num. 18. quod etiam sentit Soto hic, quaest. 1. et 1. de just. q. 4 art. 4. et sic expedit confirmari Jure . positivo divino. Innuit etiam indissolubilitatem matrimonii compleri Jure positivo, quo secluso, tantum esset dissona Juri naturali solutio: quod tenet D. Thom. 4. dist. 27. quaest. 1 art. 3. quaestiunc. 2. D. Bonav. artic. 3. q Durand. quaest. 2. Richard. artic. 2. q. 2, Navar. 3. consil. de convers. infid. cons. 1, num. 14. Henriquez lib. 11. cap. 2. num. 3. Gajetan. tom. 1. Opuse. tract. 28. de matrim. quaest, unic.
Tertia (k) conclusio principalis probatur sic : Nulli obligarent se communi obligatione, saltem difficili, nisi ad hoc esset aliquid astringens, vel sicut lex naturae, vel sicut lex positiva vel humana. Lex enim naturae, etsi obliget ad indissolubilitatem vinculi praedicti, praemisso tali contractu, tamen non lex naturae evidentissima, sed secundo modo dicta. Illud autem quod non erit de lege naturae, nisi secundo modo, non est omnibus manifestum; ergo expedit necessitatem illius praecepti a lege positiva divina determinari.
Esto etiam, quod ad hoc obligaret praeceptum legis naturae primo modo dictae, puta principium practicum manifestum, vel conclusio, adhuc expediret ponere ad hoc praeceptum divinum, quia minus obediunt homines soli legi naturae quam Deo praecipienti, quia minus timent et reverentur conscientias proprias, quam auctoritatem divinam. Nec expedit determinationem istam primo modo fieri a lege positiva humana, quia leges positivae humanae variae sunt apud diversos ; ista autem indissolubilitas debet esse uniformis apud omnes.
Hoc (1) factum est, ut patet Genes. 2. et Matth. 19. ubi Christus allegat Deum dixisse quod Adam protulit Genes. 2. quia dixit per os Adae, ut praeconis; et ideo dixit Deum conjunxisse, supple marem et fceifiimam, conjunctione matrimoniali, quia praecepto, quod protulit per os Adae dicens: Adhaerebit, etc.
Sed (m) intelligendum est quod aliud est praecipere contractum illum, et aliud praecipere adhaesionem perpetuam praemisso primo contractu. Primum bene expedit praecipi pro tempore illo, pro quo esset necessitas propagationis, et maxime si homines essent difficiles ad hoc sine praecepto ; sed pro alio tempore, pro quo non est necessitas, non oportet praecipi, et hinc est quod Deus post lapsum bis dedit praeceptum de contrahendo, Genes. 1. et iterum deletis omnibus post diluvium, praeter octo animas. Sed praeceptum secundum expedit dari pro semper, quia illam indissolubilitatem ostensum est esse consonam legi naturali in prima conclusione, et minus servaretur, nisi super hoc esset praeceptum divinum, sicut dictum est in secundo articulo.
Ad (n) hanc conclusionem tertiam ponitur ratio talis: Nullus potest rem alterius domini alteri obligare, nisi de consensu, vel approbatione illius cujus est: sed corpus cujuscumque est Dei, jure creationis; ergo nullus potest transferre illud in dominium alterius, nisi inquantum Deus approbat ; ergo si translatio est honesta ad istum finem, ut patet ex prima et secunda conclusione principali, sequitur quod congruum est Deum istam translationem corporum approbare.
Sed diceretur hic, quod licet homo ex creatione tenetur Deo in omnibus quae potest, Deus tamen non tantum exigit ab homine, sed dimittit eum libertati suae, solummodo exigit, ut servet praecepta Decalogi. Unde potest quis se vendere in servum, licet de hoc non inveniatur specialis approbatio divina in Scriptura, in qua venditione ita transfert potestatem sui corporis in alium, sicut in contractione matrimonii. Consimiliter patet de translatione dominii omnium suarum rerum: et tota ratio est, quia in quibus Deus non obligat sibi hominem, vel sua, relinquit ea voluntati hominis.