CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo in omni agente per intellectum, etc. Doctor in ista quaestione multa declarat, quae satis sunt facilia. In aliquo potest distingui potentia ordinata et potentia absoluta, et est in omni agente potente recte agere et non recte agere. Est tamen advertendum, quod potentia absoluta et ordinata in Deo non sunt duae potentiae distinctae ex natura rei, nec formaliter. Imo proprie, cum dicitur potentia absoluta vel ordinata, non dicitur aliqua potentia, sed magis quidam modus agendi, scilicet ordinate vel absolute. Absoluta ergo potentia est illo quae respicit omne non includens contradictionem: et sic voluntas divina dicitur posse agere secundum potentiali absolutam, inquantum absolute po test in omne possibile, sive in omn non includens contradictionem. Ordi nata vero est illa qua Deus potest conformiter agere ordini et statuto a se posito, ut Judas potest salvari absolute potentia, id est, quod Deus habet naturalem potentiam, qua potest Judam salvare, sed ipse ordinavit, quod nullum vult salvare, qui decesserit in mortali peccato ; stante ergo illo ordine non potest Judam salvare. Dicit ergo Doctor quod potentia ordinata dicitur, inquantum est principium exequendi alia conformiter legi rectae secundum ordinem praefixum ab illa lege. Dicitur vero potentia absoluta inquantum potest agere praeter illam legem vel contra eam, et tunc potentia absoluta excedit potentiam ordinatam, quia est absoluta, ut est in potestate agentis observare illam legem, et aliquid agere, de quo nihil disponit illa lex, et similiter oppositum illius, de quo illa lex disponit: excedit ergo ordinatam inquantum est voluntas in se considerata in ordine ad omne possibile ab ipsa fieri vel omitti.
Nota quod agere praeter legem et contra legem multum differunt.Primo modo, est agere aliquid, de quo illa lex non determinat vel disponit, ita juod sive sit agere aliquid, sive ejus oppositum, dummodo non sit a tali lege dispositum, est praeter legem agere; sed agere contra legem est agere oppositum illius, quod lex disponit. Exemplum primi, lex disponit non esse urandum, si ago aliquid non dispositum in tali lege, nec oppositum illius egis. Exemplum secundi, si committo urtum, tunc ago contra legem.
Item nota, quod Doctor non tantum distinguit potentiam absolutam et ordinatam in Deo, sed etiam in omni libero agente, qui potest secundum legem et praeter legem, et contra legem agere, tam contra legem praefixam a superiori quam secundum dictamen rationis rectae ex natura sumptum. Exemplum primi, ut lex condita a legislatore. Exemplum secundi, ut lex naturalis, de qua Doctor in 2. d. 39. et in 3. d. 37. et in 4. d. 17.
(b) Ideo dicunt Juristae. Dicit Doctor, quod illud quod dicimus de potentia absoluta, Juristae dicunt de facto ; et quod dicimus de potentia ordinata, ipsi dicunt de jure. Id enim possumus, quod de jure possumus.
(c) Quando autem illa lex reta secundum quam ordinate agendum est, non posset ergo ordinate agere alia ab illa lege statuta, et si ageret, inordinate ageret, et potentia absoluta, licet inordinate ageret, et hoc modo absoluta posset excedere ordinatam.
(d) Sed quando in potestate agentis est lex, etc. id est, quod si statuat aliam legem a priori lege, et agat secundum illam legem posterius statutam, agit de potentia ordinata, (accipiendo potentiam ordinatam pro ordinate agere) ita enim ordinate agit secundum secundam legem, sicut secundum primam, potest tamen dici absoluta, non quia inordinata, sed quia absoluta a priori lege. Et quomodo omnis actus voluntatis divinae sit de se rectus, imo rectitudo, vide Doctorem supra in prolog. quaest. uti. dist. 1. q. 1. d. 39. et dist.43. in 2. rf.23. etc.
(e) Ad propositum igitur applicando dico. Doctor nunc applicat ad propositum suum principale ea quae dixit. Sed prius declaro differentiam, quae est inter legem et judicium. Nam lex
est propositio universalis, dictans determinationem divinae voluntatis circa esse vel agere creaturae rationalis, ut omnis finaliter in mortali peccato moriens damnatur. Similiter, omnis finaliter hinc exiens in gratia Dei est beatificandus. Judicium vero est de particularibus ad quae applicatur lex, ut in syllogismo practico, ut arguendo sic : Omnis finaliter moriens in mortali peccato est damnandus, sed Judas est hujusmodi ; ergo Judas est damnandus. Cognitio majoris universalis dicitur lex, sed cognitio conclusionis deductae ex majori et minori dicitur judicium ; unde judicat Judam esse damnandum. Et ista de lege universali et judicio satis patent hic, et etiam satis diffuse in 2 dist. 6. quaest. 2. Nunc expono litteram. Cum dicit, quod leges aliquae generales recte de operabilibus dictantes praefixae sunt a voluntate divina, ut dictum est supra dist. 38.
Adverte, quod lex statuta proprie non dictat voluntati, (cum ex se non possit esse praesens,) sed dictare congruit cognitioni practicae; cognitio ergo in aliquo intellectu alicujus determinationis divinae voluntatis dicetur lex dictans, puta cognosco per revelationem quod Deus determinavit omnem homicidam decapitari, talis cognitio potest dici lex regulativa voluntatis, ut conformiter velit tali dictamini. Sed vide quae dicta sunt in quaestione de scientia practica.
(f) Sed quando intellectus offert voluntati divinae talem legem, etc. Sed pro intelligentia litterae hujus et sequentis, praemitto aliqua. Primo, si intellectus divinus offert hoc voluntati divinae, quod quilibet glorificandus est prius gratificandus, si offert ut rectum et justum, ita quod rectitudo sit a tali dictamine, tunc voluntas divina . (ut videtur) non posset juste et ordinate agere contra illud dictamen, et sic non posset ordinate aliter velle quam dictatum est. Sicut etiam Doctor in 4. dist. 46. quaest. 1. dicit expresse, quod (accipiendo justitiam, ut est rectitudo voluntatis propter se servata, et etiam ut est ad quasi alterum) talis justitia est in Deo praecedens actum voluntatis divinae, ut puta cognitio, qua intellectus divinus cognoscit quod Deus est super omnia diligendus, talis cognitio dictat necessario voluntati divinae ut diligat Deum super omnia, tunc voluntas divina non posset juste velle oppositum, nec agere contra nec praeter illud dictatum. Vide ibi. Sic in proposito, si ponitur talis lex praecedens in intellectu divino, et rectitudo esse a tali lege, voluntas divina non posset velle oppositum ; et hoc ordinate, nec etiam inordinate, quia agere inordinate est simpliciter ei impossibile. Posito hoc, non posset in ea distingui potentia ordinata et absoluta, quia tantum posset agere conformiter tali legi; et sic forte videretur velle de necessitate, quia etiam intellectus dictaret de necessitate naturae, nisi forte diceretur quod dicit Scotus in 4. dist. 46. quaest, prima, qui sic dicit ad litteram : Esto tamen quod intellectus de aliquo ante apprehenderet illud esse agendum quam voluntas illud vellet, sicut apprehendi de hoc: Deus est diligendus, non sequitur naturali necessitale, illud apprehendi, et voluntas non potest discordare ; ergo voluntas naturali necessitate hoc vult, quia non potest discordare in objecto, ut scilicet velit aut nolit illud quod ostendit volendum in modo tendendi in illud objectum, discordat vel magis proprie distinguitur, quia intellectus suo mode tendit in illud, scilicet naturaliter, et voluntas suo modo, scilicet libere, et illae potentiae concordant, quae sempei in idem objectum tendunt suis propriis modis tendendi, sicut phantasia et intellectus non discordant, licet haec tendat in objectum ut singulare, et ille in objectum ut universale. Haec Scotus.
Dico ergo duo : Primum, quod respectu eorum quae fiunt ad extra nulla lex intellectus, sive nulla cognitio regnativa voluntatis divinae, sive dictans quid agendum, praecedit in intellectu divino respectu voluntatis divinae, et hoc est magis secundum mentem et verba Doctoris, ut patet expresse, supra in prolog. q. ult. et in isto primo d. 38. 39. et 41. et praesenti dist. et in 2. d. 1. q. 1. et in 4. d. 46. q.1. 1. et in quodlib. q. 14. et alibi. Vide diligenter, et invenies expressam Doctoris intentionem. Nullo ergo modo regulatur voluntas divina ab intellectu divino respectu creaturae. Et si aliquando praecedit cognitio respectu operabilium, tantum praecedit ut neutra, non enim intellectus divinus ante determinationem divinae voluntatis scit determinate, puta Christum esse adorandum in Sacramento altaris esse justum, vel parentibus obediendum essejustum, ut satis patere posset ex his quae sunt dicta supra in dist. 39. talia enim sunt recta ex natura rei; sunt enim recta, quia a divina voluntate praecepta. Secus forte esset de his quae recta sunt ex natura rei, sicut de principiis practicis notis ex terminis et de conclusionibus ex talibus principiis deductis, quae ex natura rei sunt recta, contra quae etiam voluntas divina dispensare non posset, et forte contra istam legem non posset ordinate aliqua voluntas, et sic non esset distinguenda potentia absoluta et potentia ordinata. De quibus principiis et conclusionibus, vide Doctorem in 2. dist. 39, et in 3. dist. 37. et in 4. dist. 17. et alibi. Secundum, quod omnis actus voluntatis divinae maxime circa omnia contingentia de se, est rectus, imo ipsa rectitudo, etiam posito quod nulla cognitio directiva praecedat, et si praecederet adhuc non diceretur rectus, quia conformis tali regulae, sed simpliciter ex hoc quod a tali voluntate eliceretur de necessitate, diceretur rectus a regula. De hoc vide Doctorem in prolog. quaest. ult. et in primo dist. 38. 39. 41. in 2. dist. 23. et 34. Omnis ergo determinatio divinae voluntatis de aliqua propositione universaliter dicitur lex, ut cum determinat omnem in mortali peccato decedentem fore damnandum ; omnis etiam determinatio circa aliquod particulare, sive circa aliquam conclusionem sumptam sub illa lege universaliter dicitur judicium, ut determinat Judam in mortali peccato decedentem fore damnandum. Et in istis, sive circa ista, contingit distinguere in voluntate divina potentiam absolutam et ordinatam. Et ex his patet littera Doctoris.
Occurrit tamendubium in hoc quod dicit, quod in voluntate divina contingit distinguere potentiam absolutam et ordinatam, etquod potentia absoluta potest agere praeter et contra legem prius ordinatam. Pono quod Deus ab aeterno ordinavit vel statuit omnem finaliter in gratia decedentem fore glorificandum, quaero, si potest statuere legem contrariam, puta quod omnis moriens in gratia non glorificetur aut non? Si non, ergo non erit in eo potentia absoluta. Si sic, ergo voluntas divina poterit mutari. Patet, quia non potest habere aliam determinationem contrariam primae determinationi sine mutatione, quia non sine novo velle, ut patuit supra dist. 89. Licet enim voluntas dicatur libera oirca opposita, pro quanto est in potestate sua eligere quod voluerit, tamen postquam se determinavit ad unum oppositorum, non poterit se determinare ad aliud, ut supra patuit dist. 39.
Respondeo quod voluntas divina non potest statuere oppositum illius quod prius statuit, ut si statuit omnem homicidam damnari, non potest postea contrarium statuere, hoc enim non posset esse sine nova determinatione voluntatis. Quomodo ergo in ea est distinguere potentiam ordinatam et absolutam? Dico quod, etiam hoc stante, est distinguere in ea potentiam ordinatam et absolutam, hoc scilicet modo, quia voluntas divina est libera ad opposita, sive successive sive pro eodem instanti, ut supra patuit dist. 39. et quodcumque statueret, ordinate statueret ; si enim statueret omnem glorificandum esse prius glorificandum, ista lex esset ordinata. Similiter si statueret omnem glorificandum non esse prius glorificandum,ista lex esset ordinata, tamen posset dici absoluta pro quanto ab alia lege esset absoluta. Diceretur ergo posse agere de potentia absoluta, inquantum voluntas divina absolute considerata pro eodem instanti, quo statuit omnem glorificandum esse prius glorificandum, potuit oppositum statuere, et si oppositum statuisset, illud diceretur de potentia absoluta, quia absoluta ab alia lege,
quam pro eodem instanti potuit statuere. Et sic forte debet intelligi ista littera, cum dicit: Deus igitur agere potens secundum istas rectas leges ut praefixae sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam ; ut autem potest agere multa quae non sunt secundum istas leges jam praefixas, sed praeter illas dicitur ejus potentia absoluta, quia multa alia potest agere ordinate, et multa alia posse fieri ordinate ab illis quae fiunt conformiter istis legibus, non includit contradictionem, quia rectitudo illius legis secundum quam quis dicitur recte et ordinate agere, est in potestate ipsius agentis. Posset etiam dici quod Deus dicitur agere potentia absoluta et potentia ordinata, et hoc semper ab aeterno, quidquid vult ab aeterno voluit, ut patet infra distinct. 45. et ideo si ab aeterno vult omnem glorificandum prius gratificandum esse, hoc vult de potentia ordinata. Et quia volens hoc potest in illo instanti velle oppositum, et sic potest velle oppositum potentia absoluta, scilicet a priori lege, sicut dicit Doctor supra distinct. 36. quod voluntas divina volens actu A fore pro instanti B, potest non velle A pro eodem instanti B, ut ibi diffuse expositum est. Sic ergo posito quod velit A pro instanti B, et hoc potentia ordinata, potest tamen non velle A pro instanti B, et hoc potentia absoluta, et si ponatur in esse quod velit oppositum, tunc vult de potentia absoluta a priori lege. Et sic de novo non posset velle oppositum illius, quod ordinatum et statutum est, quia voluntas divina quidquid vult, immutabiliter vult, sicut et intellectus divinus quidquid intelligit, immutabiliter intelligit, ut supra ostensum est dist. 39.
(g) Advertendum tamen est, etc. In ista littera plura tangit Doctor. Primum, quod aliquid esse ordinatum et ordinate fieri, potest esse dupliciter, scilicet ordine universali, et tunc tale ordinatum dicitur lex, quae est de casibus universalibus: et ordine particulari, et tale ordinatum dicitur judicium, quod est conclusio legis universalis. Secundum : Deus non tantum potest aliter agere quam ordinatum sit ordine particulari, sed etiam quam sit ordinatum ordine universali. Tertium: Potentia ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectae de aliquo particulari, quia possibile est Deum salvare aliquem, qui tamen morietur finaliter inpeccato mortali, et damnabitur. Et hoc est ei possibile potentia ordinata, quia adhuc non est judicatus, nec incidit in lege statuente quae est, quod omnis finaliter moriens in peccato mortali damnetur, potest enim praevenire ne incidat in illam sententiam, Non autem conceditur posse salvare Judam jam damnatum, et hoc potentia ordinata, quia jam judicatum est secundum legem universalem, quae est quod omnis finaliter moriens in mortali peccato damnabitur, potest tamen potentia absoluta ipsum salvare, quia non includit contradictionem.
(h) Istum ergo potest salvare de potentia ordinata, etc. Ista littera stat in duobus dictis. Primum: Si Deus potest salvare A, qui finaliter morietur in peccato, et damnabitur, hoc erit de potentia ordinata, quia hoc stat cum lege universali, scilicet quod omnis finaliter malus damnabitur, quia iste adhuc non est finaliter peccator, quia potest Deus eum gratia sua praevenire, et sic potest non esse peccator dum est in via. Secundum: Judam damnatum posse salvari, non stat cum illa lege priori, et ideo non potest salvare de potentia ordinata, id est, conformi priori lege, sed si potest, hoc erit de potentia absoluta, quia contra legem praefixam. Si tamen statueret Deus aliam legem, puta quod finaliter morientes in peccato mortali non damnabuntur, vel quod omnis damnatus salvabitur, tunc posset Judam salvare de potentia ordinata, quia Judam salvari stat cum illa lege, etc.