IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Tertia conclusio principalis, etc. Est autem tertia conclusio : Hanc dationem mutuam a Deo institui et approbari congruum est, etc. Optime probat hanc conclusionem ab onere et difficultate contractus, quem lex naturalis non inducit, ut principium notum, neque ut necessario deductum, sed ut consonum legi naturali. Hoc autem non est notum omnibus, quia in his, quae consona sunt legi naturali, plures consuetudines contrariae inductae sunt apud Gentes ; oportet ergo regulam superiorem magis manifestam proponi, quae est lex divina inducens hanc obligationem, quia lex humana, quae apud diveros diversa est et mutabilis, non sufficit, ut hic contractus uniformiter et indissolubiliter teneret in toto genere humano. Quod si diceretur etiam contractum et vinculum ejus esse de lege naturae stricte sumpta, adhuc expediebat a Deo institui et praecipi ut magis teneret formidine paenae; magis enim obediunt homines Deo praecipienti quam legi naturali, quatenus scilicet eam distinguunt a lege Dei, vel non apprehendunt esse ex Deo.
(I) Hoc factum est, ut patet Gen. 2. Matth. 19. etc. Aliqui dicunt matrimonium esse institutum ab Adamo. Augustinus de civitate Dei, lib. 14. cap. 2. Magister in hac dist. Alensis 4. part q. 2. memb. 2. et plures alii Theologi et Canonistae, quos citat Sanchez lib. 2. de matrim. disput. 4. et haec institutio colligitur ex illis verbis Adami : Erunt duo in carne una, etc. Alii docent fuisse institutum a Deo per illa verba : Crescite et multiplicamini, etc. quam supponit D. Thomas et alii in hac distinctione, et sequitur ipse Sanchez. Communis autem est sententia a Deo fuisse institutum. Praemissae sententiae vix habent controversiam, quia institutio matrimonii ad utraque verba referri potest, ut bene Doctor infra, condas. 5 . sig. Per hoc patet ad quaestionem istam. Prima tamen institutio referenda est ad illa verba Adami, non quod ille fuerit institutor, sed praeco divinae institutionis, ut dicit hic Doctor, et probatur manifeste ex illo Matthan 19. ubi Christus refert verba Adami tanquam a Deo dicta, scilicet per Adamum: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et foeminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non swit duo, sed una caro ; quod ergo Deus conjunxit, homo non separet, etc. In creatitione mulieris ex costa viri non fuit institutum matrimonium, quod consistit in contractu, ac proinde requirit utriusque consensum, significabatur tamen. Augustinus de bono conjugali, cap. 1.
Prima itaque naturalis humanae societatis copula vir et uxor est, quos nec ipsos singulos condidit Deus, et tanquam alienigenas junxit, sed alteram ex altero creavit, signans etiam vim conjunctionis in latere, unde illa detracta formata est; lateribus enim sibi junguntur, qui pariter ambulant, et pariter quo ambulant intuentur, etc. Tunc ergo primum institutum est matrimonium, quando Adam consensit in uxorem a Deo sibi adductam, qui consensus per illa verba ejus designatur, atque institutio ipsa divina, ut Christus dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde illa verba Adami et Dei ordinationem sonant, et ipsius consensum. In reliquis etiam locis, in quibus praecipitur conjunctio, approbatur contractus et institutio confirmatur; ex quibus satis colligi potest, licet ipsa per priora verba primum data sit, quia approbatio et confirmatio divina, et praeceptum vim habent institutionis, quam supponunt et includunt.
Vasquez de hoc Sacramento, disput. 1. cap. 2. docet matrimonium solo jure naturae, non humana aut divina voluntate fuisse institutum in esse contractus, in esse tamen Sacramenti a Deo fuisse institutum, non intelligit jus praeceptivum, sed facultatem ; verum quamvis facultas sit a natura ut condita est, et supposito fine quo in utroque sexu factus est homo, ut recte signavit Doctor in fine hujus textus respondendo ad rationem quorumdam, ad procreandam prolem. Et Augustinus locis citatis potissimum de Genesi ad litteram, lib 9. inprimis Capitibus, explicans mulierem non aliter datam in adjutorium homini nisi ad hoc.
Communis sententia refert contractum in divinam institutionem tanquam in causam, sicut et Patres et Scriptura, quam non recte explicare videtur praefatus auctor, dicendo intelligendam esse, vel de actuali contractu, vel de ipsius naturae creatione, cui haec facultas inest, quia Scripturam intelligunt Patres, ut indicat contractum ex divina institutione esse, quod verba Christi clare important. Unde Bonifacius VIII. in 6. de voto, et voti redemptione, etc. Matrimonii vero vinculum ab ipso Ecclesiae capite, rerum omnium conditore ipsam in Paradiso, et in statu innocentiae instituente, unionem et indissolubilitatem accepit, etc.
Probatur sententia communis, quidquid sine divina voluntate et institutione extrinseca et positiva a dono creationis diversa conveniebat primo homini, potuit illud cognoscere perfecte sine ulla revelatione. Sed Adam non dixit illa verba tanquam ex scientia naturali, sed Prophetica, ut significat Christus Matth. 19. illa verba referens in ipsum Deum tanquam ea dicentem. Quod docet etiam Tertullianus Itb. de anima, cap. 21. et caeteris omissis Trident. sess. 24. in doctrina de hoc Sacramento : Matrimonium, inquit perpetuum, indissoliibilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit: Hoc os ex ossibus meis, etc. ergo matrimonii institutio non est Juris naturae solius in eo rigore, sed divinae institutionis. Minor est communis, et patet Ecclesiast. 17. ubi loquens de primis parentibus: Et disciplina, inquit, intellectus replevit illos, creavit illis scientiam spiritus, sensu replevit cor illorum, etc. et Genes. 2. patet, quia nominibus propriis vocavit caetera animantia. Eusebius lib. 11. de praeparat. Evangelica, cap. 4. Chrysostomus homil. 14. in Gen. Hugo de Sancto Victore lib. de sacr. part. 6. cap. 12. et 13. Magister in 2. distinct. 23. ubi caeteri Scholastici, D. Thom. 1. part. quaest. 34. art. 3. Ergo ex virtute illius scientiae posset cognoscere matrimonium, si esset solius Juris naturae, neque cognitio naturalis, aut verba ex ea dicta possint referri ad Prophetiam, neque ad instinctum Spiritus sancti ; minus autem in Deum tanquam in personam ejus dicta. Sicut ergo verba Adami dicta sunt ex revelatione, sic etiam sequitur institutionem matrimonii eum primum cognovisse ex sola revelatione divina et voluntate, ac proinde nequit referri in Jus naturae, modo dicto seclusa Dei voluntate, nisi eo modo quo supra dictum est fuisse consonam legi naturali.
Secundo, ex sola creatione maris et foeminae in differentia sexus non sequitur eos habuisse facultatem se committendi aut multiplicandi genus humanum tanquam ex se, quia licet cognoverint facultatem naturalem procreationis ipsis non deesse, tamen non potuerunt naturaliter scire, et absque revelatione Dei voluntatem in hoc esse, ut vel multiplicarentur homines, vel ut per propagationem ab ipsis multiplicarentur, quia et Deus aliter posset multiplicare, sive per creationem, sive etiam per propagationem ex aliis creatis primum in differentia sexus, a quibus ipsum genus propagaretur.
Neque potuerunt scire finem hujus propagationis, nempe cursum divinae praedestinationis et electionis ; ergo etiam neque media ad hoc a Deo ordinata determinate saltem, neque consequenter genus humanum in ipsis constitutum fuisse, neque modum etiam, per quem propagari debet, et dependenter a sua voluntate et consensu seu per contractum, quia hanc necessitatem propagationis Deus, ut legislator, inducere potuit independenter ab ipsorum consensu; quo casu non esset matrimonium in ratione contractus, sed tantum in ratione officii naturae ad propagationem.
Tertio, potuit matrimonium institui citra obligationem viri, ut posset plures uxores habere, sicut dispensatum est cum quibusdam Patriarchis ; ergo non potuerunt cognoscere matrimonium, qua est contractus unius cum una tantum. Item, potuit matrimonium institui per contractum ad tempus, verbi gratia, quamdiu maneret fecunditas in uno vel altero tantum ; hoc non potuerunt cognoscere, neque ex natura facultatem habere ad matrimonium, ut est vinculum perpetuum, ergo matrimonium, ut est unius cura una sola, et perpetuum vinculum inducit, non est Juris naturae solius, sed divinae institutionis, aqua est contractus quoad substantiam, sicut et modus ejus. Sicut enim lex naturalis stricte sumpta est invariabilis et indispensabilis, ita etiam nequit immutari aut determinari per positivam voluntatem Dei.
Quarto, plura possunt esse impedimenta , matrimonii, ut votum, consanguinitas, affinitas et ejusmodi; ergo sequitur matrimonium non esse Juris naturalis stricte sumpti; esset autem Juris naturalis stricte sumpti, si ex sola natura esset, et non a divina institutione et voluntate. Unde sequitur voluntatem, quam habuerunt primi parentes ad contractum, et quem habent caeteri, supponere institutionem contractus per divinam voluntatem, qua non solum differentiam sexus constituit, sed etiam qua voluit Contractum ad finem propagationis, et legem ipsi statuit et modum.
Haec autem didicit Adamus per divinant revelationem, ut patet ex dictis, non instinctu naturali, nam et differentia sexus, quae est medium remotum, non potuit: esse principium cognoscendi medium proximum constitutum in contractu, neque finem, ut ponendum in effectu per applicationem mediorum, neque ipsum contractum esse medium, nisi ex Dei ordinatione et voluntate cognita, sicut neque ex eo procreari debuisse prolem; nam differentia haec potuit a Deo induci ad alium finem diversum ut de facili constat, quamvis de facto is fuerit primarius finis, qui tamen variis modis haberi posset sine matrimonio in ratione contractus indissolubilis et perpetui et dependentis a voluntate contrahentium, quia posset esse in voluntate parentum aut aliorum constitui cum eodem onere.
Locus autem Isidori, quem citat Vasquez, non loquitur de illa facultate distincta ab ipso contractu, ideoque intelligi debet de lege naturali Iate sumpta, ut loquitur Doctor, cujus institutionem supponit illa facultas, ut dixi. Imo universaliter facultas ad omnem contractum supponit ipsum contractum esse legitimum seu firmum aliqua lege, quia potestas inducendi obligationem alteri per contractum, supponit necessario legem, per quam contractus firmatur et teneat, verbi gratia, legem publicam, si est politicus, aut legem naturalem aut divinam. Si ex bis teneat, prius ergo contractus debet sua lege fulciri, quam quis fiat habilis, ut mediante contractu acquirere possit Jus alterius, quod non acquiritur nisi per contractum et legem qua tenet; sic ergo matrimonium debuit prius institui in esse contractus, quam personis accresceret jus,
seu facultas contrahendi matrimonium: haec autem lex fuit ipsa divina voluntas instituens propagationem hominum fieri, non aliter quam per talem contractum determinatum ab ipso Deo et institutum.
(m) Sed intelligendum est quod aliud est, etc. Aliud docet esse praeceptum contrahendi matrimonium, aliud vero de insolubilitate post contractum : unum scilicet affirmativum, quod obligat non pro semper, sed quando est necessitas multiplicationis, qualis fuit Genes. 2. et 9 intelligit de obligatione non in genere, sed in singulis suppositis. Praeceptum de insolubilitate est negativum, quod obligat semper et pro semper post contractum matrimonium, nisi in certis casibus. Haec est mens Doctoris.
Nescio proinde unde Vasquez loco citato, cap. 3. eum aliter interpretatur, quasi dixerit non semper durasse praeceptum matrimonii, sed aliquando revocatum fuisse, eo quod nisi revocatum fuisset, non esset post diluvium renovatum, nihil enim tale ait Doctor, sed loquitur de obligatione quoad singulos in particulari, non vero quoad communitatem hominum aut Reipublicae. Quod clarius et expressis verbis infra declarat concl. 5. sig. Per hoc patet, v. Et est institutio, etc. cujus verba sunt: Et est institutio per modum praecepti affirmativi, ita quod obliget semper, sed non ad semper, sed tempore necessitatis, non tantum in principio, sed adhuc videtur eodem modo obligare, si paucitas in filiis ex aliqua causa incideret, puta ex bello, peste vel clade, et hujusmodi, etc. e subjungit hoc praeceptum esse a Deo per legem positivam, et etiam naturalem modo supra dicto, scilicet quantum ad evidenter consona legi naturali, et ipsi naturae. Deinde tale esse dicit praeceptum de insolubilitate, et esse negativum obligans semper et pro semper, nisi ipse legislator aliter disposuerit, quae est sententia communis D. Thomae hic et aliorum, quos citat Sanchez lib. 2. dispul. 3. (n) Ad hanc conclusionem tertiam, etc. Instat contra rationem aliorum, quam recte solvit, quamvis ex dono creationis corpus sit sub dominio Dei, tamen cum ipse non servavit sibi aliqua lege dispositionem ejus, sequitur illam reliquisse voluntati humanae, sicut reliquit ut ex causa se venderet in servum, et consequenter etiam ut potestatem sui corporis in alternam transferat, et suarum rerum.