CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De voluntate Dei, quae essentia Dei est, et de signis ejusiam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri imbecillitate dicendum est. Sciendum est igitur, quia voluntas sive volens de Deo secundum essentiam dicitur. Non est enim ei aliud velle et aliud esse, sed omnino idem. Et sicut idem est ei esse bonum quod esse Deum, ita idem est ei esse volentem quod esse Deum. Nam voluntas, qua semper volens est, non affectus vel motus est, qui in Deum cadere non valet, sed divina usia, qua volens est, Deus est, et hujusmodi.
Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus omnia esse quae vult.
Et licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen dicendum est, Deum esse omnia quae vult. Quod quidam, de Dei voluntate non recte sentientes, nobis objiciunt dicentes: Si idem est Deo velle quod esse, ergo cum dicimus, Deum velle omnia quae facit, dicimus eum esse omnia quae facit ; alioquin non ibi illo verbo idem significatur, quod significatur hoc verbo esse, cum de Deo dicitur. Et si ita est, non semper dicitur de Deo velle secundum essentiam. Si vero secundum essentiam non dicitur aliquando, quomodo ergo dicitur de Deo ? Relative enim (supple velle) nunquam dicitur. Ad quod dicimus, quia licet idem penitus sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici esse omnia quae vult ; sicut idem est Deo esse quod scire, nec tamen sicut dicitur scire omnia, ita qutfque potest dici esse omnia.
Quis sit sensus horum verborum : Deus scit, vel Deus vult ; item Deus scit omnia vel vult aliquid, et quid de Deo in his praedicetur ?
Et ubicumque Deus dicitur scire vel sciens, et velle vel volens, haec de eo secundum essentiam dicuntur. Cum enim dicitur : Deus scit vel Deus vult, sive Deus est sciens vel volens, essentia divina praedicatur et Deus esse enuntiatur. Cum autem additur omnia vel aliquid vel aliqua, et dicitur : Deus scit omnia, vel vult aliquid vel aliqua ; essentia quidem divina praedicatur, non simpliciter et absolute, sed ita ut scientiae, quae ipse est, omnia subjecta monstrentur, et voluntati, quae ipsa eadem est, aliquid vel aliqua subjecta esse dicantur, ut talis fiat sensus: Deus scit omnia, id est, Deus est, cujus scientiae, quae ipsius essentia est, omnia subjecta sunt. Similiter : Deus vult haec vel illa, id est, Deus est, cujus voluntati, quae ipse est, haec sive illa subjecta sunt. Volens ergo sive velle dicitur Deus secundum essentiam, cujus voluntas essentia est sempiterna et immutabilis (licet ea varientur et transeant, quae ei subjecta sunt) quae non potest esse injusta nec mala, quia Deus est.
Quod Dei voluntas summe bona causa est omnium quae naturaliter sunt, cujus causa non est quaerenda, quia nullam habet, cum sit aeterna.
Haec itaque summe bona voluntas causa est omnium, quae naturaliter fiunt vel facta sive futura sunt, quae nulla praeventa est causa, quia aeterna est. Ideoque causa ipsius quaerenda non est. Qui enim ejus causam quaerit, aliquid majus ea quaerit, cum nihil ea majus sit. Unde Augustinus lib. 83. quaest, a Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur.Xihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quaerenda est. " Idem in libro de Genesi contra Manichaeos : " Si qui dixerint, quid placuit Deo facere caelum et terram? Respondendum est eis : qui voluntatem Dei nosse desiderant, causas voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid, quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit : quare fecit Deus caelum et terram ? Respondendum est illi : quia voluit. Voluntas enim Dei causa est caeli et terrae, et ideo major est voluntas Dei quam caelum et terra. Qui autem dicit : quare voluit facere caelum et terram ? majus aliquid quaerit, quam est voluntas Dei ; nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est, non quaerat, ne id quod est, non inveniat. " Ecce his auctoritatibus aperte insinuatur, quod voluntatis Dei causa nulla est, et ideo quaerenda non est
Quod voluntas Dei prima et summa causa est omnium,
" Voluntas igitur Dei, ut ait Augustinus 3. lib. de Trinit. prima et summa causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili auia summi Imperatoris egrediatur secundum ineffabilem justitiam. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia ? quae pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, et non solum facit ea quae perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea quae propter raritatem et insolitum eventum mira videntur, ut sunt defectus luminarium et terrae motus et monstruosi animantium partus et his similia, quorum nihil fit sine voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Ideoque placuit vanitati Philosophorum etiam causis aliis ea tribuere, cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus causam, id est, voluntatem Dei. Itaque non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, aegritudinis, praemiorum, atque paenarum, gratiarum et retributionum. " Haec igitur sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta, sed aeterna.
Quibus modis in Scriptura accipitur Dei voluntas ?
Hic non est praetereundum nobis, quod sacra Scriptura de voluntate Dei variis modis loqui consuevit ; et tamen non est Dei voluntas diversa, sed locutio diversa est de voluntate, quia nomine voluntatis diversa accipit. Nam voluntas Dei vere ac proprie dicitur quae in ipso est et ipsius essentia est ; et haec una est nec multiplicitatem recipit nec mutabilitatem, quae inexpleta esse non potest, de qua Propheta ait: Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit. Et Apostolus : Voluntati ejus quis resistit ? Et alibi ? Ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta? Et haec voluntas recte appellatur beneplacitum Dei sive dispositio.
Quod secundum figuram dicitur voluntas Dei praeceptio, prohibitio, permissio, consilium, operatio, et ideo pluraliter dicit Scriptura voluntates.
Aliquando vero secundum quamdam dicendi figuram voluntas Dei vocatur quod secundum proprietatem non est voluntas ejus, ut praeceptio, prohibitio, consilium, nec non permissio et operatio. Ideoque pluraliter aliquando Scriptura voluntates Dei pronuntiat. Unde Propheta : Mayna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Cum non sit nisi una voluntas Dei,
quae ipse est ; pluraliter tamen dici voluntates, quia voluntas Dei variis modis ac pro diversis accipitur, ut dictum est. Ita etiam idem Propheta propter multos effectus misericordiae et justitiae pluraliter dicit: Misericordias Domini in aeternum cantabo. Et alibi: Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, cum tamen in Deo una sit misericordia. una justitia, eademque sit misericordia quae justitia, scilicet divina usia.
Quare praeceptio et prohibitio et consilium dicantur Dei voluntas ?
Ideo autem praeceptio et prohibitio atque consilium, cum sint tria, dicitur tamen unumquodque eorum Dei voluntas, quia ista signa sunt divinae voluntatis ; quemadmodum et signa irae dicuntur ira, et dilectionis signa dilectio appellantur ; et dicitur iratus Deus, et tamen non est ira in eo aliqua, sed signa tantum quae foris fiunt, quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi, secundum quam non est falsum quod dicitur, sed verum quod dicitur, sub tropi nubilo obumbratur. Et secundum hos tropos diversae voluntates Dei dicuntur, quia diversa sunt illa quae per tropum voluntas Dei dicuntur.
Ubi voluntas Dei pro praecepto, et consilio accipiatur.
Pro praecepto Dei atque consilio potest accipi voluntas, ut ibi : Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Et alibi: Qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse frater meus et soror et mater est. Et contra hanc voluntatem multa fiunt. Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera : " Infideles, inquit, contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt. "
Quod Deus velit ab omnibus fieri ea quae praecipit, vel non fieri quae prohibet.
Et si illa tria dicuntur Dei voluntas, ideo quia signa sunt divinae voluntatis, non est tamen intelligendum, Deum omne illud fieri velle, quod cuicumque praecepit, vel non fieri quod prohibuit. Praecepit enim Abrahae immolare filium, nec tamen voluit ; nec ideo praecepit ut id fieret, sed ut Abrahae probaretur fides. Et in Evangelio praecepit sanato, ne cui diceret ; ille autem praedicavit ubique, intelligens,Deum non ideo prohibuisse, quin vellet opus suum praedicari, sed ut daret formam homini laudem humanam declinandi.
De permissione et operatione ubi dicantur Dei voluntas.
Permissio quoque Dei et operatio voluntas Dei appellantur, qualiter accipit Augustinus in Enchiridio dicens : " Non fit aliquid, nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est, Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit, et profecto bonum est omne quod justum est. " Ecce manifeste hic habes, Dei voluntatem appellari ipsius operationem vel permissionem, cum dicit, non fieri aliquid,
nisi Omnipotens fieri velit, ubi includit et bona et mala omnia, quae fiunt. Ideoque aperte distinguit, quomodo Deum velle dixerit, ne eadem ratione intelligeretur velle bona et mala, subdens vel sinendo ut fiat, hoc quantum ad mala dicit, vel ipse faciendo, hoc quantum ad bona. Mala enim sinit fieri, sed non facit ; bona vero ipse facit. Ideoque dixit, eum velle, quia et volens mala sinit et volens bona operatur, et ob hoc permissio et operatio voluntas Dei dicuntur.
Quinque supra sunt proposita quae dicuntur secundum tropum, et ideo distinguat lector ubique pro quo eorum accipiatur voluntas.
Quinque igitur supra posita sunt, quae dicuntur secundum tropum Dei voluntas, quia signa sunt divinae voluntatis, quae una est et immutabilis, scilicet Dei beneplacitum. Ideoque diligenter distinguat lector, ubi de voluntate Dei Scriptura commemorat, juxta quem modum accipi oporteat, utrum pro beneplacito Dei, an pro aliquo signorum ejus. Magna enim est adhibenda discretio in cognitione divinae voluntatis, quia et beneplacitum Dei est voluntas ejus, et signum beneplaciti ejus dicitur voluntas ejus. Sed beneplacitum ejus aeternum est, signum vero beneplaciti ejus non; et consonat rerum effectibus beneplacitum ipsios, et ipsi effectus rerum ab illo non discordant. Fit enim omne quod beneplacito vult fieri, et omne quod non vult fieri, nequaquam fit. Non ita autem est de signis, quia prxcepit Deus multis ea quae non faciunt, et prohibet quae non cavent, et consulit quae non implent.
(Finis textus Magistri.)