In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quarta conclusio, congruum fuisse rationem Sacramenti jungi mutuae translationi corporum. Motis variis quaestionibus de ratione Sacramenti in Matrimonio, resolvit primo, non fuisse Sacramentum in statu innocentiae, vel lege Mosaica; et respondet ad loca legis novae, quibus probatur esse Sacramentum.
De (O) quarta conclusione sit haec prima conclusio specialis : Contractui praedicto congruum est annecti collationem gratiae, quia contractus praedictus est difficilis, cum ex eo nascatur obligatio valde difficilis, cujus difficultas conjuncta est honestati, ut probatum est prius ; ad honestum autem et difficile, congruum est gratiam conferri.
Secunda (p) conclusio est haec: Congruum est in aliquo signo sensibili ad hoc a Deo instituto regulariter conferri, quia, ut dictum est supra, in generali de Sacramentis distinct. 1. expedit talia signa esse instituta pro statu isto.
Tertia (q) conclusio : Expedit Sacramentum proprie dictum conjungi contractui praedicto; patet ex duabus praecedentibus, quia signum efficax gratiae tunc collatae. Sed intelligendum est, quod circumscripta consideratione de ratione Sacramenti, in proposito possunt communiter veritates de matrimonio ostendi per rationem contractus et obligationis. Haec autem ratio Sacramenti annexa, difficultates novas videtur adducere, puta a quo, et ubi fuit institutum? quae forma, qualiter una, quis minister, et qualiter unus, et quis effectus sit Sacramenti?
De primo non potest dici, quod Sacramentum Matrimonii sit institutum in statu innocentiae, Genes. 2. quia omnia Sacramenta habent efficaciam a passione Christi exhibita vel praevisa ; si autem status innocentiae stetisset, passio Christi nec fuisset exhibita, nec praevisa. Nec apparet, quod sit Sacramentum legis Mosaicae, nec invenitur ubi in lege Evangelica institutum sit. Christus enim Matth. 19. approbavit, quod institutum fuit, Genes. 2. et Paulus 1. ad Corinth. sic docuit usum vel actum sequentem contractum matrimonii. Diceret ergo aliquis, quod illud ad Ephes. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Eccle sia, intelligitur de Sacramento extense accepto pro signo sacrae rei, cujus tamen non est causa, nec signum aliquod efficax. Non enim est matrimonium signum efficax respectu conjunctionis Ecclesiae ad Christum, sed si aliquo modo est signum efficax, ita potest esse votum virginitatis signum conjunctionis Ecclesiae virginis ad Christum.