In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(o) De quarta conclusione sit, etc. Subiicit suo ordine tres conclusiones, ex quibus probatio hujus quartae principalis congrua sumitur.
Prima conclusio : Contractui praedicto congruum est annecti collationem gratiae, Hanc probat ex regula generali desumpta ex infirmitate naturae, et necessitate gratiae ad opus difficile et arduum conjunctum honestati, hoc est, ad opus virtutis ; quae probatio fundatur in art ic. 1. Concilii Dispolitani, et in variis definitionibus Patrum et Conciliorum contra Pelagianos, quae in materia de gratia et auxiliis, passim occurrunt. Unde admonendi sunt, quos alias impugnavimus dist. 14. q. 2. art. 2. et alias calumniam esse asserere Doctorem in ea esse sententia, ut negaverit necessitatem gratiae sive ad paenitentiam, sive ad opera virtutum moralium, ut aliquoties alias admonuimus, et ex praesenti conclusione manifestum supponit, et in fine assumit : ad honestum autem et difficile, inquit, congruum est gratiam conferri, etc. nempe ex infirmitate naturae ad bonum virtutis in hoc statu peccati, et consequenter ex necessitate gratiae propter adimplendam legem et opera virtutis, quale docuit in praecedentibus esse hunc contractum ex objecto, fine, et aliis circumstantiis.
(p) Secunda conclusio est haec: Congruum est in aliquo signo sensibili ad hoc a Deo instituto regulariter conferti, etc. Hanc conclusionem remittit ad dicta d. 1. q. 2. ubi congruitatem instituendi signa Sacramentorum cum reliquis docuit: videantur quae ibi dicta sunt.
(q) Tertia conclusio : Expedit Sacramentum proprie dictum conjungi contractui praedicto, etc. In prima conclusione loquitur geoeratim de gratia operativa ad opus virtutis. In secunda conclusione loquitur de eadem gratia, ut confertur virtute Sacramenti tam habitualis quam actualis, pro congruitate operis et temporis. In hac concludit signum illud, per quod regulariter confertur haec gratia, esse Sacramentum proprie dictum; quod sequitur ex duabus praemissis. Deinde subjungit hanc veritatem, nempe matrimonium esse sacramentum proprie dictum, esse alterius rationis et probationis a veritate contractus et obligationis, quia ex diversis principiis oriuntur ; ideoque ad resolutionem et probationem hujus tertiae conclusionis movet interrogationem completam ex singulis, quae ad naturam Sacramenti requiruntur, ut a quo, et quo tempore institutum? quae forma? qualiter una ? quis minister ? et qualiter unus ? et quis effectus sit Sacramenti? Subjungit praeterea rationes dubitandi, quod non in statu innocentiae aut legis veteris aut Evangelii, quia non apparet sufficiens probatio ex Matth. 19. neque ad Ephesios 5. ergo, etc.