CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet ad quaestionem, sicut intellectus Dei, quia perfectus, est principium intelligendi omnia, de quo supra dist. 35. et 36. ita et voluntas quoad volenda omnia volibilia. Et sicut intellectus Dei nihil potest de novo intelligere, ita nec voluntas ex tempore potest ali. quid velle, quia mutaretur, quia esse volitum non est mutatio in objecto, ergo in ipsa. Addo, si dicatur quod tantum esset mutatio rationis, hoc ipsum inferre voluntatem non esse infinite perfectam, quia differre determinationem alicujus agibilis sine ulla ratione vel motivo, arguit imperfectionem ; sed nihil potuit in tempore occurrere voluntati Dei, quod ab aeterno non fuit ei ostensum, quia omnia nuda sunt et aperta oculis ejus, Hebr. 4. ergo imprudentia foret in Deo differre resolutiones suas.
Respondeo (a), omnis potentia operativa perfecta potest esse principium operandi circa quodcumque objectum natum respici a tali potentia, sicut perfectus intellectus potest esse principium intelligendi quodcumque intelligibile, et perlectus visus potest esse principium perfecte videndi quodcumque visibile ; igitur cum in Deo sit voluntas formaliter, ex dist. 2. et etiam summe perfecta (quia infinita), ex eadem distinctione sequitur, quod ipsa potest esse principium volendi quodcumque volibile, non autem potest esse principium volendi aliquid ex tempore, quia hoc non potest esse sine mutatione alicujus, et non objecti voliti, quia objectum volitum non habet esse, nisi quia volitum, et quia habet esse in voluntate divina ; ergo ipsa mutatio esset ipsius voluntatis, sicut deductum est dist. 39. de ratione ipsius voluntatis ; ergo voluntas divina potest in aeternitate sua esse principium volendi quodcumque volibile. Non est autem ratio volendi simul opposita ambo, quia illa respectu nullius possunt esse simul, nec est ratio volendi neutrum, quia tunc in creaturis nihil tale esset a Deo volitum, et per consequens nihil causaret in creaturis, quia contingentia non potest esse in Deo nisi a parte voluntatis, sicut deductum est dist. 39 ergo in aeternitate est ratio volendi alterum oppositum in quibuscumque aliis a se.
Ad argumenta (b) respondeo, sicut dictum est prius dist. 30. de relationibus ex tempore, quod terminantur ad Deum sub ratione mere absoluta, et simili modo de ideis dist. 33. et simili modo de omnipotentia dist. 43. quae est mere absoluta, secundum quod est attributum divinum, et sic terminat relationem creaturae possibilis ad Deum. Ita dico, quod voluntas divina sub ratione mere absoluta terminat respectum voliti ad ipsam, quod quidem voluntas divina producit in esse volito et in aeternitate, sicut intellectus producit in esse cognito vel intellecto, et simili modo dicendum de esse voliti, sicut dictum est de esse cogniti dist. 39.
Sed tunc argues (c), si volitum habet relationem ad voluntatem divinam, aut relationem realem, aut secundum rationem tantum. Si realem, igitur fundamentum suum est reale; ergo illa res habet esse reale ab aeterno. Si relationem rationis tantum, contra, non est per actum intellectus divini comparantis objectum illud ad intellectum suum; ergo non est relatio rationis in eo. Licet enim intellectus divinus prius comparet illud objectum ut cognitum ad intellectum suum, quam sit volitum ab ipso, et in illo priori causet relationem rationis ipsius objecti ut cogniti ad intellectum suum non tamen videtur causare aliquam relationem ejus ad voluntatem.
Licet hic posset responderi (d), quod ista relatio voliti ad voluntatem sit per actum intellectus divini comparantis objectum volitum ad voluntatem suam, quia prius comparat objectum ad voluntatem suam quam comparet ad intellectum suum, si poneretur idem esse sufficere in objecto intellectus ut objectum est cognitum, et voluntatis ut volitum est, et quod nullo modo esset volitum, nisi quia prius fuit intellectum , tamen respondeo aliter (e), quod in isto objecto ut volito, est relatio alia ad voluntatem divinam, quam illa quae in eo est, ut intellecto ad intellectum divinum, et ista alia relatio non est relatio realis, nec tamen est rationis (loquendo stricte de relatione rationis, scilicet intellectus.) Nec ista divisio est sufficiens, quod omnis relatio aut est realis, aut rationis, (accipiendo relationem rationis stricte,) quia omnis potentia, quae potest habere actum circa objectum existens vel non existens, et illud objectum potest actu suo comparare ad aliud, ad quod tale objectum non comparatur ex natura rei, potest in objecto, ut objectum est, causare relationem ipsius ad aliud, quae quidem relatio non est realis, quia non est ex natura objecti in se, nec tamen est stricte rationis, quia non semper illa potentia comparans, est ratio tantum sive potentia ratiocinativa,
potest enim voluntas utens aliquo bono ad finem, causare in objecto illo relationem ad illum finem. Et nec est illa realis relatio, quia non est in aliquo ex natura rei, sed ex comparatione voluntatis conferentis ; potest enim uti Deo ad creaturam ; nec est illa relatio rationis, quia potentia ista causans istam comparationem, non est ratio, sive intellectus, sive imaginatio dicatur lalis virtus collativa, sive quaecumque alia. Certum est enim quod voluntas est talis potentia collativa et comparativa ita bene, sicut potentia intellectiva, et ideo certum est quod utraque istarum potentiarum potest objectum suum comparare, et in objecto suo causare relationem non realem, quia sic esset ibi in tali ex natura rei sine omni comparatione, nec relationem rationis stricte sumptam pro relatione causata ab intellectu, licet eam quandoque concomitetur relatio rationis causata ab intellectu. Sed voluntas divina, et etiam voluntas omnis, (quidquid sit de imaginatione, de qua modo non), potest comparare seipsam ad objectum in esse volito ab aeterno, et e converso, et sic potest in objecto causare relationem rationis ad ipsam.