IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Matrimonium esse Sacramentum institutum, Matth. 19. Quod Deus conjunxit, etc. Ita Sotus Mic quaest. 2. art. 2. Bassol. Tartaret. hic. Verac. 1. p. spec. art. 1. Vict. supr. num. 241. ex Chrysost. ibi dicente: cum auctoritate legem inducit. Esse autem Sacramentum, definitur in Florent. decr. Eugen. in Trident. sess. 24. cap. 1. habetur ex PP. Iren. lib. 1. cap. 1. Leon. cap. 1.Chrysost. supra, et in ad Ephes. 5.Ambros. 1. de Abraham. 7. Augustin. lib. de fide et oper. 7. et de bono conjug. cap. 18. et 24. Vide Bellarm. 3. de matrim. c. 2. 3. Quod tangit Doctor, an sufficit filiam Silere, dum parentes pro ea contrahunt, communis ait ex cap. Unic. sig. fin. de despons. impub. Vide Sanchium 1. de Matrim. d. 23. Sub dubio relinquit sententiam asserentem verba Sacerdotis esse formam Sacramenti
Matrimonii, sed sine eis valere Matrimonium. Ita tenent Canus 8. de loc. cap. 5. ad 3. Enchir. Concil. Colon, sig. de ministro, Petr. Ledesm. de Matrim. q. 42. art. 1. dub. 4. concl.4. et ult. ait ante Trident. fuisse probabilem sent. Sed Zephalus cons. 540. nam. 47. ait sine verbis parochi, nec stare Sacramentum, nec Matrimonium ; verius tamen et communius,sine omni parocho valere Matrimonium et Sacramentum, ubi Trident. non tenetur, nec ejus verba requiri, ut valeat, ubi tenetur.
Sed (r) quia communiter tenet Ecclesia Sacramentum Matrimonii esse septimum inter Ecclesiastica Sacramenta, et de Sacramentis Ecclesiae non est aliter sentiendum quam sentit Ecclesia Romana, Extra de haereticis. Ad abo lendam; ideo dici potest, quod contractui matrimoniali annexitDeus Sacramentum proprie dictum, saltem pro lege Evangelica, alioquin non esset Sacramentum novae legis: et tunc oportet dicere quod institutum fuit a Christo, sicut universaliter dictum est supra de Sacramentis Ecclesiasticis.
Ubi autem non invenitur planius quam Matth. 19. et licet ibi tantum approbaverit contractum institutum, Genes. 2. et per consequens illud non instituit; instituit tamen Sacramentum: quod potest accipi ex illo verbo, quod addidit : Quod Deus conjunxit, homo non separet, ut non intelligatur ibi conjunxisse pro instituisse praecise contractum matrimonii, sed conjunxisse ex tunc gratiose per institutionem Sacramenti concomitantis illum contractum conjungentem. Forma autem est aliquod signum sensibile institutum a Deo, ad significandum efficaciter gratiam tunc collatam.
Sed (s) hic est dubium: Vel enim Deus instituit ita indeterminatum signum, ut sit signum efficax gratiae, sicut indeterminatum signum requisitum ad contractum; vel magis determinavit illud quod debet esse efficax gratiae, quam ex impositione humana determinetur signum sufficiens ad contractum: et si sic, vel determinavit aliqua verba praecise, puta, accipio te in meam, vel in meum; vel determinavit indifferenter quaecumque verba exprimentia talem consensum.
Et inter ista multum interest, quia si determinavit strictissime illud, scilicet quod forma hujus Sacramenti consistit in verbis praecisis, sequitur quod multoties est contractus matrimonii sine Sacramento, etiam in lege Evangelica, quia multoties contrahitur per alia verba quam per ista. Si etiam determinavit verba, sed indifferenter consensum istum exprimentia, quaecumque sint ista, adhuc tamen, cum contrahatur quandoque inter mutos sine verbis, sequitur quod alicubi est contractus iste sine Sacramento. Nec istud est absurdum, quia possibile est quod usque ad legem Evangelicam frequenter contrahebatur, ubi tamen nunquam fuit Sacramentum, ut hic loquimur, scilicet proprie.
si autem non determinavit, quod sit Sacramentum gratiae magis quam ex impositione humana determinetur signum sufficiens ad contractum, tunc potest dici quod in quooumque contractu in lege Evangelica comitatur Sacramentum, quia illud signum quod requiritur ad contractum, est ex institutione divina Sacramentum.
Ex hoc patet secundum, qualiter sit una forma, quia una unitate iutegritatis, non unitate indivisibilitatis; verba enim hinc inde expressiva consensus sunt unum signum integrum, et respectu contractus et respectu gratiae ; nec est inconveniens plures formas particulares esse unius Sacramenti, sicut dictum est supra de Eucharistia de forma super panem et vinum.
De (u) ministro est aliud dubium, quia ut plurimum ipsimet contrahentes ministrant sibi ipsis hoc Sacramentum, vel mutuo, vel uterque sibi. Sed nec hoc (x) requiritur necessario, si in omni contractu est Sacramentum, quia aliquando patres contrahunt pro filiis vel filiabus, praesentibus eis, non exprimentibus signa propria ; si ergo ibi est Sacramentum, oportet dicere quod minister hujus Sacramenti potest esse indifferenter quicumque potest esse minister in contractu matrimonii. Sed qualiter unus minister? potest dici sicut prius de una forma.
Sed. (u) quis effectus? Dico quod duae gratiae in animabus contrahentium, et hoc nisi sit obex peccati mortalis hinc et inde. Non enim sufficit ad gratiam percipiendam, quod contrahens non sit fictus respectu Sacramenti, sed oportet quod prius paenituerit, quia istud Sacramentum non dat primam gratiam. Secundus effectus est unio animarum contrahentium; sed primus effectus totalis est unus, scilicet gratiosa conjunctio animarum.
Si (z) autem stringendo formam ad certum signum et ad ministros determinatos, oporteat consequenter dicere quod non omnes contrahentes in lege Christiana recipiunt Sacramentum, potest tamen dici quod percipiunt gratiam, si alias non sit obex, quia Deus assistit ibi propter difficultatem contractus honesti; non tamen tantam gratiam, quantam perciperent cum Sacramento, maxime si impossibilitas non excuset.