CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo, omnis potentia opera-tiva. Ista littera clara est, et stat in duabus conclusionibus.
Prima, quod voluntas divina est potentia perfecta respecfrfomnis volibilis, et sic cum ab aeterno fuerit perfectissima, ab aeterno voluit quidquid voluit. Et Doctor vult quod sicut intellectus perfectus est principium omnis intelligibilis, ut supra patuit dist. 35. 36. et 39. quia si producit omnia in esse intelligibili et in esse cognito, sic voluntas divina, quae est formaliter infinita, ut supra ostensum est, dist. 2. dist. 1. erit principium omnis volibilis, differenter tamen, quia intellectus est principium mere necessarium, voluntas vero tantum liberum. Est etiam differentia, quia intellectus producit omnia in esse cognito et in esse possibili, ut supra patuit dist. 44. voluntas vero praesupponit de necessitate esse cognitum illorum, et esse possibile. Nunquam enim voluntas divina producit aliqua in esse volubili, sed tantum in esse volito vel in esse simpliciter et reali, prius enim res est volibilis quam voluntas habeat aliquem actum circa illam ; antequam enim determinetur Antichristum fore a divina voluntate, prius habet esse possibile et esse volubile. Non sic est de intellectu divino, qui solo suo actu producit omnia in esse cognito, et per consequens in esse possibili, quod fundatur in esse cognito, et sic ante illum actum nihil est, nec in esse simpliciter nec in esse cognito, nec in esse possibili, nec in esse intelligibili.
Secunda, voluntas divina non potest velle aliquid de novo, sed quidquid voluit, ab aeterno voluit, licet non pro aeterno, quia si posset velle aliquid de novo, tunc mutaretur, quia est impossibile transire a contradictorio in contradictorium sine mutatione, ut supra dist. 39. prolixe exposita est ista propositio. Sed ista mutatio non posset esse in objecto, quia tantum habet esse volitum, et nullum esse reale; ergo si esset aliqua mutatio, illa esset in voluntate divina, quia transiret a privatione alicujus actus ad ipsum actum. Sed an voluntas divina possit velle aliquid de novo, quod prius tamen noluit, et si voluit aliquid ab aeterno, an oppositum illius possit nunc velle sine sui mutatione, hoc esset difficile sustinere. Si tamen diceretur quod sicut eodem actu simplicissimo et singularissimo potest praedestinare, reprobare, creare, etc. Et si eodem modo simpliciter actu potest nunc creare, et prius non creavit, quare etiam et de novo non potest aliquid eodem simpliciter actu velle, quod prius noluit, et hoc sine mutatione? In ista tamen materia die ut exposui in secundo, semper me submittendo pedibus sanctae Romanae Ecclesiae et peritioribus me. Nec illa dixi assertive, sed tantum sine assertione, et salvo semper meliori judicio, vide ibi. Deinde addit Doctor quod voluntas divina, quae est perfectum principium volendi ab aeterno, non est ratio volendi simul opposita. Licet enim ipsa voluntas sit libera respectu oppositorum, ita quod sicut potest velle A pro instanti B, ita potest non velle A pro eodem instanti B, non tamen potest simul velle A pro instanti B, et nolle A pro eodem instanti, quia tunc duo opposita simul verificarentur de eodem. Nec est ratio volendi neutrum, puta quod sit ratio volendi A, nec hoc, nec illud, quia tunc in creaturis nihil causaretur, quia contingentia non potest esse in Deo, nisi a parte voluntatis, ut supra patuit dist. 39. ergo in aeternitate est ratio volendi alterum oppositum in quibuscumque aliis a se, etc.
(b) Ad argumenta respondeo. Doctor facit unum argumentum probando, quod si voluntas divina voluit omnia ab aeterno, quod tunc in ea esset relatio ad creaturam, cujus oppositum probatum est, supra dist. 30. Quare autem hoc sequatur, patet, quia prius Deus vult aliquid, quam intelligat se velle illud, ut patet supra quaest. ult. prolog. et dist. 39. Certitudo enim intellectus divini circa contingentia non est sine certitudine voluntatis ; ergo relatio illa, quae est in voluntate divina, primo ad A praecedit omnem considerationem intellectus de illa volitione, igitur non est in voluntate sive in volitione ut cognita est, sed ut in se est, et per consequens est ibi ex natura rei, et non in cognito ut cognitum est, Modo relatio rationis semper videtur fundari in cognito ut cogni. tum est, ut supra patuit dist. 8. quaest. 3. et in Universalibus Doctoris, et omnis relatio, quae oritur ex natura extremorum, sive ex natura rei, est realis.
Respondet Doctor, et in ista responsione pulchra quaedam sunt notanda. Primum, quod voluntas divina eo modo terminat relationem este voliti, quo modo intellectus terminat relationem esse cogniti ; sed intellectus sive actus intelligendi, terminat sub ratione absoluta, ut supra patuit dist. 36. ergo et voluntas sive actus volendi sub ratione absoluta terminat relationem voliti ab ipsa: et die conformiter sicut dictum est d. 36. de determinatione actus intellectus divini respectu relationis cogniti ad ipsum actum.
(c) Sed tunc argues. Doctor arguit probando quod in volito non est talis relatio ad voluntatem divinam, quia illa relatio. aut est realis, aut rationis. Non primum, quia fundamentum non est reale, ut patet, quia tantum esse
volitum. Non secundum, quia non est per actum intellectus divini comparantis ipsum objectum volitum ad intellectum suum; ergo in eo non est relatio rationis, licet enim intellectus divinus prius comparet illud objectum ut cognitum ad intellectum suum quam sit volitum, et in illo priori causet relationem ipsius objecti ut cogniti ad intellectum suum, non tamen videtur causare aliquam relationem ejus ad voluntatem.
(d) Licet hic posset responderi. Respondet dando plures responsiones. Primo, quod in objecto volito potest esse relatio rationis terminata ad voluntatem, quia intellectus divinus potest prius comparare objectum volitum ad ipsam voluntatem volentem illud quam ad seipsum, et ex tali comparatione causatur in objecto volito, vel saltem derelinquitur quae imme diate terminatur ad voluntatem divinam. Potest etiam in ipso subjecto volito causare aliam relationem terminatam ad ipsum intelligentem, quia potest ipsum ut cognitum comparare ad seipsum ut cognoscentem, et sic in illo derelinquitur quaedam relatio rationis, et terminatur ad actum intellectus divini.
list tamen advertendum, quod secundum Doctorem non omnis relatio rationis fit ex comparatione unius ad aliud, sicut sunt secundae intentiones, quae semper causantur vel saltem derelinquuntur ex comparatione duorum cognitorum, ut patet a Doctore in suis Universalibus, et in 4. dist. 1. quaest. 2. Sunt enim multae relationes rationis, quae nullam praesupponunt comparationem, ut omnis relatio quae fundatur in esse cognito vel in esse volito, inquantum hujusmodi, ut patet a Doctore supra dist. 35. et expressius d. 36. ubi vult quod primo est intellectus divinus ; secundo actus intelligendi ; tertio intellectus divinus illo actu intelligendi producit lapidem in esse cognito ; et quarto in ipso lapide ut cognito statim fundatur relatio, quae terminatur ad actum intellectus divini, et hoc nulla praecedente comparatione, qua ipsum lapidem ut cognitum, comparat ad intellectum divinum, ut cognoscentem. Dico ergo ad mentem Doctoris supra dist. 8. quaest. 3. dist. 35. 36. quod omnis relatio quae fundatur in aliquo esse cognito ut cognito, sive in esse volito ut volito, sive in esse viso, et sic de aliis, potest dici relatio rationis, et nullo modo realis, quia non habet fundamentum reale. Et sic etiam in proposito in esse volito, ut hujusmodi, fundat relatio rationis, quae immediate terminatur ad actum voluntatis divinae, et hoc nulla adhuc praecedente comparatione.
(e) Tamen respondeo aliter. Hic Doctor intendit ostendere quod in objecto volito ut volito, potest causari aliqua relatio rationis, etiam per comparationem alterius potentiae ab intellectu. Sicut enim intellectus comparare potest unum cognitum ad aliud cognitum, et ex tali comparatione derelinquitur aliqua relatio rationis in objecto sic comparato, sic similiter voluntas potest comparare aliquod volitum ad aliud volitum, vel ad seipsum ut volentem, et ex tali comparatione potest derelinqui relatio rationis. Et addit Doctor quod hoc non tantum est verum de intellectu et voluntate, sed etiam de omni potentia collativa. Illa tamen relatio rationis, quae esset causata ab aliis potentiis collativis ab intellectu, (qui solus proprie dicitur ratio sive rationalis) non diceretur proprie relatio rationis, accipiendo relationem rationis, ut denominatur a ratione proprie sumpta, quia hujusmodi relatio tantum est ab intellectu ; posset tamen improprie dici relatio rationis, vel melius relatio quaedam distincta a relatione vere reali. Dico ergo quod in volito a voluntate divina per actum voluntatis divinae possunt fundari plures relationes rationis, sive nullo modo reales. Primo est voluntas ; secundo est actus voluntatis ; tertio illo actu ab aeterno producit lapidem in esse volito ; quarto in ipso lapide, ut volito, oritur una relatio rationis, quae terminatur ad actum voluntatis divinae, et hoc nulla adhuc praecedente comparatione ; quinto ab aeterno comparat lapidem volitum ad seipsam volentem, et sic in lapide volito causatur una relatio rationis, et in ipsa voluntate ut volente causaturalia. Similiter comparando unum volitum ad aliud volitum, in utroque volito comparato causatur relatio rationis ; et sic breviter ad quot comparat lapidem volitum, tot relationes rationis causat in eo.
Adverte etiam quod non potest causare relationem rationis in se, nec in objecto volito de novo, sive ex tempore, sed tantum ab aeterno. Et die conformiter de intellectu divino, qui non potest causare relationem novam, rationis, ut supra patuit dist. 30.