IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(r) Sed quia communiter tenet Ecclesia, etc. statuit conclusionem fidei, nempe Matrimonium esse verum Sacramentum novae legis ; quam probat ex cap.Ad abolendam, etc. de haereticis, et Matth. 19. institutum docet a Christo per verba supra allegata, ubi approbavit Matrimonium in ratione contractus, et adjunxit esse Sacramentum. Conclusio patet ex Florentino in decreto unionis, ex Tridentino sess. 7. can. 1. 1. et 8. sess. 24. in doctrina de Matrimonio, et can. 1 Videantur Patres citati in scholio.
Advertendum, circa probationem ex Scriptura, Doctorem non rejicere probationem illam ex Paulo ad Eph. 5. dicit enim nullibi planius, quam Matth. 49. hanc institutionem reperiri. Aliqui referunt institutum Sacramentum Joan. 2. Sed melius dicitur ibi approbatum fuisse matrimonium, quamvis aliqui Patres doceant, sua praesentia Christum sanctificasse nuptias, ut Cyrillus Alexand. lib. 2. in Joannis cap. 22. Damascenus lib. 4. Orthod: fidei, cap. 25. Euthym. in panoplia, part, 2. cap. 22. Martialis Papa epistola ad Tolosanos, c. 9. Sed hi Patres non institutionem Sacramenti intendunt, sed contra haereticos probare nuptias esse licitas et sanctas, quas Christus sua praesentia honoravit. Planius ergo videtur ex scopo sermonis Christi Matthaei 19. institutio Sacramenti, ubi disserit de contractu, et reprobat polygamiam, et praefert caelibatum matrimonio ; quam sententiam sequitur Adrianus quaest. 1. de matrimonio, Antoninus 3. part. tit. i. cap. 2. Victoria in Summa, Sotus in hac dist. q. 2. art. 2. et alii, quos citat et sequitur Sanch. lib. 2. de matrimonio disput. 4. in fine.
Eadem conclusionem probant etiam communiter moderni ex loco citato Panli, quamvis autem matrimonium, qua significat conjunctionem Christi cum Ecclesia, sit Sacramentum communiter dictum, tamen non hac ratione est Sacramentum proprie dictum, sed qua causat gratiam; nam hanc esse peculiarem rationem Sacramenti novae legis, docent Florentinum in decreto unionis, Tridentin. sess. 7. can. 2 ut fusius suo loco tractavimus, et insinuat Doctor supra agens de hac Pauli auctoritate.
Argumentum ex hoc loco Pauli conatur evacuare Vasquez disput. 2. cap. 6. quatenus aliqui contendunt locum intelligi de solo matrimonio inter Christianos, ad quos loquitur Paulus, quod impugnat ex cap. Gaudemus, etc. de divortiis, etc. ex epistola 92. Leonis Papae, cap. 4. ex quibus colligit matrimonium, ut primo institutum est, significasse hanc conjunctionem Christi cum Ecclesia, quamvis autem Paulus loquatur ad fideles: ratio tamen ejus etiam ad matrimonium infidelium extenditur : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Verba etiam Christi Matth. 19. ad matrimonium indifferenter referuntur, ut fuit Judaeorum et infidelium. Quod etiam intelligit Innocentius III. cap. de infidelibus, de consanguinitate et affinitate, quo confirmat bigamiam, quam non diluit Baptismus, ut infra dist. 33. dicetur, quae incurritur ex defectu significationis, quam ex polygamia incurrunt; tandem ita videtur concludere satius fuisse Theologis hanc auctoritatem omisisse, quam ea probatione niti.
Contra hoc est, quia Tridentinum cap. de matrimonio, utraque hac auctoritate, quas adducunt et Doctor et Theologi, utitur, asserens Christum Sacramentorum institutorem sua passione promeruisse gratiam, qua conjuges sanctificaret, idque Paulum Apostolum insinuasse in verbis praedictis, potissimum illis verbis: Sacramentum hoc magnum est, etc.
Respondet Vasquez id quidem verum esse, neque obstare dictis, nam hoc ipso quod matrimonium fuit semper signum unionis Christi cum Ecclesia per amorem, conveniens valde fuit ut ipse Christus passione sua hoc signum perficeret efficeretque, ut non solum amore naturali, sed etiam charitatis,conjuges significarent unionem praedictam. Cum vero Concilium veritatem aliquam ex loco Scripturae ex professo confirmat, quae in eo expresse contineatur, vel efficaciter ex eo deducatur, loquitur alio modo, ut sess. 13. cap. 4. agens de transubstantiatione, et sess. 14. cap. 5. agens de praecepto confessionis, quod colligit ex Joannis 20. Quorum remiseritis, etc. in hoc autem sess. 24. veritatem Catholicam ex constanti et perpetua Ecclesiae traditione solum deducit et definit.
Haec responsio merito non placet : Primo, quia supponit in loco praedicto Pauli non contineri hanc veritatem, aut insinuari, cujus contrarium affirmat Concilium ; deinde, neque Paulus neque Concilium loquuntur de congruentia dandae gratiae, aut convenientia sola, sed de facto. Non recte ergo explicantur per hoc quod congruum fuerit Christum meruisse sua passione gratiam Sacramentalem dari in matrimonio. Quod autem addit Concilium, alias uti locis Scripturae aliter, ut in exemplis allatis, quam utatur hoc loco, non est verum, quia aliis Scripturis non utitur aliter, quam ad absolutam definitionem veritatis fidei, juxta veram interpretationem earum, quam Patres et Ecclesia intellexit ; ita etiam hoc loco Pauli juxta mentem Apostoli utitur asserens Apostolum innuisse gratiam hujus Sacramenti maxime per illa verba : Sacramentum hoc magnum est, etc. Interpretatur autem Concilium sensum Apostoli illum esse, et Scripturam illam ita absolute interpretatur, ut contineat hanc veritatem quam innuit Paulus ; non enim discurrit Concilium, sed absolute declarat et definit haec, nempe perpetuum et indissolubilem nexum matrimonii divini Spiritus instinctu pronuntiasse primum parentem in verbis praefatis. Secundo, Christum Dominum Matth. 19. apertius docuisse illud vinculum esse tantum duorum. Tertio, Christum Sacramentorum institutorem sua passione nobis meruisse gratiam, quo illud vinculum confirmaret et sanctificaret. Quarto, quod hoc Paulus Apotolus insinuat in praefato loco, ac tandem ex hoc per consequentiam deducit: Cum igitvir matrimonium in lege Evangelica veteribus connubiis per Christum gratiam praestet, merito inter legis novae Sacramenta annumerandum Sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt, etc. Quibus verbis ex tertia et quarta definitione praemissa, quae absolutam et indubitabn lem assertionem continent, confirmat veritatem universalis traditionis Ecclesiae, tantum abest ut veritatem Catholicam, ut praefatus auctor asserit, ex sola traditione deducat et definiat, ut e contra veritatem traditionis ex loco Pauli confirmet et deducat.
Neque aliter procedit in locis allegatis, ut sess. 13. cap. 4. ex verbis Christi, et perpetuum sensum Ecclesiae, et veritatem transubstantiationis colligit sess. 14. cap. 1. ex institutione paenitentiae per modum tribunalis et potestate judiciaria per claves data colligit praeceptum confessionis integrae ; eodem modo in proposito ex loco Pauli veritatem traditionis. Merito ergo Catholici Doctores hunc locum urgent, neque ideo reprehendi possunt, cum Concilium ita declaret in eo Paulum insinuare institutionem et gratiam Sacramentalem, volens officia mutua et debita inter maritos et uxores in Christo commendare, et participent eam unionem, quam significat matrimonium, nempe Christi ad Ecclesiam, et diligant se invicem, sicut Christus Ecclesiam perfecta charitate, qua eam mundavit, et sibi desponsavit: unde 1. ad Corinth. 1. monet, ut quae nubant, nubant in Domino.
Scribit ergo Paulus Christianis de veritate et nexu matrimonii, comprehendens non solum ea, quae matrimonio adjuncta sunt ex prima institutione, sed etiam quae conjuncta sunt ex institutione Christi et Sacramenti; nam haec potiora sunt, et quoad indissolubilitatem contractus, ut insinuat ipse ad Corinth. loco citato, matrimonium inter infideles solvi in favorem fidei, quando alter conjugum in infidelitate perseverat, nec sine praejudicio fidei cohabitare velit. Inter Christianos non ita, quia manet insolubile.
Item, matrimonium Christianorum habet perfectiorem significationem, qua Sacramentum est, quam fuerit significatio ejus ex prima institutione, quae participat suum signatum per gratiam Sacramentalem quam prius non habuit, et communicat in forma cum unione significata Christi cura Ecclesia mediante charitate. Si Paulus Christianis scribit, non debuit solum commendare matrimonium in iis tantum, quae ei conveniebant in priori statu, nihil intende ns de eo quod ipsi competit in statu Sacramenti, et quod potius est, quia sic esset mancus in doctrina, si non innueret legem in specie, qua Christiani obligabantur ad mutua officia, praeter illam, quae generalis ab initio fuit: comprehendit ergo utrumque, sed ex scopo magis agit de matrimonio Christianorum, quod et lege generali primae institutionis obligat ad mutua officia, et ex lege speciali Sacramenti.
Unde dicit: Sacramentum hoc magnum est : Ego autem dico in Christo et Ecclesia. Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam diligat sicut seipsum, etc. nempe Sacramentum magnum non solum ex magnitudine rei significatae, quamvis in forma non communicabat matrimonium in esse contractus significato, sed sola significatione, eo modo quo Sacramenta veteris legis significabant gratiam, quam in esse formae non continebant. Sed etiam dicitur matrimonium Christianorum magnum, quia gratiam et charitatem, qua Christus unitur Ecclesiae ut sponsae, in se ipso continet, qua est Sacramentum: nec est nudum signum ut ante fuit, sed signum continens significatum. Diligere autem uxorem ut seipsum, charitatis divinae praeceptum et effectum designat. Unde Apostolus combinat ubique, et signum et signatum quasi inseparabilia in matrimonio, prout de ipso loquitur, nempe de matrimonio Christianorum, similitudinem retinens dilectionis per charitatem, quae debet esse inter conjugatos, sicut inter Ecclesiam et Christum : Firi, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam; quomodo autem dilexit Ecclesiam ? nempe per charitatem : et seipsum tradidit pro ea, etc. Majorem autem charitatem nemo habet, quam ut quis ponat animam suam pro amico suo, etc. Joan. 13. Christus tradidit se ipsum pro Ecclesia ex hac charitate divina et supernaturali, cujus similitudinem et communicationem vult Paulus esse in conjugatis, quoad mutua officia; ideo manet infra, ut vir diligat uxorem sicut seipsum, quod est charitatis : Qui suam uxorem, inquit, diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet, sicut Christus Ecclesiam, etc. ubi repetit similitudinem institutam, ut denotet communicationem debere esse in forma.
Ad fundamenta ergo opposita, respondetur matrimonium, ut primo erat contractus, et non Sacramentum, habuisse significationem, et fuisse Sacramentum late sumptum; et de hoc nulla est quaestio. Caeterum Paulus hic ex scopo loquitur de matrimonio Christianorum secundum omnia, quae ipsi conveniunt, sive ex prima institutione divina, sive etiam ex institutione Christi, qua Sacramentum est causans gratiam, et perficitur significatio contractus, ut de speculativa fieret practica, et de mero signo denotante unionem Christi cum Ecclesia per charitatem, de qua unione hic agit Paulus, translatum est per Christi institutionem, ut communicaret in forma uniente, quae est charitas, eamque contineret, et daret per modum effectus, cum majori firmitate quam habebat primum, ut erat contractus civilis tantum.
Bene ergo Doctores Catholici interpretantur, qui dicunt Paulum hic loqui de matrimonio Christianorum tantum, ad quos loquitur, et quibus jam notum erat mysterium conjunctionis Christi cum Ecclesia; quod in similitudinem trahit Paulus ad declarandum conformitatem, quae debet esse inter signum et signatum. Neque refert quod matrimonium alias significabat unionem Christi cum Ecclesia, et quod verba aliqua Pauli, ut sunt illa Genes. 2. possint aliquo modo intelligi de matrimonio late sumpto, etiam quod non est Sacramentum proprie dictum; hoc, inquam, non refert, tum quia non verba, sed scopus et materia subjecta est attendenda.
Deinde, signum quod perficitur in sua significatione respective ad idem signatum, non mutat nomen, aut appellationem, quamvis aequivocum sit, ut patet ex definitione aequivocorum, quorum nomen commune est, et idem de univocis. Usus autem signi ex re substrata intelligitur, sic .Patres dicunt Christum per contactum suae sanctissimae carnis sanctificasse aquas ad effectum Baptismi, sanctificavit etiam eas per institutionem Sacramenti ; aqua autem per diversas suas sanctificationes inducit diversam rationem signi in ordine ad sanctitatem veram significandam, quamvis non variat nomen, etiam in esse signi. Sic panis et vinum a quibusdam Patribus, ut suo loco diximus, sunt symbola corporis et sanguinis ante consecrationem, per oblationem sui; post consecrationem Sacramentum etiam dicitur panis, quamvis in una acceptione denotetur signum, in altera denotetur signatum, ut subest accidentibus panis et vini, et sumitur per modum pastus spiritualis. Suppositio autem, seu signi multiplicis acceptio colligitur ex materia subjecta, et scopo loquentis.
Ad propositum, Apostolus loquens de matrimonio Christianorum, quod includit non solum rationem Sacramenti proprie dicti, sed etiam contractus, et sub utroque modo significat conjunctionem Christi cum Ecclesia per diversam institutionem et diversum modum significandi in ordine ad idem significatum conjunctionis Christi et Ecclesiae, et consequenter sub utroque modo est Sacramentum seu signum sacrum: ideoque Apostolus non mutat appellationem, seu vocem, quamvis scopus ejus sit loqui de matrimonio Christianorum, quod utramque significationem involvit, nec tam alludit ad verba primi parentis Gen. 2. quam ad verba Christi Domini Matth. 19. ubi verisimilius est tum accessisse contractui rationem Sacramenti proprie dicti per Christi institutionem. Si ergo matrimonium, qua Sacramentum est proprie dictum, est signum conjunctionis Christi cum Ecclesia communicans in forma conjunctionis, et simpliciter in omni casu in vinculo solubili, si est consummatum, recte deprehenditur ex scopo Apostolis et venit nomine Sacramenti magni antonomastice, quia stat pro famosiori significato absolute positum, et ex materia subjecta, ut dixi, quod est Matrimonium inter Christianos sub utraque ratione consideratum.
Non valet ergo consequentia : Matrimonium ex prima institutione significat conjunctionem Christi cum Ecclesia ; ergo ex secunda institutione non significat eamdem. Loca, quae adducit Vasquez, tendunt ad similem formam arguendi, nam ex priori affirmativa vult contendere hic non agi de matrimonio Christianorum, quae est fallacia secundum aequivocationem, nam contractus ipse civilis est Sacramentum seu signum illius conjunctionis, qua vero elevatur ad esse Sacramenti, idem etiam significat, sed perfectiori modo ; sub utraque ergo ratione dicitur Sacramentum per diversam institutionem, et appellatione Sacramenti magni venit Matrimonium in perfectiori significatione Sacramenti stricte sumpti.
Haec etiam veritas recte colligitur ex illo loco Pauli 1. ad Timotheum 2. Salvabitur autem (supple uxor) per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate, etc. id est, continentia thori, ubi supponit haec bona per Matrimonium dari Christianis. Hunc etiam locum inefficacem esse disserit Vasquez, quia non constat Apostolum per sanctificationem intellexisse peculiarem sanctitatem collatam in Matrimonio. Sed haec interpretatio humilis est, quasi vero Apostolus supposita institutione Sacramenti per Christum, quam ipse novit, negligeret bonum Sacramenti ex institutione redundans, et tantum ageret de dilectione, quae ex natura contractus ex prima institutione conveniret. Videantur Patres citati a Scholiaste, ex quibus probatur conclusio.
Praedictam fidei conclusionem negant haeretici, ut Lutherus in lib. de captivit. Babylonica, c. de Matrimonio, Calvinus lib. A. institutionum, cap. 19. Beza in Annot. ad cap. 5. ad Ephesios.
Catholici etiam Doctores aliqui non recte senserunt in hac materia. Durandus in hac distinct. q. 3. affirmat ex cap. Ad abolendam, esse de fide esse Sacramentum ; dicit tamen non conferre gratiam suscipientibus, sed dici aequivoce Sacramentum, ut comparatur ad alia sex quae dant gratiam. Citat in eamdem sententiam Jurisperitos, Goffredum in Summa, lit. de Sacramentis, Hostiensem lib. 1. eodem lit. Bernard. in cap. Cum in Ecclesiae, de simonia, Glossam in cap. Honorantur 32. quaest. 2. Haec sententia nequit sustineri, ut patet ex Canonibus citatis Florentini et
Tridentini. Alii ctiam volunt matrimonium fuisse Sacramentum etiam ante legem novam ; sed vel intelligendi sunt de Sacramento late sumpto, vel non recte cohaerent Tridentino, quod definit matrimonium esse Sacramentum legis novae a Christo institutum, ut sess. 1. ean. 1. et expressissime sess. 24. in doctrina de hoc Sacramento, ubi supponit non dedisse gratiam ante institutionem Christi, ean. i. Superest itaque ut fundamentis eorum respondeamus.
Objiciunt haeretici non colligi ex Scriptura, et potissimum ex loco Pauli ad Ephesios.
Respondetur negando antecedens quoad utramque partem.
Dices, in Graeco non inveniri Sacramentum, sed mysterium.
Respondetur Sacramentum latine idem significare, quod mysterium Graecis, ut probatum est dist. 1. quaest. 2. in principio.
Objiciunt secundo, matrimonium repugnat Sacerdotio, non sic unum Sacramentum alteri.
Respondetur repugnare ex Jure Ecclesiastico ratione status, vel, ut alii volunt Jure divino, si praecedat Sacerdotium, de quo jam non dissero. Ob eminentiam ergo status et puritatem divini cultus prohibetur matrimonium Sacerdotibus, qui munditiam ferre debent ad altare, et non implicare se negotiis saecularibus, 2. ad Timoth. 2. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, et divisus est, 1. ad Corinth. 1.
Objiciunt tertio matrimonium fuisse inter Ethnicos et infideles.
Respondetur fuisse in ratione contractus, non autem Sacramenti proprie dicti . Objiciunt quarto Syricium vocare matrimonium, immunditias, in epistola ad Hemerium Taraconensem.
Respondetur eum reprobare matrimonia sacrilega Sacerdotum. Deinde, licet matrimonium, cujus usus sit legitimus, non sit immunditia quoad peccatum, est tamen immunditia quoad indecentiam, quia tribulationem carnis sentiunt hujusmodi, ex Apostolo: et inquinamentum quoddam, ex Apocalyps. 14. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, etc. Ideo Apostolus dicit Virginem, quae manet. esse sanctam corpore et animo, etc.
Objicit Durandus alia Sacramenta ex institutione esse signa, et non natura sua, sicut matrimonium; ab aliis applicantur semper res externae, non ita in matrimonio. Non confert gratiam primam, sicut Baptismus, neque secundam, quia alias sequeretur quod qui primum vixerunt in gratia et continentia, eadem gratia ipsis augeretur per matrimonium, quod non est credibile, quia transeunt ad statum imperfectiorem. Item, quod est argumentum Jurisperitorum, in matrimonio pactum intervenit de dote ; ergo si est Sacramentum, fit simonia. Ecclesia mutat plura circa matrimonium, quod nequit circa Sacramenta: Sacramenta ab aliis ministris conferuntur, non ita matrimonium ; ergo, etc.
Respondetur rationes istas esse inanes, et nullius probationis. Ad primum dictum est matrimonium esse ex divina institutione in ratione contractus, et quidquid sit de hoc, in ratione Sacramenti proprie dicti, est signum ex institutione.
Ad secundum, respondetur conferre, gratiam ex opere operato, quin etiam ex opere operantis, quia est actus de se honestus et meritorius, si fiat cum debitis circumstantiis ; neque refert quod transitur de statu perfectiori ad statum minus perfectum, quia ille prior status est concilii, non praecepti, neque tenetur quisque sequi semper perfectiora, sed operari bonum, et observare legem, quamvis autem assumens statum matrimonii consummati non habeat meritum caelibatus, habet tamen meritum matrimonii, si illud debite observet.
Ad tertiam, pactum de dote non esse propter Sacramentum, sed propter onera contractus.
Ad quartum, respondetur Ecclesiam non mutare materiam Sacramenti, quae est contractus legitimus, sed statuere circa ipsum contractum, ut lege reguletur, et tollantur abusus, et ut fiat legitimus sine fraude et detrimento.
Ad quintum, respondetur quodlibet Sacramentum habere propriam et diversam rationem; hoc autem Sacramentum similiter, quia in contractu consistit, qui debet per consensum partium, quo obligantur, perfici, ideo perficientes contractum, perficiunt et Sacramentum.
Objicit praeterea, matrimonium fieri validum inter infideles. Ad hoc responsum est.
Objiciunt haeretici perniciosum esse non constare de materia et forma Sacramenti, inter Doctores Scholasticos non constat de materia et forma matrimonii: ergo non est Sacramentum.
Respondetur constare inter Catholicos contractum legitimum inter conjugatos esse Sacramentum; an autem sic vel sic habeat rationem formae aut materiae, non est res fidei, sed quaestio disputabilis.
Petes primo, utrum matrimonium fidelis cura infideli sit Sacramentum ex parte ipsius fidelis saltem. Supponitur matrimonium fore legitimum vel ex dispensatione, vel alia ratione saltem ex suppositione quod esset legitimum in ratione contractus, utrum esset Sacramentum ex parte fidelis. Negativam partem tenent communiter moderni, ut Vasquez loco cit. c. 10. n. 113. Sanchez disput. 8. Angles 1. de malrimon. q. 12. Henriquez lib. 11. de matrimonio, cap. 2.
Affirmativam docet Sotus in hac dist. quaest. 2. art. 2. Eckius in lib. homil. hom. 73. de Sacramentis; et est magis conformis nostro Doctori infra in hoc sig. versu, Ex hoc patet, etc. ubi dicit dari duplicem formam partialem hujus Sacramenti ; et probatur, quia fundamentum oppositae sententiae stat in opposito, quatenus putat Sacramentum matrimonii esse unicum unitate indivisibilitatis, quod non esse verum, ibi probabimus. Secundo, consensus, ut procedit personaliter a quolibet coniuge, inducit obligationem contractus passivam et activam ex parte ejus: ergo sic praecise perficit Sacramentum in ipso. Sed nihil deest ex parte baptizati, quin fiat contractus ejus signum sensibile causans gratiam in ipso, quia est contractus legitimus et matrimonialis, quo transfert potestatem sui corporis in alium, et vicissim acquirit potestatem alterius per mutuum consensum; ergo perficit ex parte sua Sacramentum, quia ipse sibi ministrat Sacramentum, et non alter, licet non posset ministrare sine consensu concurrente ex parte alterius, quia nequit poni contractus legitimus sine concursu utriusque. Sufficit ergo ut sit baptizatus, et ponat contractum legitimum ex parte sua per verba expressum: contra hoc nullum sequitur inconveniens, supponendo contractum esse aut fieri legitimum.
Petes secundo: An matrimonium infidelium, quando baptizantur, fiat Sacramentum ?
Affirmativa pars tenetur a pluribus, sed bifariam. Aliqui docent, sine ullo consensu novo, aut ratificatione fieri Sacramentum. Ita D. Thom. in 4. dist. 39. q. 1. art. 1. ad primum, Paludanus in hac dist. q. 4. art. 3. et plures ejus discipuli, Covarruvias 2. part. de matrimonio, q. 1. Alii docent, si interveniat novus consensus seu ratificatio, fieri Sacramentum.
Capreolus in hac dist. quaest. unio. art. 3. ad 5. Eckius citatus, Bellarminus lib. 1. de matrim. cap. 5. Henriquez lib. 11. de matrimonio, cap. 8. Sanchez lib. 2. disput. 9.
Respondetur tamen negative, et hoc magis conforme est Doctori infra d. 39. ubi docet matrimonium infidelium fieri ratum post Baptismum, eo quod impedimentum fidei per Baptismum tollatur, quod esset fortius ligans in ordine ad Deum, si alter conjux nollet manens infidel s cohabitare fideli baptizato. Suscepto autem utrimque Baptismo, tollitur impedimentum hoc. Vide ipsum sig. Hic sunt duo videnda, etc. In responsione ad secundum dubium, quod in fine movet. Hanc sententiam tuetur Vasquez disput. 2. de matrimonio, cap. 10. num. 117 . et sequentibus in responsione ad hoc dubium, Conink disput. 24. dub. 2. conclusione 6. Ledesma de matrimonio, q. 59. art. 2. ad 3. Cornexus disput. 2. dub. ultimo, in responsione ad ultimam objectionem.
Probatur, quia regula generalis de Sacramentis, quae consistunt in usu, servanda est, quando nullum inconveniens sequitur, aut aliqua ratio ex particulari ratione Sacramenti urget. Illa autem regula est, ut Sacramenta, quando non sunt in se, aut ullo suo effectu disponente ad gratiam, non conferant gratiam, sed inter infideles praeteriit contractus matrimonii, neque nunc est, dum baptizantur, neque ullus ejus effectus positive disponit ad gratiam Sacramenti, quia Sacramentum non fuit positum, cum contractus non fuerit inter baptizatos: neque proinde ex vi Sacramenti, quod non receperunt ipsis debetur effectus Sacramenti, eo modo quo dicitur in aliis dari ficto, recedente fictione, applicato tamen prius in reipsa Sacramento sensibili, cujus effectus fuit impeditus: ergo ex hac parte non debetur effectus Sacramenti matrimonii, nisi ei cui applicatur ipsum Sacramentum.
Sed neque per Baptismum applicatur hoc Sacramentum de novo, neque applicari potest, quia contractus iniri nequit, qui est complete consummatus secuta translatione mutua, et vinculo insolubili, cum non sit in potestate conjugum majus vinculum inducere per contractum, licet alias vinculum illud esset solubile ex causa; neque possunt conjuges transferre potestatem sui, quae jam translata est, cura nullus potest Jure disponere de re non sua per contractum legitimum.
Neque Baptismus illi vinculo concedit aliam firmitatem, nisi quod sit ratum, hoc est, non possit dissolvi, quia removetur impedimentum fidei, quo ex mente legislatoris esset solubile; sumpto autem Baptismo, jam removetur illud impedimentum, quo amoto manet vinculum insolubile et ratum ex lege simpliciter et absolute, quod alias tantum fuit ratum sub conditione, nisi scilicet interveniret impedimentum fidei fortius ligans, quam erat vinculum matrimonii inter infideles: ergo ex ratione peculiari matrimonii, ut celebratur per modum contractus, vel ut est Sacramentum annexum, non suppetit fundamentum conferendae gratiae matrimonialis infidelibus conversis; et magis videtur consonum rationi, ut dicatur Deum per fidem, conversionem, et Baptismum eorum supplere hanc gratiam, quam ut detur gratia Sacramenti ex opere operato, nullo adhibito Sacramento.
Objicies: Matrimonium non fuit ratum ante Baptismum, post Baptismum fit ratum ; ergo fit Sacramentum, sicut venditio rei prius facta, ita tamem ut non sit simpliciter firma ; sed ad nutum partium posse rescindi, si superveniat aliqua circumstantia, per quam reddatur irrevocabilis, per eam simpliciter fit firma.
Respondetur ex dictis, conjugium infidelium fuisse ita ratum ex lege, ut in potestate eorum non sit ex voluntario tantum consensu illud rescindere, alias non esset verum matrimonium aut secundum legem ; non fuit autem firmum simpliciter, et insolubile in ordine ad legem fidei, nisi ex conditione, et secluso impedimento, quod removet Baptismus, qui est Sacramentum fidei.
Objicies: Qui sentiunt onera, debent sentire utilitatem.
Respondetur eos esse incapaces ut sentiant utilitatem per Sacramentum, cujus non sunt capaces, sicut neque contractus de novo ; non desunt alia media, quibus sibi subvenire possunt. Unde, qui dicunt Baptismum esse consensum virtualem, aut praeterea requiri ratificationem aut consensum novum, ideo ad haec recurrunt ut fingant materiam et formam necessariam Sacramenti, et consequenter sine hoc consensu non posse acquirere gratiam sacramentalem. Ex ratione autem dicta nequit inter ipsos salvari materia, qui supponit quemque eorum esse sui juris, et non in potestate alterius: quod dici nequit de jam conjugatis, qui celebrarunt contractum legitimum, qui non est suspensus aut imimpeditus, neque posito Baptismo amplius impediri potest, si est consummatum matrimonium. Unde si baptizarentur seorsim utroque inscio, non minus esset matrimonium eorum ratum, quamvis neque virtualiter, neque implicite, neque explicite consentiret alteruter in matrimonium alterius.
Petes : An inter fideles possit separari a matrimonio ratio Sacramenti, ita ut sit tantum contractus legitimus, et non Sacramentum ?
Respondetur negative, quia inter fideles contractum habere rationem Sacramenti non dependet ab eorum voluntate, sed ab institutione Christi, quam ipsi separare nequeunt a Sacramento.
Sed quid, an esset validum matrimonium, tam in esse contractus quam in esse Sacramenti ?
Respondetur ex natura intentionis eorum hoc esse resolvendum, nam si intendunt contractum stabilem et mutuam corporum translationem ad finem matrimonii intentum, sicut in lege naturae, aut alias institutum est, quamvis excluderent rationem Sacramenti, sive per errorem particularem, sine alio modo, salva tamen intentione absoluta contractus est Sacramentum, quia ratio Sacramenti annexa est contractui ex institutione legislatoris, quae ab eorum voluntate non dependet, nisi inquantum contractus legitimus ab eis procedit. Supposito autem contractu inter tales implicite etiam voluntas eorum intendit Sacramentum, sine quo nequit esse contractus legitimus inter tales. Unde nolitio Sacramenti non detrahit contractui hoc modo concepta, neque consequenter Sacramento, estque tantum conditionata in effectu et practice.
Si tamen talis sit nolitio Sacramenti, ut praedominetur absolute voluntati contrahendi, neque insit nisi cum conditione non perficiendi Sacramentum, et in casu quo necessarium sit perficere Sacramentum, desisteret voluntas contrahendi, tum voluntas contrahendi non est absoluta, sed implicat conditionem repugnantem intentioni contractus, quam fortius intendunt, quam ipsum contractum, ideoque nihil fit ex defectu requisitae intentionis.
Praedicta resolutio est Doctoris infra in hoc tract. 5. Si autem non determinavit, etc. ubi dicit quod omnem contractum, legitimum scilicet, concomitatur Sacramentum in lege Evangelica, id est, inter baptizatos, quia illud signum quod requiritur ad contractum est ex institutione Sacramentura, hoc est,independenter a contrahentibus, et non ex eorum voluntate.
(f) Sed hic est dubium, etc. Hic movet dubium de forma hujus Sacramenti, et loquitur de forma, ut comprehendit etiam materiam, nempe de forma inducendi obligationem contractus, in quo consistit Sacramentum, vel de causa efficiente vinculi eo modo quo Florentinum in Decreto unionis loquitur ; quod autem est causa efficiens vinculi, est etiam causa gratiae sacramentalis. Dubium ergo movet Doctor circa formam hoc modo sumptam, quomodo cadat sub institutione Christi, et sacramentali, ut sit signum gratiae efficax, an scilicet institutio praescripserit formam tantum indeterminatam, non immutans contractum, sed tantum determinans omnem contractum legitimum, et ex humana impositione signo expressum, an potius determinavit aliqua verba praecise, sine quibus non fieret Sacramentum, quamvis alias sufficerent ad contractum humanum et legitimum, et an praeter signa requiruntur ipsa verba? Inter ista statuit discrimen, non resolvit tamen quid in facto contingit, quamvis mens ejus colligatur ex discursu inclinari in hoc quod non determinavit strictius verba, quam ut ad contractum indifferenter exigantur, neque etiam signa.
Respondet, si determinavit verba strictissime, id est, sub determinata forma, et strictius quam exigantur ad contractum, semper contingeret matrimonium celebrari in Ecclesia absque eo quod fieret Sacramentum, quia contractus saepe celebratur sub differente forma verborum.
Respondet secundo : Si determinavit verba, sed indifferenter exprimentia contractum, sequi inter mutos fieri contractum sine Sacramento ; nec istud est absurdum, nempe contractum separari a Sacramento, quia usque ad legem Evangelicam ita fuit separatum, et etiam inter infideles est contractus sine Sacramento.
Respondet tertio : Quod si non determinavit requiri aliud signum, quam sit sufficiens ad contractum ex impositione humana in quocumque contractu in lege Evangelica comitari Sacramentum. In his responsionibus nihil resolvit Doctor, sed consequenter quid dicendum sit, exponit. Propter varias sententias Doctorum in hac quaestione, quia D. Thomas in 4. dist. 1. quaest. 1. arlic. 3. in quinta ratione, et ejus solutione, videtur negare per solos nutus perfici Sacramentum, quamvis fiat contractus legitimus, neque adeo certum est contractum inter baptizatos non separari quandoque a Sacramento, ut quando contractus de praesenti fit per procuratores absentium ; quam sententiam docet Durandus in praesenti dist. quaest. 3. Cajetan. tom. 1. opusculorum, tract. 12. de contractu matrimonii, quaest. 2. Victoria in Summa de matrim. num. 244. Canus de locis lib. 8. cap. 5. ad 3. Viguerius in suis institut. cap. 16. Barthol. Ledesma in 2. edit. dub. 18. et probabilem docet Sotus in 4. dist. 27. arlic. 3. ad finem, Lopez 2. p. instructorii de matrim. cap. 35. Petrus Ledesma de matrim. quaest. 42. artic. 1. dub. 1. asse rens fieri Sacramentum, quando postea per praesentes ratificatur contractus. Superius etiam dixi tn littera praecedenti 2. petitione, matrimonium inter infideles conversos ratificari per Baptismum, quamvis non transeat in Sacramentum, ut nunc loquimur de Sacramento.
Merito ergo Doctor in littera negat matrimonium inter mutos fieri Sacramentum, si verba proprie dicta, ut distinguuntur a signis et nutibus, requiruntur ad matrimonium ex.divina institutione, ut fiat Sacramentum, quia tamen nihil disserit nisi ex suppositione institutionis hoc vel illo modo factae determinate quoad verba, vel indeterminate, ut comprehendit etiam quaecumque signa ex humana institutione significantia contractum legitimum de praesenti, immerito Sanchez lib. 2. de matrimonio, disp. 31. q. 2. eum citat pro sententia, quam asserit D. Thomas, cum nihil resolutive in hoc tradat, nisi rationem Sacramenti pensandam esse ex natura institutionis, et modo quo facta est.
Tertia responsio est magis sequenda ex principiis Doctoris, quia in textu praecedenti docet, quod institutio matrimonii in esse Sacramenti facta est Matth. 19. ubi Christus Dominus loquitur de matrimonio, nihil innovans in contractu, sed absolute, prout ex prima sua institutione tenebat. Ergo institutio ibi facta non limitat contractum aliter fieri, ut sit Sacramentum inter fideles baptizatos, neque ad hoc aliquid requiri magis quam ut praecedat Baptismus, et fiat contractus legitimus juxta primam institutionem ; recte deducitur etiam id solum sufficere ad Sacramentum. Sic etiam neque Paulus ad Ephes. 5. alludens tam ad verba primi parentis, quam ad eadem repetita et confirmata a Christo aliquid speciale in contractu designat ; de quo loquitur solum absolute et universaliter juxta primam institutionem. Sed ex Doctore et communi, muti non erant inhabiles ad hunc contractum, quin legitime inter illos transigi possit, et salvari finis, et reliquae ejus Circumstantiae, neque nunc sunt inhabiles, ut idem asserit ; et patet ex cap. Tuae fraternitati, etc. de sponsalibus et matrimonio, etc. Surdi, inquit, et muti possunt contrahere matrimonium sine verbis, etc. Et ut patet ex verbis praecedentibus, loquitur de matrimonio, quod fit etiam Sacramentum inter fideles, docens perfici per consensum ;sed verba requiri quoad Ecclesiam, exprimentia consensum, et cap. Cum apud Sedem Apostolicam, etc. eodem; neque Pontifex aequivocat, ut sumat matrimonium in ratione nunc contractus, nunc Sacramenti. Hoc idem insinuat Florentinum, dicens verba regulariter requiri ad matrimonium ;loquitur autem de matrimonio qua est Sacramentum, nam tradit communem et particularem doctrinam de Sacramentis legis novae, quamvis autem in principio doceat haec Sacramenta perfici in tribus, rebus ut materia, verbis ut forma et persona ministri, etc. intelligit verba vel aequivalentia in hoc Sacramento sufficere, sicut neque verba ita praecise attribuit formae, ut condistinguitur a materia, quin etiam habeant quandoque rationem materiae, ut in Sacramento Paenitentiae confessio, et in hoc ipso Sacramento juxta communem sententiam modernorum Theologorum, etiam habeant rationem materiae, ut exprimunt consensum mutuum, qua habet rationem materiae.
Dubium est an in potentibus loqui requirantur verba necessitate Sacramenti, aut saltem ex praecepto ?
Prima sententia docet requiri verba necessitate Sacramenti tanquam conditio per se requisita, non institutione divina, sed Ecclesiae inhabilitantis personas ad contractum aliter quam per verba perficiendum, dummodo loqui possint, et habere consensum. Pro hac citantur plures a Sanchez disput. 31. quaest. 1. Fundamentum hujus est ex cap. Tuae, etc. supra citato, ubi requiruntur verba in ordine ad Ecclesiam, tanquam forma contrahendi. Sed necessaria sunt quantum ad Ecclesiam verba consensum exprimentia, etc. quod necessarium est in contractu per legem, quae formam sonat, et textus constituit discrimen inter mutos et valentes loqui. Idem supponitur cap. Licet, etc. de sponsa duorum, et cap. Si inter, etc. de sponsat.
Secunda sententia docet si praecessit tractatus de matrimonio, non requiri verba in ipso contractu, secus autem si non praecesserit. Alii dicunt sufficere verba ex parte alterius.
De primo non sufficere consensum mere internum ad matrimonium, sive in esse contractus, sive in esse Sacramenti;
requiritur ergo, ut sit expressus per verba aut signa. Patet, quia hoc universaliter requirit lex ad contractum humanum, qui ad alterum dirigitur, ut ei innotescat, nequit autem innotescere nisi per verba aut signa. Sacramentum etiam requirit materiam et formam sensibilem ;ergo, etc. Quid si per revelationem internam innotescat consensus mutuus, et perficiatur ?
Respondetur, sine speciali Dei dispensatione non tenere, quia contractus regulatur per legem ordinariam, ut sit legitimus, quia de ejus valore debet cognoscere respublica, loquendo de contractu humano in genere, in specie autem Ecclesia de matrimoniali. Dico secundo matrimonium valide con-
1 trahi per signa aequivalentia verbis. Haec est communis tam Doctoris in praefatis
. responsionibus, quam Theologorum, quos citat Sanchez abunde loco citato. Eam insinuat Florentinum, cum dicit regulariter verba requiri : Consensus, inquit, per verba regulariter expressus facit matrimonium, etc. Patet, quia ante Tridentinum sponsalia secuta copula transibant in matrimonium, ut patet cap. Is qui, de sponsalib. si copula subsequebatur animo maritali.
Ad fundamenta in oppositum respondetur in cap. Tuae, non statui formam, sed insinuari id quod regulariter fit, et ad probationem matrimonii faciliorem facit:
nam cum Pontifex dicat consensum efficere matrimonium, intelligit de consensu exterius expresso, cujus rationem postea reddit, quia muti et surdi, etc. Interrogatus enim Pontifex an solis verbis, et quibus contrahatur matrimonium ? respondet per consensum fieri matrimonium.nam surdi et muti, etc. et pueri, per verba sine consensu non contrahunt, in c. Licet, et alio citato, supponuntur verba tanquam signa, quae regulariter adhibentur, et gratia exempli.
Dico tertio perfici etiam Sacramentum per matrimonium nutibus et signis con tractum inter valentes loqui ;est Doctoris in tertia responsione, et patet ex dictis, quia si verba tantum requiruntur regulariter, et non de necessitate contractus legitimi inter tales et baptizatos, perficitur totum quod requiritur ad materiam et formam Sacramenti sine verbis.
Dico quarto, licet valde congruum sit, ut matrimonium per verba celebretur, secluso scandalo, non videtur esse de praecepto divino aut Ecclesiastico, modo subsit aliqua causa sufficiens, quia recedere a communi forma, quae est in usu, et in re gravi, si fiat ex contemptu, peccatura esse posset, si tamen ex causa excusante, qualis in puellis est pudor, non est peccatum, quia onera non sunt aggravanda nisi lex sit expressa: non apparet autem ulla lex in contrarium, quae praecipiat verba adhibenda esse. Vide Sotum dist. 24. quaest. 1. art. 3. conclus. 2. Sanchez loco citato q. 3. Parochi autem curare debent ut per verba celebretur, ad efficaciorem probationem, quia res gravis est, et saepe subjecta litibus et dolis.
Dubitatur secundo de materia et forma hujus Sacramenti juxta proportionem, qua assignantur in aliis, et ut universale dictum Florentini salvetur. Haec quaestio non tangitur a Doctore, et varias sententias continet.
Prima est, actus contrahentium esse . materiam, verbum Dei sanctificans matrimonium, esse formam. Catharinus in opusculo de matrimonio, quaest. 1. intelligit illa verba Genesis 2. Matth. 19. alias citata, in quibus institutio Matrimonii tam in esse contractus quam Sacramenti habetur. Haec sententia, si intelligatur de forma signi totali, quae est per institutionem, non facit ad scopum hujus quaestionis. Intellectus vero de forma partiali, rejicitur ab omnibus, quia Deus est institutor Sacramentorum, non minister ; qui autem applicat formam Sacramenti, est minister. Deinde, tam institutio respicit formam quam materiam; ergo per eam non discernitur forma a materia.
Secunda sententia asserit consensum internum esse materiam, verba quibus exprimitur esse formam. Ita Capreolus art. 3. ad 1. Navarr. in Summa, Glossa in cap. Tuae, de spons. et alii. Haec impugnatur, quia materia debet esse sensibilis per se, vel per aliud ; illud autem per quod redditur sensibilis, sunt verba quae substituuntur consensui, ut signum externum per quod exprimitur, sicut confessio per verba explicatur. Verba ergo supponunt pro consensu, ut spectat ad Sacramentum, ac proinde nequeunt ponere alteram partem, ut diversam a materia.
Alii dicunt consensum unius, ut supponitur alteri, esse materiam: sed hoc est per accidens, ut unius consensus prius explicetur quam alterius ; forma autem Sacramenti debet in aliquo per se consistere. Alii dicunt materiam esse personas contrahentes, ut res est translata: sed haec est materia circa quam, non autem ex qua, sicut in quolibet contractu aliud est res subjecta, aliud ipse contractus, qui inducit obligationem. Sicut ergo Sacramentalis significatio est annexa contractui, ita etiam debet materia et forma in ipso contractu discerni et distingui a re de qua fit, et a ministris qui sunt ipsi contrahentes.
Ideoque sententia illa, quae discernit in contractu mutuam dationem per modum materiae, et mutuam acceptionem per modum formae, quae acceptatio complet contractum, magis opposite loquitur; et haec est frequentior modernorum.
Posset tamen etiam aliter designari materia et forma, et forte magis ad propositum, quia contractus legitimus est materia, seu fundamentum significationis Sacramentalis; dici ergo potest actum mutuae translationis et acceptationis esse materiam, conformitatem autem ad legem esse formam, per quam determinatur ad contractum legitimum, et in his duobus perfici materiam et. formam Sacramenti, quorum unum sine altero nequit fundare significationem Sacramentalem.
Si dicas illam conformitatem ad legem non esse sensibilem, respondetur esse sensibilem, ut contractus exterius explicatur per formam convenientem, et conformem legi; et sine hac contractus esset nullus, quamvis esset mutua datio et acceptio. Quod dat ergo formam contractui intrinsece ut sit conformis legi tanquam regulae, illud potest dici forma contractus ut comparatur ad significationem Sacramentalem, quae advenit contractui legitimo, ut legitimus est, non immutata ejus natura. Haec autem forma facile discerni potest a materia, quia materia contractus, ut perficitur in actibus contrahentium, necessario comprehendit tam dationem quam acceptionem, sine quibus nequit consistere, ut versatur in mutuo consensu. Requirit autem ulterius haec materia, ut teneat et compleatur actu, ut datio et acceptio fiat conformiter ad legem, quae dat firmitatem et stabilitatem contractui,
alias ex mutuo consensu posset dissolvi ; argo haec conformitas magis dicenda est forma, quia dat ultimum actum; loquor autem de conformitate passiva, quae est regulati ad regulam, et sicut in omni contractu politico aut civili forma contractus validi discernitur in ordine ad legem, ita etiam hic videtur similiter dicendum.
(t) Ex hoc patet secundum, etc. Respondet formam hujus Sacramenti esse unam unitate integritatis, non indivisibilitatis, quia verba hinc inde, ut sunt expressiva consensus, sunt forma respectu contractus, et respectu Sacramenti: neque est inconveniens hoc, ut patet in Sacramento Eucharistiae, ut concurrant plura signa partialia ad integritatem ejusdem Sacramenti, quorum quodlibet habet propriam efficaciam. Contrarium hujus docet Petrus Ledesma de matrimonio, quaest. 42. art. i. dub. 3. ad 3. quem sequitur Sanchez lib. 2. de matrimonio, disp. 10. n. 5. Henriquez ab eo citatus, Conink disp. 24. dub. 2. conclus. 6.
Tenenda est sententia Doctoris, quia licet conjunctio mutua seu contractus significet conjunctionem Christi cum Ecclesia, ut dicit Ledesma, aut naturae assumptae cum supposito divino, sub hac ratione non est Sacramentum novae legis, quia et hanc conjunctionem non causat, sed supponit. De ratione autem Sacramenti novae legis est causare suum significatum: deinde, eamdem significationem habuit, antequam institueretur Sacramentum. Dicitur autem Sacramentum ut causat gratiam. Duplex autem gratia hic causatur, et per duplicem causam, nempe per utrum- que consensum mutuum verbis expressum, quae diversitas consensus constituit contractum, qui ex his integratur: neque datur aliquid sensibile causativum gratiae diversum in ipso contractu, quam uterque consensus verbis expressus, ut etiam diversi sunt. Deinde, sive minister sit uterque sibi ipsius Sacramenti, sive alteri (ut communiter tenetur ipsos esse ministros) non ministrat sibi aut alteri, nisi per consensum proprium, qui est in potestate ipsius, ac proinde respectu illius salvatur intentio requisita in ministro, quia actio, ut procedit a ministro, est applicatio seu ministerium Sacramenti, non aliter. Vinculum praeterea est diversum in ipsis, qui est effectus contractus, quia vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, neque vicissim, mulier sui, sed vir. Vinculum ergo unius respectu alterius est obligatio, qua alteri tenetur, cum nullus ad seipsum obligari possit per justitiam, quae est ad alterum: et quamvis correspondeat obligatio similis in altero, plane diversa est, et ex diversa numero causa, nempe ex consensu proprio ejus. Ex quibus patet veritas conclusionis.
Instantia autem contra hoc, quam adducit Ledesma, non probat ; dicit enim species Eucharistiae seorsim significare et perfici.
Rtspondetur diversitatem non inde primo probari, sed ex natura intrinseca formae diversae et materiae, et ex diversitate effectus: quod ergo causae diversae ad suos diversos effectus simul concurrant, non tollit diversitatem in causis. Accedit ultimo, quod diversi consensus applicantur diversis subjectis per modum signi sensibilis, etiam differentis, et in eis causant diversos effectus gratiae, ita ut in uno possit causari gratia, ea non causata in altero propter obicem. Ac proinde supponitur diversa dispositio in utroque, quin etiam in uno majorem, in altero minorem gratiam causat Sacramentum ex eadem ratione. Patet ergo diversitas partialis a Doctore asserta; ex diversitate signi, partiali, ex diversitate ministri, ex diversitate subjecti, ex diversitate dispositionis.
(u) De ministro est aliud dubium, etc. Hic disserit de ministro hujus Sacramenti. Canus de locis lib. 8. cap. 5. in solus. ad 3. docet Sacerdotem esse ministrum Sacramenti. ; et matrimonia clandestina ante Tridentinum non fuisse Sacramentum, sed contractum legitimum. Idem supponere videtur auctor Enchiridii Concilii Coloniensis, quod tamen Concilium non asserit.
Contraria sententia, quam tenet Doctor, est communis Theologorum, D. Thomae in hac dist. quaest. 2. Soti ibidem art. 3, Bellarmin. lib. de malrim. cap. 6. Henriquez lib. 11. cap. 2. Suar. tom. 1. de Sacram. disput. 16. set. 1. Angles flor. 1. part. quaest. 1. de essentia malrim. disput. 26. art. 4. diffic. 2. Vasquez disput. 3. de malrimon. in cap. 3. et alii plures ; quos sequitur et citat Sanchez lib. 2. disput. 6. et patet, quia matrimonia clandestina ante Tridentinum erant Sacramentum, ut patet ex dictis, et docet ipsum Tridentinum sess. 24. c. 1. de matrimon. in decreto re formationis. Florentinum docet causam efficientem matrimonii esse consensum contrahentium; ergo ipsi sunt ministri. Ad matrimonium ratum post Tridentinum requiritur solum praesentia Parochi et testium, qui fidem faciant de matrimonio, et reprobatur tantum clandestinum, quod alias fuit validum ; non requiritur ergo ut Parochus proferat aliqua verba necessitate Sacramenti, quod tamen necessarium supponitur in ministro Sacramenti. Ad Matrimonium qua Sacramentum, requiritur solum ut contractus sit legitimus ; hoc autem contingit ut est ab ipsis contrahentibus secundum legem.
Aliqui hinc inferunt contrahentes in peccato mortali committere duplex peccatum, nempe quia ipsi indigne recipiunt, et indigne ministrant. Ita Navarr. de Paeniteal, dist. 6. cap. 1. ad 8. Petrus Ledesma quaest. 42. art. 3. ad ultim. Probabilem censent Suarez et Sanchez citati. Alii hoc negant universim in ministro non consecrato, aut solemniter ministrante. Prior sententia videtur magis probabilis ex praecepto, quo quis tenetur sancta sancte tractare.
Fundamentum Cani non urget, quia asserit Sacerdos : Ego vos conjungo in nomine Patris et Filii, etc. Respondetur idem esse conjungo ac declaro et approbo tanquam legitimum matrimonium, seu legitime conjunctos.
(x) Sed nec hoc requiritur necessario, etc. Hic tangitur difficultas, an matrimonium possit celebrari per alium nomine contrahentium ?
Respondet autem Doctor, ex suppositione quod in omni tali fidelium seu Baptizatorum fiat Sacramentum, non solum per parentes nomine filiorum, valide contrahi, sed etiam per quoscumque, qui possunt esse ministri in contractu legitimo.
Sequitur ergo primo contractum hunc valide fieri posse per procuratorem ; patet cap. finali de procuratoribus in 6. in quo praescribuntur hae conditiones. Prima est, ut ad hoc habeat mandatum speciale, neque satis est generale ad negotia peragenda, quia gravitas et pondus negotii non venit per mandatum generale. Idem di cendum de sponsalibus, qua sunt dispositio ad Matrimonium, I. Orat. ff. de sponsal. requiritur, ut sit mandatum de certa persona, ut ibidem gloss. ff. de rit. nupt. I. Generali.
Secunda conditio ut per se exequatur mandatum, non per alium, nisi hoc eidem fuerit specialiter demandatum, quia nempe eligitur industria personae.
Tertia conditio est, ut mandatum non sit revocatum ante contractum, licet revocatio fiat etiam inscio procuratore et persona cum qua contrahitur: quod speciale est in hoc contractu, quia requiritur consensus domini ad contractum hunc, ut sit validus. Potest enim in caeteris Jus commune supplere consensum domini, in hoc non ita, quia fulcitur Jure divino et naturali, et dependet a consensu personali. Unde si revocatio sit mere interna, non valet contractus matrimonii in foro conscientiae, quamvis in foro externo requiratur probatio revocationis per testes: quocumque enim modo deficiat consensus, annullatur contractus. Revocatur etiam mandatum per factum contrarium, ut si ipse dominus contrahat cum alia, vel certe mandatum dederit de contrahendo cum alia, quia haec nequeunt consistere cura priori mandato et consensu.
Quod si incidat in amentiam, aut dormiat etiam, vel interim aliud agat, nisi revocaverit priorem consensum, valet matrimonium contractum per procuratorem; ita recte Sanchez dispiit. 11. Verba procuratoris debent exprimere mandatum, dicendo, talis te accipit in suam, mediante me, supple procuratore constituto ad hoc specialiter.
Quod si dominus ficte dedit mandatum, sufficit ut iterum per se consentiat, antequam contractus sit initus: si revocaverit similiter, sufficit ut iterum reviviscat consensus revocatus per novum, antequam contractus sit initus. Requiritur ut hic contractus per procuratorem fiat coram Parocho et testibus, post Tridentinum, ubi receptum est: ita communiter moderni, quia haec est conditio essentialis. Non requiritur, ut procurator ostendat mandatum Parocho et testibus, neque si impedimentum aliquod notum Parocho interveniat, quod dispensatum est ante contractum, ut dispensationem xehibeat Patrocho, quia sufficit ejus praesentia, et testium, nec dant aliam formam contractui, qui alias validus est, et secundum legem. Requiritur tamen, ut de contractu constet per scripturam, aut alia via, qua probari possit in facie Ecclesiae; non requiritur etiam ut procurator per scripturam instituatur ad hoc munus. Diversitas sexus non obstat, quia etiam mulier potest in hoc contractu esse procuratrix. Si excedat mandatum, contractus est nullus, intellige in aliquo substantiali, cui annexus fuit consensus mandantis domini, ut si certam dotem praestituit, sine qua non dat consensum. Quod si conditio apposita est accessoria seu ex forma communi, quam non exigit essentialiter contractus, neque involvit consensum mandantis tanquam substantialem, ejus omissio non annullat contractum, quia neque per se intenta est aliter quam comitatur contractum, neque etiam ab ea de lege dependet contractus.
Dubitatur an post Tridentinum valeat matrimonium contractum per procuratores? Aliqui negant cum Bartholomeo Ledesma.
Respondetur affirmative, et constat ex praxi Ecclesiae. Tridentinum enim nihil statuit nisi praesentiam Parochi et testium, ut matrimonium in facie Ecclesiae probari possit, neque revocavit contrahendi facultatem per procuratores, quae ex Jure antiquo fuit licita, et ex natura ipsius contractus. Et sequeretur magnum inconveniens, si retraheret hanc facultatem maxime inter Principes et personas absentes, ex quo plura emolumenta redundant, neque alioquin fierent, nisi matrimonium ratum esse possit per procuratores, cum re infecta nemo subiret Iubens periculum, si negotium ex consensu alterius in praesentia penderet, Parochus autem et testes sufficienter praesentes sunt contractui, riuando per procuratores nomine absentium celebratur in eorum praesentia, et sic servatur forma statuta a Tridentino huic contractui.
Sequitur ex alias dictis hoc matrimonium esse Sacramentum, quae est communior sententia, quam docet Doctor in tertia responsione supra praemissa, licet plures eam negent, quos supra citavimus, admittentes esse legitimum contractum et ratum, non tamen Sacramentum, de qua difficultate jam egimus. (y) Sed quis est effectus? etc. Conclusio
Doctoris est communis, et patet ex Tridentino et Florentino citatis. Recte reducit effectum Sacramenti ad gratiosam conjunctionem animarum contrahentium, sic Tridentinum in doctrina de matrimonio dicit Christum addidisse gratiam conjunctioni huic. Dividendo autem effectum Sacramentum ab eo qui est ipsius contractus juxta primam institutionem, est gratia Sacramentalis, quae perficit illam conjunctionem, ut sit ex vera et supernaturali charitate.
(z) Si autem stringendo formam, etc. Respondet juxta sententiam quae asserit ad Sacramentum requiri consensum expressum per ipsos contrahentes, hoc dato, saepius contingere contractum sine Sacramento. Quam sententiam plures tenere supra ostendimus, imo propter auctoritatem tenentium hanc sententiam, docet Sanchez loco citato expedire, ut ii, qui per procuratores contrahunt absentes, ut iterum praesentes per se ipsos contrahant ; et Florentinum interpretari potest, quoad illud quod dicit regulariter fieri contractum per verba, alludere aa formam cap. Tuae fraternitati, etc. de sponsalibus. Sed quidquid de hoc sit, asserit Doctor in casu contractus sine Sacramento Deum assistere contrahentibus ad illum actum honestum, dando eis gratiam, nempe ex opere operantis, et per excitationem, non ex opere operato, neque recipere tantam gratiam, quantam reciperent per Sacramentum, quod nempe dat gratiam ex opere operato juxta dispositionem et gradum ejus, quo crescente crescit etiam gratia, ut commune est omnibus Sacramentis.