CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De voluntatis Dei impletione. Hic oritur quaestio. Dictura est enim in superioribus et auctoritatibus communitum, quod voluntas Dei, quae ipse est vocaturque beneplacitum ejus, cassari non potest, quia illa voluntate quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra; cui, teste Apostolo, nihil resistit. " Quae- ritur ergo, quomodo accipiendum sit quod Apostolus de Domino ait: Qui vult omnes homines salvos fieri. Cum enim non omnes salvi flant, sed plures damnentur, videtur utique non fieri quod Deus viiii fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Dominus quoque in Evangelio impiam, civitatem compellans : Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ita haec dicuntur, tanquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, qua in caelo et in terra, secundum Prophetam, omnia quaecumque voluit, fecit? Et quomodo voluntati ejus secundum Apostolum, nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? " Haec enim piaedictis plurimum obviare videntur.
Solutio, quomodo intelligendum sit illud : volui congregare filios tuos et noluisti ?
Sed audiamus solutionem ; ac primum, quomodo accipiendum sit illud quod Dominus ait, videamus ? " Non enim ex eo sensu illud dictum est, ut ait Augustinus in Enchiridio, praedictam solvens quaestionem, quasi Dominus voluerit colligere filios Jerusalem, et non sit factum quod voluit, quia ipsa noluerit ; sed potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, qua tamen nolente, filios ejus collegit ipse omnes quos voluit ; quia in caelo et in terra non quaedam voluit et fecit, quaedam vero noluit et non fecit, sed omnia, quaecumque voluit, fecit, " ut sit sensus : Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti, id est, quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci. Ecce in evidenti positum est, quod illa Domini verba superioribus non repugnant.
Quomodo intelligendum sit illud : qui vult omnes homines salvos fieri ?
.Nuncvidere restatquomodo etiam praemissa verba Apostoli praedictis non contradicant, qui de Deo loquens ait : Vult omnes homines salvos fieri. Quorum occasione verborum multi a veritate deviaverunt dicentes, Deum multa velle fieri, quae non fiunt. Sed non est intelligendum, ea ratione illud esse dictum, quasi Deus voluerit aliquos salvari, et non salventur. " Quis enim tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit et quando voluerit et ubi voluerit, in bonum non posse convertere. Non est utique verum, quod in Psalmo dicitur : Quaecumque voluit, fecit, si aliqua voluit et non fecit ; et quod est indignius, ideo non fecit, quoniam, ne fieret quod volebat Omnipotens, voluntas hominis impedivit. " Ideoque " cum audimus et in sacris litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis, non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare, sed ita intelligere quod scriptum est : Vult omnes homines salvos fieri, tanquam diceretur, nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit ; non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari ; et ideo rogandus est, ut velit, quia necesse est fieri, si voluerit. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri quod factum non sit. Sic etiam intelligitur illud : illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, non quia nullus hominum est, qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Potest et alio modo illud intelligi, dum tamen credere non cogamur, Omnipotentem aliquid voluisse fieri, factumque non esse, qui sine ullis ambiguitatibus si in coelo et in terra, sicut Veritas cantat, omnia quaecumque voluit, fecit, profecto facere non voluit quaecumque non fecit. " Ex his aperte ostenditur quod Deus ea voluntate, quae ipse est, non vult aliquid fieri, quod non fiat, neque non fieri quod fiat.
Utrum mala Deo volente vel nolente fiant.
Ideoque cum constet, omnia bona, quae fiunt, ejus fieri voluntate, quae si fieri nollet, nullatenus fierent ; recte quaeri solet : Utrum et mala omnia, quae fiunt, id est, peccata, Dei fiant voluntate, an nolente eo fiant ? Super hoc diversi varie sentientes, sibi contradicere inveniuntur. Alii enim dicunt, quod Deus vult mala esse vel fieri, non tamen vult mala. Alii vero, quod nec vult mala esse nec fieri. In hoc tamen conveniunt et hi et illi, quod utrique fatentur, Deum mala non velle. Utrique vero rationibus atque auctoritatibus innituntur ad muniendam suam assertionem.
Quare dicunt quidam Deum velle mala esse vet fieri f
Qui enim dicunt, Deum mala velle esse vel fieri, suam bis modis muniunt intentionem. Si enim, inquiunt, mala non esse vel non fieri vellet, nullo modo essent vel fierent, quia si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere, scilicet ut non sint vel non fiant, voluntati ejus et potentiae aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest omne quod vult, sed impotens est ; sicut et nos sumus, qui quod volumus quandoque non valemus. Sed quia omnipotens est et in nullo impotens, certum est, non posse fieri mala vel esse, nisi eo volente. Quomodo enim invito eo et nolente, posset ab aliquo malum fieri, cum scriptum sit : Voluntati ejus quis resistet ? Supra etiam dixit Augustinus : " quia necesse est fieri, si voluerit. " Sed vult mala fieri, aut non fieri. Si vult non fieri, non fiunt ; fiunt autem, vult ergo fieri. Item, bonum est mala esse vel fieri, alioquin summe bonus non permitteret ea fieri. Unde Augustinus in Enchiridio : Quamvis ea, inquit, quae mala sunt, inquantum mala sunt, non sunt bona, tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotenti Deo Bono, cui proculdubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credamus, periclitatur nostra confessio, qua nos in Patrem omnipotentem credere confitemur. " Ecce hic aperte habes, quod bonum est mala esse, omnis autem boni Deus auctor est, qui vult, omne bonum esse quod est. Cum ergo bonum sit mala fieri vel esse, ergo et mala vult fieri vel esse. His atque aliis hujusmodi rationibus et auctoritatibus utuntur qui dicunt, Deum velle mala esse vel fieri.
Hic ponit rationes illorum qui dicunt Dei voluntate non fieri mala vel non esse.
Illi vero, qui dicunt, Dei voluntate mala non fieri vel non esse, inductionibus praemissis ita respondent dicentes, Deum nec velle mala fieri, nec velle non fieri, vel nolle fieri, sed tantum non velle fieri. Si enim vellet ea fieri vel esse, faceret utique ea fieri vel esse, et ita esset auctor malorum ; non est autem auctor malorum, ut Sanctorum protestantur auctoritates, non ergo ejus voluntate fiunt mala. Item, si nollet mala fieri vel vellet non fieri, et tamen fierent, omnipotens non esset, cum ejus voluntas humanae voluntatis effectu impediretur. Ideoque non concedunt, Deum velle mala fieri, ne malorum auctor intelligatur ; nec concedunt, eum velle mala non fieri vel nolle fieri, ne impotens esse videatur ; sed tantum dicunt, eum non velle mala fieri, ut non auctor, sed permissor malorum monstretur. Unde et Evangelista, ubi ostendit, Deum auctorem esse omnium bonorum, dicens : Omnia per ipsum facta sunt, consequenter malorum auctorem esse negat dicens : Et sine ipso factum est nihil, id est, peccatum. Non dixit, per eum factum esse, vel eo nolente et invito, sed tantum sine eo, id est, sine ejus voluntate, quia non ejus voluntate fit peccatum. Non ergo Deo volente vel nolente, sed non volente fiunt mala, quia non subest Dei voluntati, ut malum fiat vel non fiat, sed ut fierisinat, quia bonum est sinere mala fieri ; et utique volens siuit non volens mala, sed volens sinere, ut ipsa fiant, quia nec mala sunt bona, nec ea fieri vel esse bonum est.
Quomodo intelligendum sit illud Augustini : mala fieri bonum est ?
Quod vero Augustinus ait : Mala fieri bonum est, nec sinerentur mala ab omnipotenti Bono fieri, nisi hoc esset bonum, ut ea essent ; ea ratione dictum esse asserunt, quia ex malis, quae fiunt, Deus bona elicit ; nec ipse permitteret ea fieri, nisi de eis boni aliquid faceret. Unde Augustin us in eodem libro Enchiridion, aperte indicans, praedictorum verborum talem esse intelligentiam, ait: " Deus omnipotens, cui rerum est summa potestas, cum summe bonus sit, nullo modo sineret, aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut benefaceret etiam de malo. " Item in eodem : " Melius judicavit Deus de malis bona facere quam mala nulla permittere. " Ex hoc itaque sensu dictum est ac verum est, bonum esse mala fieri, quia ex malis quae fiunt, bonis qui secundum propositum vocati sunt Sancti accedit bonitas, id est, utilitas. Talibus enim, ut ait Apostolus, in bonum cooperantur omnia, etiam mala, quia eis prosunt, quae aliis facientibus obsunt. Unde etiam aliquando in Scriptura legitur, malum appellari bonum, ut Hieronymus super Marcum : Malum, inquit, Judae bonum,fuit scilicet nobis. Nec si bonum est illi vel illi, inde sequitur, quod simpliciter bonum sit. Proprie enim ac simpliciter bonum est, quod in se et facienti bonum est.
Quadripartita boni acceptio.
Est enim aliquid, quod in se bonum est et cui fit, sed non est bonum facienti, ut cum subvenitur pauperi, sed non propter Deum. Et est aliquid bonum in se et facienti, sed non ei cui fit, utcum veritas propter Deum alicui non obedienti praedicatur. Et est aliquid in se et facienti et ei cui fit bonum, ut cum veritas praedicatur propter Deum credenti. Unde Apostolus : Bonus odor sumus Deo, aliis odor vitae, aliis odor mortis. Est autem aliud, quod nec in se bonum est et facienti nocet et damnat, nisi paeniteat, ut malum, valet tamen ad aliquid. Ut enim, ait Augustinus in Enrichidio: " A summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe nec aequaliter nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo ; in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis. "
Quod mala universitati valent, et facientibus sua propria, vel patientibus aliena prosunt, electis tamen.
Hinc patet, quod ex malis, quae fiunt, aliquod provenit bonum, dum bona magis placent et laudabiliora existunt. Ipsis etiam facientibus ex malis quae faciunt, interdum bona proveniunt, si secundum propositum cocati sunt Sancti. " Talibus enim, ut ait Augustinus in libro de correctione et gratia, usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum, ut, si qui horum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat projicere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores, " ut Petrus. " Illa etiam mala, quae ab iniquis fideles pie perferunt, ut ait Augustinus in libro de Trinit. ipsis utique prosunt vel ad delenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam. Ideoque et Job Dei manum, et Apostolus Satanae stimulum sensit ; et uterque bene profecit, quia malum bene portavit.
Ex praedictis concludit ostendens esse bonum fieri mala multis modis.
Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere, ex malis bona provenire, et ex ea ratione dictum esse, quod bonum est mala fieri vel esse, non quia malum sit bonum, vel quia bonum sit malum fieri. Non est enim bonum malum fieri ab aliquo, quia non est bonum, ut aliquis faciat malum. Si enim hoc esset bonum, profecto hujus Deus auctor esset, qui est auctor omnis boni. Quodsi hujus Deus auctor est, eo ergo auctore homo agit malum, et ita eo auctore homo fit deterior. Et si eo auctore homo fit deterior, tunc eo volente homo fit deterior. Idem est enim dicere aliquid fieri Deo auctore, quod Deo volente : Deo autem auctore homo non fit deterior ; ergo non
Deo volente, ut Augustinus in libro 83. quaestionum aperte astruit a minori dicens ita : " Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior ; tanta enim est ista culpa, quae in sapientem hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior ; multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Multo enim est praestantior Dei voluntas quam hominis sapientis. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur; est ergo vitium voluntatis, quo est homo deterior. Quod vitium, si longe ahest a Dei voluntate, ut ratio docet, a quo sit, quaerendum est. " Ecce aperte dicit hic Augustinus, Deo auctore vel volente hominem non fieri deteriorem, sed vitio voluntatis suae. Non est ergo Deo auctore, quod malum fit ab aliquo, et ita Deo volente mala non fiunt.
Quod in Deo non est causa, ut sit homo deterior.
Deinde idem Augustinus quaerens, quae sit causa, ut homo sit deterior, in Deo non esse asserit, in eodem libro sic dicens : " Ut sit homo deterior, aut in ipso causa est, aut in alio, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est ; si in alio, aut in Deo, aut in alio quolibet homine, aut in eo quod neque Deus, neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus tantum causa est ; ergo aut in homine est, aut in eo quod nec Deus nec homo, aut in nihilo. " Ex his aperte ostenditur, quod non est bonum, ut sit homo deterior, quia non est Deus ejus rei causa, qui tantum causa bonorum est. Et si non est bonum, ut humo fiat deterior, non est igitur bonum, ut ab eo fiat malum ; non igitur vult Deus, ut ab eo fiat malum.
Aliter probat quod Deo auctore non fiunt mala.
Item aliter etiam ostenditur, quod Deo auctore, id est, volente, non fiunt mala, quia ipse non est causa tendendi ad non esse. Tendere enim ad non esse malum est. Ipse autem auctor mali non est ; tendit vero ad non esse, qui operatur malum ; non ergo Deo auctore est, quod aliquis operatur malum. Non est ergo bonum, quod aliquis operatur malum, quia tantum boni Deus auctor est. Hoc autem Augustinus in eodem lib. aperte explicat, ita dicens : " Qui omnium quae sunt, auctor est, et ad cujus bonitatem id pertinet, ut sit omne quod est, boni tantummodo causa est. Quocirca mali auctor non est, et ideo ipse summum bonum est, a quo in nullo deficere bonum est ; et malum est deficere. Non est igitur causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse, qui, ut ita dicam, essendi causa est, quia omnium quae sunt, auctor est, quae inquantum sunt, bona sunt. " Ecce aperte habes, quod deficere a Deo, qui summum est bonum, malum est ; mala ergo facere malum est ; non ergo Deo auctore vel volente mala fiunt.
Objectio quorumdam sophistica, qua probare nituntur ex Deo esse quod mala fiant.
Jam sufficienter ostensum est,
quod Deo auctore non fiunt mala. Quidam tamen sophistice incedentes, et ideo Deo odibiles, probare conantur, ex Deo auctore esse, quod mala fiunt, hoc modo. Quod mala fiunt, verum est ; omne autem verum, quod est, est a veritate, quae Deus est ; a Deo igitur est, quod mala fiunt. Quod autem omne verum a Deo sit, confirmant auctoritate Augustini lib. 83. quaestionum, ita dicentis : " Omne verum a veritate verum est ; est autem veritas Deus : Deum igitur habet auctorem omne verum. " Est autem verum, quod mala fiunt vel sunt ; Deo ergo auctore est, quod sunt vel fiunt mala.
Responsio, ubi concedit omne verum esse a Deo, et sophisma aperit.
Quibus facile est nobis respondere ; sed indignum responsione videtur quod dicunt: " Omne namque verum a Deo est, " ut ait Augustinus, cui consonat Ambrosius, qui tractans illud verbum Apostoli : Xemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, dicit, quod " omne verum, a quocumque dicitur, a Spiritu sancto est. " Cum itaque verum sit, quod mala fiunt, hoc verum, quod dicitur illa locutione, scilicet mala fiunt, a Deo est ; sed non inde sequitur, quod a Deo sit, ut mala fiant. Si enim hoc diceretur, auctor malorum Deus esse intelligeretur. Quod ex simili manifeste falsum ostenditur : Deus prohihet furtum fieri ; sed furtum fieri verum est ; ergo prohibet verum. Non sequitur.
Partem quaestionis approbat illorum, qui dicunt Deum non velle mala fieri.
Haec igitur et alia hujusmodi nania relinquentes, praemissae quaestionis parti saniori faventes, quae Sanctorum testimoniis plenius approbatur, dicamus, Deum non velle mala fieri, nec tamen velle non fieri, neque nolle fieri. Omne enim quod vult fieri, fit, et omne quod vult non fieri, non fit. Fiunt autem multa quae non vult fieri, ut omnia tnala.
(Finis textus Magistri).