IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
In matrimonio sunt tria, ipsum matrimonium, contractus ejus et Sacramentum. Primum est vinculum indissolubile ex mutua translatione corporum ortum. Secundum mutui actus translativa corporum ad generationem. Tertium, iidem actus expressi verbo (si boc requiritur), quatenus ex Dei institutione causant gratiam. Sacramentum tantum sunt actus, res tantum gratia, Sacramentum et res simul vinculum. Dubius videtur Doct. an verba sint necessaria ad hoc Sacramentum ; et communis negat, et favet Flor. supra, dicens causam efficientem regulariter esse mutuum consensum per verba expressum ; multi tamen in potentibus loqui, dicunt verba esse necessaria, de quo Sauchitis lib. 2. de Matri m. disp. 31.
De (a) quinta conclusione, quae applicat significata ad voces, dico quod aliud est matrimonium, et aliud contractus matrimonii, et aliud Sacramentum Matrimonii. Matrimonium est illa obligatio mutua, vel vinculum illud, de quo dictum est in prima conclusione principali. Contractus autem est ille actus mutuus voluntatum, de quo dictum est in secunda conclusione principali. Sacramentum est signum efficax gratiae concomitans actum illum, de quo Sacramento dictum est in tertia conclusione principali. Et patet distinctio istorum per se. Primum enim est permanens in animabus conjugum, et est relatio tantum realis extrinsecus adveniens, vel quod verius videtur, relatio rationis, quia nihil est ibi, nisi dominium novum et nova servitus per novam commutationem ; sed dominium tale vel servitus nihil reale ponit in domino vel servo.
Secundum etiam tantum est in fieri, et est actio vel passio interior vel exterior, vel magis constans ex actibus interioribus et exterioribus duarum personarum; et habet se istud ad matrimonium primo modo dictum, sicut causa in fieri, quemadmodum generatio ad paternitatem, vel magis, sicut baptizari vel ordinari ad characterem, sicut patet supra. Tertium autem similiter est in fieri, et simul est, et non est cum primo, et ideo non semper manet cum secundo; nec oportet dicere quod hoc nomen matrimonium sit , aequivocum ad ista tria, imo quod tantum significet primum, et pro aliis duobus accipiatur tantum in obliquo specificans illa, ut pro secundo dicatur contractus matrimonii, et pro tertio Sacramentum Matrimonii, ubi non est constructio intransitiva, sed transitiva. Si autem omnino concedas, quod hoc nomen matrimonium significet illa tria, non erit contentio de nomine, quia hoc erit aequivoce.
Possunt autem haec tria sic describi : Matrimonium est vinculum indissolubile inter marem et foeminam, ex mutua translatione potestatis corporum suorum in se invicem facta ad procreandam prolem debite educandam. Secundum sic : Contractus matrimonii est maris et faeminae mutua translatio corporum suorum, pro usu perpetuo ad procreandam prolem debite educandam. Sacramentum matrimonii est expressio certorum verborum maris et faeminae ad se invicem significantium traditionem mutuae potestatis corporum ad prolem debile procreandam, ex institutione divina efficaciter significans gratiam conferendam, mutuo contrahentibus ad conjunctionem mutuam animarum gratiosam. Vel si verba certa non sint praecise forma hujus Sacramenti, nec etiam contrahentes sint praecise ministri, ponatur in principio loco illius, expressio certorum verborum, exhibitio certorum signorum mariset faeminae, vel aliquid generalius significans traditionem mutuam potestatis corporum maris et foeminae ad prolem debite procreandam.