CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur ?
Alensis 1. p. q. 36. m. 2 et q. 40. m. 4. D. Bonav. d. 47. q.1. Richard. q. 1. Durand. q. 1. D. Thom. 1. p.q. 19.art. 6. et 7. Marsil. 1. q. 45. Vasq. l.p. d. 83 .
Circa distinctionem quadragesimam sextam, in qua Magister agit de voluntate Dei quantum ad ejus impletionem, quaero : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur ? Et videtur quod non, primae ad Timoth. secundo : Deus vult omnes homines salvos fieri; non tamen erunt omnes salvati ; ergo, etc.
Praeterea, Matth. 22. ait Salvator illis filiis Jerusalem : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti; ergo ut prius.
Contra, Rom. 9. Voluntati ejus quis resistet? et in Psalm. Omnia quaecumque voluit fecit.
SCHOUDM.
Respondet affirmative loquendo de voluntate Dei efficaci. Ratio est, quia quidquid efficaciter vult, potest sua omnipotentia facere, nec mutari potest, nec impediri. Exponit dupliciter illum locum 1. Tim 2. Deus vult omnes homines salvos fieri, de quo Bonav. hic art. 1. quaest. 1. Richard. q. 1.
Respondeo (a) voluntas Dei quantum ad omnia semper debet impleri, quia sicut omnipotens potest omne possibile, ita quando voluntas divina determinat se ad ponendum aliquid in esse ultima determinatione, illud erit. Velle autem illud voluntate beneplaciti, est ultima determinatio, quae potest poni ex parte voluntatis ipsius omnipotentis volentis ponere effectum in esse ; ergo respectu cujuscumque effectus, si Deus est sic volens, illud erit.
Et posset ratio confirmari, quia si causa ultima determinatione ad aliquid determinata non poneret effectum in esse, hoc non videretur nisi propter impotentiam ejus, ut puta, quia non sufficeret ex se, vel quia esset impedita ab aliquo alio, vel propter mutabilitatem ejus, antequam intelligatur effectus poni in esse ; sed omnipotens nec est impotens, nec impeditus, nec mutabilis ; ergo, etc.
Ad primum (b) argumentum, dico: quod licet illud dictum Apostoli posset exponi de distributione accommodata pro omnibus qui salvi fient, tamen multo melius posset exponi de voluntate antecedente sic, id est, vult omnes homines salvare et salvos fieri, quantum scilicet est ex parte et sui, et voluntate sua antecedente, pro quanto dedit eis dona naturalia, et leges rectas et adjutoria communia sufficientia ad salutem ; sicut de rege statuente bonas leges, et praefigente ministros ad custodiam istarum legum, posset dici, quod vult omnes subditos suos pacifice vivere et quiete ; et tamen si videret aliquem tribulari injuste, non statim oporteret, quod Rex intromitteret se ad faciendum illum quiete vivere, nisi devolveretur causa ad ipsum per querimoniam de facto ; ergo vult quidem iste quemlibet pacifice vivere et quiete antecedenter, non tamen vult quemcumque immediate, ita vivere. Ita dico in proposito, quod etsi Deus non habeat voluntatem beneplaciti ad istum salvandum, tamen vult isti illa adjutoria communia antecedentia ad salutem omnium, quibus iste etiam potest sufficienter bene vivere et salvari, propter quae dici potest, quod quantum est ex parte sui, vult omnes salvos fieri.
Ad secundum, Magister exponit et bene : Non quasi Dominus voluerit colligere filios Jerusalem, et non sit factum, sed quod voluit, quod omnes quos ipse congregavit sua voluntate congregavit. Vide expositionem Magistri, et nota eam.