IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) De quinta conclusione, etc Juxta traditam in prioribus conclusionibus doctrinam, distinguit tria in matrimonio, seu ipsum matrimonium docet sumi tripliciter,
Primo pro vinculo, qui est effectus contractus, et consistit in relatione mutuae obligationis seu dominii et servitutis, qua hinc inde corpora traduntur in potestatem in ordine ad finem contractus ; quae relatio est moralis seu rationis et permanens.
Secundo sumitur matrimonium pro ipso contractu in fieri, ex quo manet illud vinculum.
Tertio sumitur pro Sacramento sensibili causante gratiam. Acceptio autem vocis pro his tribus est aequivoca, si aeque primo illa importet. Vel magis sumitur pro ipso vinculo in recto, pro aliis vero ut connotantur in obliquo, ita tamen ut matrimonium absolute prolatum supponat pro vinculo, et per modum specificantis reliqua, sumatur in obliquo, dicendo contractus matrimonii, Sacramentum matrimonii. Haec acceptio est magis ex stylo Canonum. Unde Tridentinum sumit matrimonium pro ipso vinculo in cap. doctrinali, et cap. 1. de reformat, matrim. sess. 24. et sequentibus.
Matrimonium autem consistere essentialiter in vinculo, docet S. Thomas in 4. d. 27. q. 1. art. 2. Victoria in Summa de matrimonio, num. 246. Ledesma in 4. 2. p. quaest. 46. art. 1. Barthol. Ledesma de matrimonio, dub. 15. Petrus Ledesma ead. q. 44. art. 3. concl. 1. Sanchez lib. 2. de matrimonio, disp. 1. num. 6. Henriquez lib. 11. cap. 8. relationem vero hanc esse rationis, docet Paludanus in praesenti distq. 1. art. 2. q. 3. art. 3. Sotus dist. 27. q. 1. artic. 1. ad. 2. Alii, ut Sanchez, Henriquez, Ledesma, esse realem, quae fundatur in actione praeterita, prout primo loco asserit Doctor. Sed prior sententia videtur magis, et secundum mentem Doctoris, et secundum veritatem, quia actio praeterita consensus non inducit vinculum ex natura actionis physicae, sed qua moralis est et subest legi et institutioni: ideoque sub hac ratione, quae realis non est, aut physica, sed moralis, nequit relinquere effectum physicum, qualis est relatio realis, sed quid dicatur, non plurimum refert.
Juxta praemissas acceptiones matrimonii, in triplici suppositione pro vinculo, pro contractu, pro Sacramento, statuit tres definitiones matrimonii ; quarum prima est matrimonii ut supponit pro vinculo: secunda, ut supponit pro contractu: tertia vero ut supponit pro Sacramento. In ultima autem definitione advertit accommodandam esse definitionem sententiae, quae asserit verba non requiri, aut ut contractus ineatur per ipsas personas, juxta ea quae superius praemisit in hac littera de forma et ministro. Prima definitio datur per causam formalem: Vinculum indissolubile, etc. per materialem, maris et foeminae, etc. per efficientem, ex mutua translatione, etc. per finalem, ad procreandam prolem, etc. ideoque est completa definitio.
Secunda definitio est similiter completa, in .qua ponitur translatio, loco generis se habens ad contractum corporum, etc. materiam contractus designat: maris et foeminae, personas contrahentes; reliqua usum et finem contractus.
Tertia similiter completa est, in qua expressio verborum denotat remotum fundamentum significationis sacramentalis, mariis et foeminae, etc. ministrum Sacramenti, ad se invicem significantium, etc. supple verborum, denotant formam contractus, quod est fundamentum proximum significationis sacramentalis ; ex institutione divina, etc. efficaciam Sacramenti et effectum; ad conjunctionem mutuam animorum gratiosam, etc. denotat finem et differentiam hujus gratiae sacramentalis, ut discernitur ab aliis, quia gratia baptismalis est ad regenerationem ; et sic de aliis Sacramentis, quae sicut instituuntur contra differentes morbos viatoris, et infirmitates, ita conferunt gratiam ad hunc finem ; matrimonium vero ad finem designatum et proprium.