CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo voluntas Dei, etc. Pro intelligentia hujus praemittenda sunt aliqua. Primo, quod voluntas in proposito non accipitur pro voluntate absoluta, sive pro ipsa potentia voiitiva, patet, quia ut sic, nullum actum habet, nec ut sic, est ibi aliquid beneplacitum. Sed acciptur hic voluntas pro actu voluntatis, secundum quem potest voluntas diversimode nominari, videlicet vel voluntas beneplaciti vel voluntas signi, nam propter hujusmodi actum insunt sibi plura praedicata. Secundo, idem actus voluntatis est tantum unus et simplicissimus in se, et ex parte rei nullo modo diversificatus; potest tamen dici alius et alius secundum alium et alium respectum secundum quod diversimode transit super diversa objecta. Ut enim transit super essentiam divinam, sive ut respicit illam, necessario vult illam, ut supra patuit d. 10. q. unica. Ut vero transit super creaturas, tunc contingenter vult illas; dico ergo quod idem actus potest dici actus beneplaciti, et tunc dicitur beneplaciti, quando transit efficaciter super objectum. Exemplum, ut velle transit super Petrum, ut glorificandum efficaciter, ille actus dicitur actus beneplaciti, sive actus efficax, quia tunc voluntas divina illo actu vult Petrum efficaciter beatificari. Et voluntas efficux, voluntas beneplaciti, voluntas consequens, idem penitus important : ista enim forte solo nomine differunt. Cum vero ille actus transit super objectum non efficaciter, dicetur actus non efficax, actus absolutus, actus antecedens, quae idem important. Potest enim voluntas imaginari aliquid velle multipliciter, ut infra patet a Doctore distinctione immediate sequenti. Primo, quod aliquid fiat, et sic est praeceptum. Secundo, ne aliquid fiat, et sic est prohibitio. Tertio, nec fieri, nec non fieri absolute, sed si fiat, expedit, vel bonum est, et sic est consilium. Quarto, nec absolute fieri, nec non fieri, sed nolle prohibere vel licere fieri, et sic estpermissio. Quinto, velle fieri, et sic est impletio, et coincidit cum voluntate efficaci sive beneplaciti. Et de ista voluntate est praesens quaestio.
Et probat Doctor, quod voluntas beneplaciti Dei semper adimpletur, quia sicut omnipotens potest omne possibile, ita quando voluntas divina determinatur ad volendum aliquid esse ultima determinatione, illud erit. Velle autem illud voluntate beneplaciti est ultima determinatio, quae potest poni ex parte voluntatis omnipotentis volenti ponere effectum in esse, et sic tale volitum de necessitate erit, scilicet necessitate consequentiae: licet enim voluntas in eodem instanti, quo vult Petrum praedestinari, possit non velle, tamen posita volitione in esse, qua vult Petrum esse de numero salvandorum, tunc Petrus necessario salvabitur. Et de hoc prolixe tractatum est supra d. 39.
(b) Ad primum. Ad argumentum principale, quod fundatur in dicto Pauli, dat duas solutiones. Prima, quod potest dictum Pauli exponi de distributione accommoda, scilicet pro omnibus qui salvi fient. Secunda et melior, quod potest exponi de voluntate antecedente, et littera est nota. De ista tamen voluntate antecedente et consequente, vide aliqua quae exposui in secundo dist. 37.