CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quod voluntas Dei semper sit efficax. Voluntas quippe Dei semper efficax est, ut fiat omne quod velit, et nihil fiat quod nolit ; quae de homine semper impletur, quocumque se i vertat. Nihil enim, ut ait Augustinus, in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei ; etsi faciat contra ejus voluntatem, tamen contra ejus voluntatem, quae ipse est, nihil putandum est ita fieri, tanquam velit fieri, et non fiat ; vel nolit fieri et fiat. Illa enim voluntas, ut ait Augustinus in Enchiridio, semper impletur aut de nobis, aut a nobis. De nobis impletur, sed tamen non implemus eam, quando peccamus. A nobis impletur, quando bonum facimus ; ideo enim facimus, quia scimus placere Deo. Ita et de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo Deus non operetur quod vult. Non enim vult Deus, ut peccet homo quilibet. Si autem peccaverit, paenitenti vult parcere, ut vivat, in peccatis vero perseverantem punire, ut justitiae potentiam contumax non evadat. Sicut alios ab aeterno praeparavit ad paenam, ita alios praeparavit ad gloriam. " Et haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem qua factum est, quod Creator non voluit, impleret ipse quod voluit ; bene utens etiam malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad paenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt ; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso, quod contra ejus voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea nanique magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem quod etiam fit contra ejus voluntatem ; quia non fieret, si non sineret, nec utique nolens siuit, sed volens, nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bene. " His verbis evidenter monstratur, quod voluntas Dei aeterna semper impletur de homine, etiamsi faciat homo contra Dei voluntatem. Sed attendendum est diligenter, quomodo in superioribus dicitur, fieri aliquid contra Dei voluntatem, quod tamen non fit praeter eam ; et qualiter intelligendum sit illud: quantum ad se, fecerunt quod Deus noluit ; quantum vero ad omnipotentiam
Dei, nullo modo id facere valuerunt. Videntur enim ista superioribus obviare, ubi dictum est : Voluntati ejus nihil resistere.
Hic aperit dicens diversis modis supra accipi Dei voluntatem.
Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur, quae diversitas in praedictis verbis si diligenter notetur, nihil ibi contradictionis reperitur. Ubi enim dicit non fieri praeter ejus voluntatem etiam quod fit contra ejus voluntatem dissimiliter accepit voluntatem, et non ipsam voluntatem, quae Deus est et sempiterna est, sed ejus signa praedictis verbis intelligi voluit, id est, prohibitionem sive praeceptionem et permissionem.
Multa enim fiunt contra Dei praeceptum vel prohibitionem, quae tamen non fiunt praeter ejus permissionem. Ipsius namque, permissione omnia fiunt mala, quae tamen praeter ejus voluntatem sempiternam fiunt. Sicut Augustinus dicit super illum locum Psalmi : Ut non loquatur os meum opera hominum. Opera enim hominum dicit ea quae mala sunt, " quae praeter Dei voluntatem fiunt, " quae ipse est, sed non praeter ejus permissionem, quae ipse non est. Appellatur tamen ipsa Dei voluntas, quia Deus volens sinit mala fieri. Fiunt et contra ejus praeceptionem vel prohibitionem, sed non contra eius voluntatem, quae ipse est, nisi dicantur contra eam fieri, quia praeter eam fiunt. Contra eam quippe nihil ita fit, ut velit fieri, et non fiat, vel nolit fieri et fiat. Quod evidenter ibi Augustinus notavit, ubi ait :
Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt ; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt, ac si diceret, fecerunt contra Dei praeceptum, quod appellatur voluntas, sed non fecerunt contra Dei voluntatem omnipotentem, quia hoc non valuerunt, illud valuerunt ; et ita per hoc quod fecerunt contra Dei voluntatem, id est, praeceptum, de ipsis facta est voluntas ejus, id est, impleta est voluntas ejus sempiterna, qua eos damnari volebat. Unde Gregorius super Job : " Multi voluntatem Dei peragunt, unde mutare contendunt, et consilio ejus resistentes obsequuntur ; quia hoc ejus dispositioni militat, quod per humanum studium resultat. " Hic aperte ostenditur, quia dum mali consilio ac praecepto Dei resistunt, quod voluntas Dei appellatur, ea faciunt, unde voluntas ejus, quae ipse est, impletur, quae dispositio vel beneplacitum vocatur. " Nam, ut ait Augustinus in Enchiridio, quantaelibet sint voluntates Angelorum vel hominum, bonorum vel malorum, vel illud quod Deus, vel aliud volentium quam Deus ; Omnipotentis voluntas semper invicta est, quae mala esse nunquam potest, quae etiam, dum mala irrogat, justa est, et profecto quae justa est, mala non est. Deus ergo omnipotens, sive per misericordiam cujus vult misereatur, sive per judicium quem vult obduret, nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult, facit. "
Summatim perstringit sententiam praedictorum, addens quare Deus praecepit omnibus bona facere et mala vitare, cum non velit hoc ab omnibus impleri.
Ex praedictis liquet, quod voluntas Dei, quae ipse est, semper invicta est nec in aliquo cassatur, sed per omnia impletur. Consilium vero ejus atque praeceptio sive prohibitio non ab omnibus implentur, quibus proposita et data sunt. Neque ideo praecepit omnibus bona vel prohibuit mala vel consuluit optima, quod vellet ab omnibus bona quae praecepit fieri, vel mala quae prohibuit vitari, (si enim vellet, utique et fierent, quia in nullo potest ab homine superari vel impediri ejus voluntas,) sed ut justitiam suam hominibus ostenderet, et mali essent inexcusabiles ; denique ut boni ex obedientia gloriam, mali ex inobedientia paenam sortirentur, sicut utrisque ab aeterno praeparavit. Ea igitur quae omnibus praecepit vel prohibuit, a quibusdam voluit fieri vel vitari, sed non ab omnibus ; et quaedam personaliter praecepit et in veteri et in nova lege, quae ab eis quibus praecepit, fieri noluit, ut Abrahae de immolatione filii, et in Evangelio quibusdam curatis, quibus praecepit, ne cui dicerent.
(Finis textus Magistri.)