In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Per hoc patet ad quaestionem illam, etc. Haec littera superius explicata manet, continet institutionem et praecepta matrimonii, quorum alterum est praeceptum affirmativum, quod obligat semper, non pro semper, sed in circumstantiis particularibus, ut si deficeret alioquin propagatio ex paucitate hominum. Quaerunt moderni, an si soli Religiosi superessent ex viris, tenerentur contrahere matrimonium, non obstante voto castitatis ? Sed dubium hoc, quantum ad casum, est speculativum, quia divina providentia in hoc non deficeret: quatnum ad moralitatem autem versatur in eo, an obligatio voti sit strictior quam propagationis in casu necessitatis, obligante praecepto.
Respondetur praeceptum hoc affirmalivum fortius obligare accedente circumstantia, in qua concurreret cum voto. quia quantum ad finem religionis magis facit propagatio ad cultum divinum multiplicandum, quam particularis observantia voti seu personalis. Unde praecepta ejusdem virtutis divina et naturalia, qualia sunt haec, quando concurrunt in eadem materia, et opponuntur, tunc illud praevalet quod magis spectat ad bonum commune et particulare, et sublimius attingit finem seu perfectiori modo quam aliud. Observantia voti personalis est propagatio divini cultus, ut particularem personam concernit, et in particulari persona perficitur, non vero in communitate, ac propagatio divini cultus in communitate per multiplicationem ejus respicit universalius, et consequenter perfectius finem virtutis seu cultus. Deinde, votum in casu concurrente necessitate communi esset nullum ; ergo etiam votum emissum non praevisa necessitate, si in casu superveniret, cedit praecepto matrimonii. Hinc infertur si necessitas Reipublicae id exigeret ad servandam pacem et fidem in Republica, ut filius Regis duceret uxorem, alias professus religionem eum ad hoc teneri, et ad acceptandam dispensationem voti a
Summo Pontifice, et per eum posse obligari ut matrimonium et regimen assumeret, non solum ratione scandali, sed ob necessitatem communem conservandae fidei in regno, quae ipsius personam exigeret.