CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae ?
D. Thora.1.p. q. 10. art. 6. 1. et 12. D. Ronav. hic q. 2. et d. 45. a. 3. q. 1. et 2. Richard. hic q. 2. et d. 45. a 3. q. 1, et 2. Suavez 1. p. tract. 1. hb. 3. cap. 8.
Circa distinctionem quadragesimam septimam, quaero: Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae ? Quod sic, quia aliter non videtur Deus hunc certitudinaliter scire peccaturum ; nescit enim futurum contingens sine determinatione voluntatis suae. Sed circa peccatorem non videtur habere aliquem actum, nisi permittere eum peccare, neque enim habet respectu illius velle vel nolle; ergo si permittere non sit aliquis actus, non erit Deus certus de peccato istius futuro, quia non erit aliqua determinatio voluntatis suae ad istud futurum contingens certitudinaliter cognoscendum.
Contra, permissio connumeratur cum aliis signis voluntatis divinae ; sed praeceptum non est aliquis actus elicitus voluntatis divinae; ergo multo fortius, nec permissio.
SCIIOLIUM.
Ponit differentiam volitionis et nolitionis efficacis, a volitione et nolitione efficaci, quam vocat remissam. Ponit etiam signa horum actuum, de quo agit 2. d. 6. q. 2. ctd. 7. et 3. d. 30. Sed actus hic assignati non possunt poni in Deo, ut videtur, quia nolitio cujuscumque positi in esse, affert tristitiam, de quo Scot. 3. d. 15. et 4. d. 14. q. 1 et in creatis permittere proprie dicitur habens nolitiouem remissam permissi, ut hic accipit Scotus. Item etsi inter homines praeceptum sit signum velle efficacis, in Deo non est, alias omnia ejus praecepta adimplerentur. Resolvit ergo Doctor permissionem Dei esse negationem volitionis prohibendi malum, et addit posse Deum reflexe velle istam non volitionem, et exemplificat in reprobatione Judae, de quo supr. d. 41. n. 12. et quoad hoc potest dici, quod permissio Dei includit actum positivum. In solutione argumenti quomodo videt Deus peccatum futurum, respondet, ex eo quod est cooeperaturus vel non cooperaturus, quod intellige, praevisa nostra cooperatione, ut notavi d. 39. num. 23.
Respondeo, (a) in nobis potest distingui duplex actus voluntatis, velle scilicet et nolle, et uterque est actus positivus, et si sint circa idem objectum, sunt contrarii actus, qui exprimuntur aliis vocabulis, quae sunt amare et odire. Et utrumque in nobis potest distingui, ut velle distinguatur in velle efficax et in velle remissum, ut dicatur velle efficax, quo voluntati non tantum complacet esse voliti, sed si posset statim ponere volitum in esse, statim poneret. Ita etiam nolitio efficax est, qua non tantum nolens impedit aliquid, sed si possit, omnino destruit illud. Voluntas autem remissa est, qua ita placet volitum, quod tamen voluntas non ponit illud in esse, licet possit ponere illud in esse. Nolitio etiam remissa est, qua ita displicet nolitum, quod non prohibeat illud esse, licet possit. In nobis ergo permissio proprie videtur esse nolitio remissa alicujus mali, quod scio, (non enim dicor proprie permittere illud, de quo nihil scio) vel illud quod ita fit ab alio, quod placet mihi, sed illud permitto quod scio ab alio male fieri, et displicet, si non prohibeo, hoc permitto, etsi . tamen possem prohibere. Signum autem efficacis volilionis, si fiat immediate a voluntate, est adimpletio ; si per alterum, est praeceptum ; et volitionis remissae in nobis, forte est consilium, signum, vel persuasio sive monitio ; ita signum nolitionis remissae est permissio, vel dissuasio, et signum nolitionis efficacis est prohibitio. Si ista distinctio posset (b) poni in Deo, ita quod sicut unus actus ejus est velle et nolle, et hoc sine contrarietate vel distinctione in illo actu in se, ita poneretur super quaedam objecta volita ejus velle efficax, et similiter nolle suum super objecta quaedam nolita efficax, super quaedam autem non; tunc posset dici nolitio Dei remissa respectu illorum objectorum, quae ita nollet, quod tamen non vellet ista prohibere, et haec nolitio Dei posset dici permissio ejus, et ita est actus in Deo inquantum transit super objectum, sic se habens ad voluntatem divinam. Si autem (c) istud non placet, pro eo quod nolitio cujuscumque positi in esse videtur esse cum aliqua tristitia, et cum aliqua imperfectione ipsius voluntatis nolentis, tunc potest dici, quod permissio extra vel signum est quod effectus sit, qui tamen est contra praeceptum divinum, et istud est permissio, quod est signum voluntatis divinae. Huic autem non correspondet aliquid in ipsa voluntate divina, nisi non velle prohibere illud, sive non nolle, quod est negatio actus divini positivi, et per consequens non est actus positivus. Et quod dicitur volens sinere, hoc potest intelligi, non quod habeat velle rectum circa illud quod permittit, sed actum reflexum. Offertur enim voluntati suae hunc peccaturum, vel peccare, primo voluntas ejus circa hunc non habet velle; velle enim ipsum habere peccatum, non potest ; secundo potest intelligere voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc, et ita dicitur volens sinere, et voluntarie permittere ; sicut ex alia parte, praesentato sibi Juda ; primo Deus habet non velle sibi gloriam, et non primo nolle, secundum illam ultimam positionem dist. 41. et potest tunc secundo se reflectere super istam negationem actus, et velle eam, et ita volens, sive voluntarie, non eligit Judam finaliter peccaturum, et non nolitionem gloriae, sed non volitionem gloriae.
Ad primum argumentum dictum est dist. 41. quomodo non est praevisio Dei de peccato futuro per hoc solum, quod scit se permissurum hunc peccare finaliter, et sic finaliter damnandum. Sed cum hoc requiritur quod sciat se cooperaturum isli in actu peccandi, vel non cooperaturum ad actum illum, cujus omissio erit peccatum omissionis ; concomitatur tamen utramque istarum permissionum, Deum praevidere se non velle prohibere hunc peccare, et ita patet quomodo permissio divina sit actus voluntatis, et quomodo non.