IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ex dictis haberi rationem institutionis matrimonii, esse procreationem, non delectationem, nec incontinentiae vitationem. Inclinat in sententiam tenentem actum conjugalem petitum ob alium finem quam procreationis, non esse sine culpa veniali ; quam tenent D. Thomas dist. 31. q. 2. art. 2. Magist. ibi. D. Bonav. art 2. q. 2. Richard. 3. q. 2. Et est communis, quam expresse tenent
August. de bon. conjug. c. 10. tom. 6. et 5. contra Jul. c. 7. tom. 7. Enchir. c. 78. tom. 3. Gregor. 32. moral. c. 18. 19. 20. Anselm. et D. Thom. in 1. Corinth. 7. ubi Paulus id tantum indulget.
Sed (c) hic est dubium, quia ex omnibus conclusionibus istis, et ex ista solutione non habetur nec ratio contractus matrimonii, nec obligationis, nec institutio divina respectu ejus, nisi propter principalem finem, scilicet procreare prolem debite educandam; haec autem institutio dicitur fuisse in officium, sed praeter hoc, matrimonium fuit institutum in remedium, scilicet vitandae incontinentiae post lapsum.
Unde ergo primo est honestas contractus hujus vel obligationis isto modo, vel institutio vel approbatio divina respectu ejus ad istum finem ? Respondeo, non apparet facile, quod secundum rectam rationem debeat quis in illo actu praecise ad delectationem aspicere, imo magis oppositum videtur consonum rationi: ergo magis tolerandum, quia non videtur inveniri ibi finis laudabilis nisi procreatio prolis. Ratio etiam naturalis non videtur concludere aliquam honestatem in actu illo, nec per consequens in obligatione, vel cum contractu obligatorio mutuo ad illum actum, nec per consequens, quod legislator recte debeat talem contractum, vel obligationem approbare vel instituere.
Quid (d) ergo si dicatur, quod quicumque volens uti corpore suo ad delectationem peccati, ne utatur injuste cum non sua, potest commutare corpus suum pro corpore alterius, quo juste utatur tanquam suo, et tunc ista datio honesta erit propter illam justitiam. Praesupposito tamen tali fine licito, nec oportebit tunc quod de licentia divina utatur se, vel corpore suo ad talem actum, ad hoc, ut licite utatur, quia (ut dictum est) excludendo secundam rationem ad tertiam conclusionem, Deus unicuique commisit se et sua, in quibus non obligavit eum sibi. Si hoc non sufficiat, nec justitia ad illum actum erit magis laudabilis, quam justa conjunctio vel commutatio ad unum alium actum, qui non esset laudabilis, puta commutatio ad utendum alio ad locum alium, pro simili usu, et e contra.
Saltem potest hic recurri ad institutionem Dei, qui non ex laudabilitate actus propter alium finem quam propagationem, sed ex infirmitate post lapsum, et pronitate ad istum actum indulsit, non approbavit actum istum, et hoc ad vitandum majus malum; et ista indulgentia posita, contractum or dinatum ad actum istum instituit, et si non lege naturae impressa, saltem lege positiva, et hoc tam quantum ad contractum, quam quantum ad obligationem.
Sed difficile est invenire, ubi quoad contractum, quia nunquam in veteri Testamento invenitur contractus praeceptus, vel laudatus nisi ad procreationem prolis ; semper enim mandatum divinum est ad hoc, Crescite, etc. quod non est nisi propagando: saltem in novo Testamento certificati sumus de hoc, propter alium finem, scilicet propter vitandam fornicationem. 1. Corinth. 7. Hoc autem secundum indulgentiam dico, etc. et verisimile est, quod ista indulgentia non fuerit primo facta in nova lege, sed a principio humani lapsus.
Sic (e) ergo ex primis conclusionibus habetur de institutione matrimonii et obligationis in ordine ad finem propagandi prolem, et institutio Sacramenti concomitantis illum contractum; sed institutio contractus ad vitandam fornicationem non habetur ita per rationem naturalem, imo vix tanquam licitum ex institutione divina, nisi ut indulgente. Justitia tamen ibi per rationem in indissolubilitate, et Sacramentum concomitans contractum illum eodem modo concomitatur, ut prius, de matrimonio instituto propter primum finem.
Ad argumenta. Ad primum patet ex prima conclusione, quia Adam sicut praeco protulit illa verba i Hoc nunc os ex ossibus, etc. sicut manifeste exprimit Christus, Matth. 19. dicens de Deo, qui fecit masculum et foeminam, et dixit : Quamobrem adhaerebit homo, etc. Ad secundum, Ecclesia circa materiam habilem vel inhabilem aliquid immutat, sed non circa illud quodest essentiale contractui matrimonii, praesupposita materia idonea.