CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo, in nobis potest distingui duplex actus voluntatis positivus, scilicet velle et nolle, de quibus vide clarius in 2. d. 6. q. 2. d. 7. et in 3. d. 30. et alibi. Nota quod ad permissionem proprie dictam tria requiruntur. Primo, quod permissum, sive sic volitum volitione remissa sit malum, sive male fiat. Secundo, quod sciatur quod sit tale, quia non dicor proprie permittere illud de quo nihil scio, vel illud quod ita sit ab alio quod placet mihi: sed illud permitto quo scio ab alio male fieri et displicet, sed non prohibeo, haec permitto, si possem prohibere.Tertio, ergo est quod non velim prohibere, licet possem prohibere.
(b) Si ista distinctio posset poni in Deo. Et sic secundum unam opinionem omnia supradicta de velle et nolle efficaci vel remisso, sunt in Deo respectu objectorum, ita quod aliqua velit efficaciter, alia remisse, aliqua nolit efficaciter vel remisse. Et sic idem actus posset dicinolitio Dei remissa respectu illorum objectorum, quae ita nollet, quod tamen non vellet ista prohibere, et haec nolitio Dei posset dici permissio ejus, et ita est actus in Deo inquantum transit super objectum sic se habens ad voluntatem divinam.
(c) Si autem istud non placet, etc. Tunc potest dici quod permissio divina, est pura negatio volitionis, scilicet non volendo prohibere illud quod sit contra praeceptum, tamen voluntas divina potest velle quod non velit prohibere, sed illud velle non est permissio ; sed per ipsum dicitur Deus velle sinere illum peccare, vel velle non prohibere, eo modo quo dictum est supra de Juda dist. 41. et sic permissio potest dici voluntaria. Exemplum : In primo signo offertur Judas ut peccaturus, et voluntas divina non habet primo velle Judam peccare, id est, quod voluntas non vult ipsum peccare, quia non potest velle aliquem habere peccatum. Secundo, potest intelligere voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc,et ita dicitur volens sinere, et voluntarie permittere.
In primo ergo instanti voluntas divina habet non velle Judam peccare, illud non velle non est actus positivus, imo non velle est negatio actus, sicut cum dicimus, voluntas divina habet non velle gratiam Judae: illud non
velle est tantum negatio gratiae Judae, et sic habet non velle Judam peccare, et non habet nolitionem, quia stante nolitione peccati, et positione peccati, videretur sequi aliqualis tristitia, quae secundum ipsum in 2. et in 3. dist. 15. et in 4 dist. 14. et 20. et 44. concomitatur nolitionem alicujus positivi; habet ergo tantum non velle peccatum. In secundo figno intellectus divinus cognoscit voluntatem divinam habere tantum actum negativum respectu peccati Judae, qui actus negativus est non volitio peccati, et tunc voluntas reflectitur supra se non volentem, et post vult ipsam non volitionem. Modo velle non volitionem illam, est volontariesinere Judam peccare, permittere enim Judam peccare, est non velle ipsum peccare, cum tamen posset prohibere, et sic non prohibere cum possit, est permittere, et significatum hujus est non velle Judam peccare ; et sic primo est permissio ; secundo est permissio voluntaria in hoc, quod voluntas vult tale non velle, scilicet Judam peccare.
Et ponit Doctor bonum exemplum de praedestinatione, quomodo scilicet voluntas divina volens non praedestinat Judam, quae in primo signo non habet circa Judam nolle dare beatitudinem quod nolle in nobis est actus positivus, sed habet non velle dare beatitudinem, ubi tantum negatur actus. Secundo: Intellectus divinus cognoscit voluntatem divinam non velle dare beatitudinem, tunc voluntas reflectitur supra se non volentem, et tunc vult se non velle dare beatitudinem. Ex hoc sequitur quod voluntarie non praedestinat Judam, quia voluntarie vult se non velle. Primo ergo non habet nolle absolute, sed tantum non velle, posset etiam sustineri quod primo habeat nolle. Sic in proposito, primo habet non velle peccatum, secundo habet actum reflexivum, quo vult se non velle. Ex hoc sequitur quod voluntarie vult Judam peccare, non tamen voluntarie primo, sed voluntarie tantum actu reflexo, modo praeexposito.
Adverte tamen quod prima opinio non reprobatur a Doctore, imo est sustentabit ; solum enim removetur, quia videtur sonare aliqualem inperfectionem. Secundum tamen primam opinionem etiam potest dici quod volensjpermittit, sicut et secundum secundam opinionem, differenter tamen quia in prima actus affirmativus voluntatis quo reflectitur, est tantum reflexivus super nolle remissum. Exemplum : Voluntas divina habet nolle remissum Judam peccare ; secundo, intellectus divinus hoc cognoscit, et repraesentat hoc voluntati divinae, et tunc ipsa reflectitur super se nolentem, et vult se nolle remisse Judam peccare. Et quia talis nolitio remissa respectu peccati quod posset prohibere, si vellet dicitur permisso, ideo cum reflectitur supra se nolentem, volendo se nolle, voluntarie permittit: in secunda vero opinione voluntarie permittit, quia actu reflexivo reflectitur supra se non nolentem, volendo se non velle, ut supra exposui.