IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Sed hic dubium est, etc. Hactenus egit de matrimonio et fine ejus principali ; hic agit de fine secundario, quatenus ordinatum est in remedium infirmitatis contra fornicationem, quod alias ex fine primario fuit in officium ad propagationem naturae et divini cultus. Quaerit Doctor de honestate hujus finis, et quomodo contractus ad eum finem ordinari possit ex natura rei aut institutionis divinae. Advertendum autem est aliud esse ordinare contractum ad delectationem, aliud autem ad remedium infirmitatis, et secundum justitiam. Ordinare contractum ad finem delectationis non est secundum rectam Talionem, si sistatur in illo fine praecise, imo magis oppositum videtur consonum rationi: nec ratio naturalis concludit in illo actu aliquam honestatem ex objecto. Ita Doctor. Et patet, quia non est honestas temperantiae, neque justitiae, neque alterius virtutis, si praefigatur solum delectatio tanquam finis actus et contractus. Imo plures Doctores statuunt inordinationem, quia perversum est extrahere actum a suo fine praestituto per legem naturalem, et positivam; hic autem est finis matrimonii, nempe soboles, et remedium concupiscentiae tantum. Unde aliqui dicunt illud esse peccatum grave ex genere suo; alii peccatum saltem esse veniale, quos videre licet apud Sanchez lib. 2. disput. 29. quaesl. 2.
Doctor non reprehendit actum, sed dicit non esse honestum ex objecto, aut secundum rectam rationem, quamvis non sit contra rectam rationem ; nam aliud est non apponi honestatem actui, et aliud actum alias non prohibitum exerceri, qui est toleratus, licet non bonus. Quando ergo non excluditur positive finis, licet expresse non intendatur, non inde sequitur actum esse vitiatum ex objecto, quem contractus legitimus reddit non prohibitum: quod autem expresse intendatur delectatio in contractu et actu conjugali, non videtur prohibitum, alias esset prohibitio gravis ex genere, quod omnes communiter negant contra asserentes esse peccatum mortale, et merito, quia esset sententia nimis dura, vera tamen, si sola intentio deiectionis excluso alio fine matrimonii daret causam contractui finalem. Quod si ergo ex contractu legitimo matrimonii adhibito debito fine, nempe primario et secundario, reddatur delectatio concomitans non illicita, sic eam velle, qua scilicet non est illicita, et per Sacramentum redditur venialis, ut saepius dicunt Patres, potissimum Augustinus, non videtur esse peccatum contra ullam prohibitionem, licet non apponat expresse honestatem, quia sic est objectum indifferens ad bonum et malum: sicut faciens justum non peccat, quamvis non habeat honestatem justitiae, nisi juste, id est, ex motivo justitiae, id faciat.
(d) Quid ergo si dicatur, etc. Hic determinat de honestate illius finis secundarii, etc. duplicem autem statuit, nempe ex justitia, et debito obligationis mutuae, ne utatur indebite suo corpore cum non sua. Aliam honestatem adjungit ex divina institutione post lapsum, nempe ut est remedium concupiscentiae, ne in majus malum incidat, nempe in fornicationem. Haec honestas est temperantiae, quae vocatur continentia thori aut conjugalis; et potest esse materia voti, sicut patet de facto esse in quibusdam religionibus militantibus. Hanc vocat. Doctor ex Paulo indulgentiam, 1. ad Cor. 7. ubi hic finis secundarius matrimonii exprimitur, propter fornicationem tamen unusquisque suam uxorem habeat, etc. Iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram, etc.
(e) Sic ergo ex primis conclusionibus, etc. Recapitulat dicta. et respondet ad argumenta. Ad secundum, dicit Ecclesiam posse aliquid circa materiam habilem vel inhabilem immutare, hoc est, circa personas, quae subjectae sunt Ecclesiae, statuere aliquam solemnitatem contrahendi, sine qua personae reddantur inhabiles ad contractum, et consequenter ipse contractus nullus ; nequit tamen immutare materiam essentialem contractus, quin si legitimus est inter personas habiles, teneat in esse contractus et Sacramenti.