CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
Qualiter voluntas nostra divinae conformetur. Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis, quod Deus vult fieri; et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus. Ut enim bona sit hominis voluntas, oportet attendere, quid congruat ei velle et quo fine. Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, aliud homini. Unde Augustinus in Enchiridio: Aliquando inquit, bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult bona multo amplius multoque certius voluntate (nam illius mala voluntas esse nunquam potest) tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest, ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona, velut si malus filius velit mori patrem, velit etiam hoc Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus: et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas. Multum enim interest, quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur. " Potest enim velle bonum, quod non congruit ei velle, et potest velle bonum, quod congruit, sed non refert ad finem rectum ; et ideo non est bona voluntas.
Quod bona Dei voluntas mala hominum voluntate impletur, ut in passione Christi contigit, ubi quiddam factum est, quod Deus bona, et Judaei mala voluntate voluerunt, voluerunt tamen et aliquid quod Deus non voluit.
Illud quoque non est praetermittendum, quod aliquando Dei voluntas bona per malam hominis voluntatem impletur, ut in crucifixione Christi factum est, quem Deus bona voluntate mori voluit ; Judaei vero impia voluntate eum crucifixerunt. Et volebant Judaei mala voluntate quiddam, quod Deus bona voluntate volebat, scilicet ut Christus pateretur et moreretur ; sed volebant et aliquid aliud, quod Deus non volebat, scilicet occidere Christum, quod fuit mala actio et peccatum. Actum quippe Judaeorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit, sicut et in Psalmo Christus ad Patrem ait: Tu cognovisti sessionem meam, id est, voluisti et approbasti passionem meam ; " tibi enim placuit. Voluit itaque tota Trinitas, ut Christus pateretur, nec tamen voluit, ut Judaei occiderent ; quia voluit paenam
Christi, sed non voluit culpam Judaeorum, nec tamen noluit ; si enim noluisset, nec fuisset.
Oppositio.
Sed ad hoc opponitur sic : Si voluit Deus, ut Christus pateretur, voluit utique, ut pateretur a Judaeis, vel non. Si voluit, ut non pateretur a Judaeis, cum passus sit, factum est itaque, quod voluit Deus non fieri. Si autem voluit, eum pati a Judaeis, ergo voluit eum occidi a Judaeis ; voluit itaque, ut Judaei occiderent eum. Ad quod respondentes dicimus, simpliciter concedendum esse, quod Deus voluit, Christum pati et mori, quia ejus passio bonum fuit et causa nostrae salutis. Cum autem dicitur : volebat, eum pati vel occidi a Judaeis ; hic distinguendum est. Si enim intelligitur sic; volebat, eum sustinere passionem sive crucifixionem a Judaeis illatam, verus est sensus; si vero intelligitur sic: volebat, ut Judaei occiderent eum, falsum est. Non enim volebat Deus actionem Judaeorum, quae mala erat, sed volebat passionem bonam ; et haec voluntas per malas Judaeorura voluntates impleta est. Unde Augustinus in Enchiridio : " Deus quasdam voluntates suas utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per malevolos Judaeos bona voluntate Patris Christus pro nobis occisus est ; quod tantum bonum fuit, ut Apostolus Petrus, quando id fieri nolebat, Satanas ab ipso qui occisus est, diceretur. " Ecce manifeste habes, magnum bonum fuisse, quod Christus occisus est, et hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est.
Utrum placuerit viris sanctis, quod Christus pateretur et moreretur;placuit quidem intuitu nostrae redemptionis, sed non ipsius cruciatus.
Ex quo solvitur quaestio, qua quaeri solet, utrum viris sanctis placere debuerit, quod Christus pateretur vel occideretur. Debuit enim eis placere intuitu nostrae redemptionis, sed non intuitu ipsius cruciatus. Voluerunt ergo ac vehementer cupierunt, Christum mori propter liberationem hominis et impletionem divinae voluntatis sed non, voluerunt delectatione ipsius afflictionis. De eodem ergo laetabantur et tristabantur, sed ob aliud gaudebant et propter aliud dolebant. Volebant igitur, Christum mori pro hominis redemptione, et tamen de morte ipsius diversis de causis corda eorum varie movebantur.
Quomodo sentiendum sit de passionibus Sanctorum, an velle an nolle debeamus ?
Si vero quaeritur, utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum ; dicimus, aliquam esse differentiam inter passionem capitis et membrorum. Christi namque passio causa est nostrae salutis, quod non est passio alicujus Sancti. Nullius enim passione redempti sumus nisi Christi. Profuerunt quidem non modo eis qui passi sunt, verum etiam aliis fidelibus ipsorum passiones; verumtamen nostra redemptio non sunt:
hoc enim illius sola passio potuit, qui Deus est et homo. Illius ergo passionem credentium piae mentes voluerunt et optaverunt fieri, sicut futuram credebant ; passiones vero Sanctorum possumus velle et nolle, et utrumque bona voluntate, si rectos nobis proponamus fines. Cui enim placuit Pauli passio eo fine, quia praemium ejus per hoc auctum et paratum cernebat, bonam videtur habuisse voluntatem, quae voluntati ejus congruebat, qua cupiebat dissolvi et esse cum Christo. Qui autem voluit, eum declinare passionem et effugere manus iniquorum compassione pietatis, et ille habuit bonam voluntatem. Unde Augustinus in Enchiridio : " Bonae apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant, Apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quae Agabus Propheta praedixerat. Et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi ; neque istam bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judaeorum malas ; et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat, quia id ipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate voluit. " Ita et in passione Christi factum est : Quod enim Deus voluit, hoc idem Judas, Judaeus et diabolus, sed illi mala voluntate, Deus vero bona voluntate, scilicet ut Christus moreretur. Verumtamen illi actum voluerunt, quem Deus non voluit. Explicit liber primus.
(Finis textus Magistri.)