In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Explicat bene definitionem matrimonii, remittendo se ad dicta quaest.praeced, num. 17. Consistit in duabus relationibus mutuis viri ad mulierem, et e contra ;ex quibus fit integritate unum Sacramentum unusque contractas.
(a) Ad istam quaestionem patet ex dictis ad quintam conclusionem praecedentis quaestionis, quia ista definitio matrimonii debet intelligi, sicut explicata est per definitionem vel descriptionem positam ibi, quia si matrimonium accipiatur proprie pro illa conjunctione, tunc debet intelligi conjunctio habitualis idem, quod obligatio. Si autem accipiatur ibi pro contractu proprie, tunc conjunctio potest accipi pro actu conjungendi, vel passione, quae includit utrumque actum, scilicet intrinsecum et extrinsecum personarum in actu suo conjunctarum.
Ad argumentum dico, quod intelligendo matrimonium proprie, conjunctio intelligitur pro relatione: et cum dicis quod illa esset terminus motus, non sequitur, quia illa mutatio praevia, quae erat ibi, erat per actum voluntatis non derelinquerem aliquid inductum, et secundum actum causandi signum exteriorem, a quo etiam nihil derelinquebatur. Cum autem dicis de dualitate, responsum est prius, quia matrimonium est unum unitate integritatis, non indivisibilitatis ;t ita est universaliter in omni contractu, quia contractus includit duas partes, scilicet assensum hujus et illius, et in utroque etiam duos actus, scilicet interiorem et exteriorem significantem illum interiorem.