Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 66.)) Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui jam dixerat, Suavitatem fecisti cum servo tuo; quomodo dicit, Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5) . Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem, et eruditionem; vel sicut plures codices habent, disciplinam. Sed disciplinam, quam Graeci appellant παιδείαν, 1548 ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intelligenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur, παιδεία. Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit justitiae (Hebr. XII, 6, 11) . Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et propter Deum charitas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, charitati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub ejus pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere, Suavitatem fecisti cum servo tuo; nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem charitatis, non aedificat, sed inflat (I Cor. VIII, 1) . Cum ergo tanta fuerit charitas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.