IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Consensum expressum per verba esse dispositionem, seu lato modo causam efficientem matrimonii ; de aliis signis, praeter verba, nihil affirmat, an sufficiant necne; de quo dist. praeced, num. 14.
(b) Solutio istius quaestionis patet ex secunda conclusione primae quaestionis, quia ibi habetur qualiter contractus mutuae donationis potestatis corporum est honestus, et qualiter se habeat ad vinculum derelictum inter conjuges; et tunc ad formam quaestionis, non est dicendum quod sit proprie causa efficiens illius vinculi, sed est dispositio praevia, sicut baptizari et ordinari est praevia dispositio ad characterem. Consensus autem expressus verbis sufficientibus, includendo ista duo, nihil aliud est quam contractus matrimonii, et ideo se habet ad matrimonium, sicut iste contractus.
Ad (c) primum argumentum dico, quod potest ibi esse certitudo talis qualis requiritur in actibus humanis ; in aliis enim contractibus, puta venditionis vel commutationis rerum, non requiritur certitudo demonstrativa, sed sufficit probabilis, et ut in pluribus ; et talis est in proposito, ex suppositione istius propositionis, quilibet habendus est verax, de quo non habetur evidens signum oppositi; et ista de lege naturae, id est, consona legi naturali, quod pro fideli et veraci quilibet habeatur, quousque per experientiam, vel per testimonium aliorum, fuerit certitudinaliter contrarium aestimatum. Si autem aliquis dicat se fraudasse personam secum contrahentem, de hoc infra dist. 30. q. 1.
Ad secundum, concedo quod ad contractum sufficit parentes contrahere pro filiis, et sufficeret sine quibuscumque verbis contractus per litteras. Siquidem in aliis contractibus emptionis et venditionis firmior contractus habetur in litteris, quam in verbis nudis. Sed an in istis signis, aliis a verbis, vel exhibitis ab aliis, vel a contrahentibus salvetur ratio Sacramenti, tactum est in conclusione quarta solutionis praecedentis.