In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Solutio istius quaestionis patet ex secunda conclusione, etc. Haec solutio patet ex dictis in locum citatum. Negat consensum expressum per verba esse causam efficientem proprie dictam respectu vinculi, etc. Sed dispositionem praeviam, sicut baptizari et ordinari ad characterem, intelligit causam efficientem physicam non esse, sed moralem, seu imitari modum causandi dispositionis praeviae, ut comparatur ad formam sequentem ; de hoc modo causandi, quem tribuit dist. 1.4. sig. Ad primam ergo quaestionem, etc. Sacramentis, ibidem diximus.
(c) Ad primum argumentum, etc. Bene explicat certitudinem necessariam ad contractum et fundamentum talis certitudinis, ut innititur fidei humanae et veracitati; adhaeret autem alia certitudo ex lege publica, per quam fraus et dolus excluditur, de qua infra dist. 30.
Ad secundum, respondet hunc contra:
illum fieri posse per parentes nomine filiorum, et ex consensu ipsorum, fieri etiam posse per litteras.
Hanc sententiam tenet etiam Felinus cap. Ex parte, etc. de rescriptis, Covarruvias 4. Decret. 2. p. cap. 4. plures pro ea referens, Navarr. lib. 4. consil. cons. 2. alias 6. Molina tom. 2. de Justit. et Jure, disput. 254. Solus in hac dist. q. 1. artic. 3. Patet ex l. Mulierem, ff. de ritu nuptiarum, l. Sufficit, ff. de sponsalibus, Glossa in cap. Nec illud, 30. quaest. 5.
An sit autem Sacramentum, relinquit Doctor sub resolutione data concl. 4. dist. 26. Esse Sacramentum probatur iisdem rationibus, quibus probatum est contractum per procuratores initum esse Sacramentum, quia in hoc Tridentinum nihil innovavit. Est autem contractus legitimus, modo adhibeatur Parochus et testes; ergo Sacramentum inter baptizatos, nam epistola lecta coram Parocho et testibus, et altero praesente acceptante, completur contractus legitimus.