IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
( Textus Magistri Sententiarum).
An consensus de futuro, addito juramento, conjugium efficiat ?
Hic quaeri debet, utrum consensus de futuro, addito etiam juramento, conjugium efficiat, ut si quis promittat, vel etiam juret ali cui, se usque ad tempus placitum illam ducturum, et illa promittat vel juret se illi nupturam; numquid talis sponsio eos conjuges fecit ? Si mutato proposito, alter vel uterque ad alienam copulam transit: numquid ob priorem sponsionem juramento subnixam secundae foederationis pactum scindetur? Considera, quia longe aliud est promittere, et aliud facere. Qui pro mittit nondum facit. Qui ergo promisit, se uxorem ducturum aliquam, nondum eam duxit in uxorem: et quae spopondit se nupturam, nondum nupsit. Quomodo ergo conjuges appellari possunt qui nondum contrahunt, sed in futuro se contracturos jurando promittunt? Item, si ex vi juramenti ad futurum pertinentis mox efficiuntur conjuges; cur jurant, in futuro se facturos quod in praesenti efficiunt ? Item, si ex quo jurant, mox efficiuntur conjuges; tunc rem hanc efficiunt, quam jurant se facturos. Ideo dico, quod conjugium tunc non fuit, sed futurum promittitur. Si vero ille post uxorem duxit, et illa marito nupsit: conjugium utrinque fuit et non potest dissolvi-Praecedens igitur mendacium vel perjurium paenitentia est corrigendum, sed conjugium sequens non est dissolvendum. Non autem sic est, quando juramentum conjugii praesentis consensus attestatione firmatur, quia post talem consensum, si quis alii se copulaverit, etiam si prolem procreaverit, irritum debet fieri, et ipse ad priorem copulam revocari. "
Quae videntur obviare praemissis.
Praemissae autem sententiae videtur obviare illud quod leges tradunt : " Si quis, tactis divinis Scripturis, juraverit mulieri, se eam legitimam uxorem habiturum, vel etiam, si in oratorio tale sacramentum dederit; sit illi legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla alia scriptura interposita sit. " Sed hic ostenditur, quid fieri vel esse debeat, non quid tunc fiat. Non enim per illud juramentum tunc fit uxor, sed fieri debet, quia juratum est. Potest et de illo juramento hoc dictum intelligi, ubi de praesenti consentiunt ac se invicem suscipiunt. Illi etiam sententiae, qua dictum est, solum consensum facere conjugium, videtur obviare quod Evaristus Papa ait : " Aliter legitimum non fit conjugium, nisi ab his qui super foeminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus sponsetur et legibus dotetur et a Sacerdote, ut mos est, benedicatur et a paranymphis custodiatur ac solemniter accipiatur. " Item : " Ita legitima scitote esse connubia, aliter vero praesumpta: non conjugia, sed adulteria, vel fornicationes sunt, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima. " Hoc autem non ita intelligendum est, tanquam sine enumeratis non possit esse legitimum conjugium, sed quia sine illis non habet decorem et honestatem debitam.
De his quae pertinent ad substantiam e decorem Sacramenti.
In hujus enim Sacramenti celebratione, sicut in aliis, quaedam sunt pertinentia ad substantiam Sacramenti, ut consensus de praesenti, qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium; quaedam vero pertinentia ad decorem et solemnitatem Sacramenti, ut parentum traditio, Sacerdotum benedictio et hujusmodi ; sine quibus legitime fit conjugium, quantum ad virtutem, non quantum ad honestatem Sacramenti. Sine his ergo non quasi legitimi conjuges, sed quasi adulteri vel fornicatores conveniunt, ut illi quid clanculo nubunt: et utique fornicatores essent, nisi eis suffragaretur voluntas verbis expressa de praesenti, quae legitimum inter eos facit matrimonium. Nam et consensus occultus de praesenti, per verba expressus conjugium facit; licet non sit ibi honestus contractus, sed matrimonium non sanxit consensus, qui in occulto fuit. Si enim alter alterum dimiserit, non cogitur judicio Ecclesiae redire et commanere quasi cum conjuge, quia non potest probari testibus contractus, qui in occulto est factus. Quod si ipsi qui in occulto sibi consenserunt, eumdem consensum voluntarie in manifesto profiteantur ; tunc utique propria voluntas suffragatur, et legitima vota succurrunt ad sanciendum conjugium, quod prius occulte fuerat contractum. Voluntas igitur verbis expressa in occulto ad hoc suffragatur, ut fiat conjugium: manifeste vero expressa suffragatur, ut sanciat et roboret, ac liberum sit Ecclesiae de hoc judicare, si expedierit.
Utrum consensus ille, qui facit matrimonium sit de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio?
Hic quaeritur, " cum consensus de praesenti matrimonium faciat, cujus rei consensus sit ille, an carnalis copulae, an cohabitationis, an utriusque? Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, pater cum filia potest contrahere matrimonium: si carnalis copulae, tunc inter Mariam et Joseph non fuit conjugium Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere juberet, secundum quod videtur Angelo dixisse : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? id est, me non cognituram proposui. Neque enim, quia virum tunc non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset habere filium: sed quia se nunquam cognituram proposuerat. " Dicit enim Beda, " quod in virginitate manere disposuerat. " " Si igitur contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea mente, etsi non opere, violati. "
Quare de latere viri facta sit mulier ?
Dicamus igitur quod consensus cohabitationis, vel carnalis copulae non facit conjugium, sed consensus conjugalis societatis, verbis secundum praesens tempus expressus, ut cum vir dicit : Ego accipio te in meam, non dominam, non ancillam, sed conjugem. Quia enim non ancilla, vel domina datur, ideo nec de summo nec de imo a principio formata est, sed de latere viri ob conjugalem societatem. Si de summo fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata: si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subjicienda: sed quia nec in dominam nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est, de latere, quia ad conjugalem societatem assumitur. Cum igitur sic conveniunt, ut dicat vir : Accipio te in meam conjugem, et dicat mulier : Accipio te in meum virum; his verbis, vel aliis idem significantibus exprimitur consensus non copulae carnalis, vel cohabitationis corporalis, sed conjugalis societatis; ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari voto corporaliter separentur, vel ad tempus, vel usque in finem. (Finis textus Magistri.)