IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solum consensum de praesenti, verbis vel signis expressum, non vero de futuro, etiam cum juramento, facere matrimonium.
Respondeo (a) sicut patet ex secunda conclusione primae solutionis, contractus matrimonii, qui scilicet inducit obligationem vel vinculum, quod dicitur vinculum matrimoniale, est datio, etsi non liberalis ; cum sit tamen datio pro alio recipiendo, quae est permutatio, est traditio saltem mutua potestatis corporum. Sed nullus promittendo tradit illud quod promittit, imo est contradictio, quia promissio est de tradendo in futurum ; consensus autem de futuro expressus signis convenientibus tali consensui, non est nisi promissio ; ergo impossibile est ibi esse traditionem, nec per consequens contractus matrimonii.
Si quis autem vellet facere vim de Sacramento concomitante contractum, posset dicere quod propria forma hujus Sacramenti, sive consistat in verbis tantum, sive in signis aliis, non tamen consistit nisi in signo repraesentativo, non autem prognostico; nec intendere pro futuro est sufficiens intentio in ministro ad ministrandum Sacramentum, sed oportet quod intendat pro praesenti, sicut signum significat. In Sacramentis enim veritatis, minister non ministrat idonee, si mentitur ; ergo non est Sacramentum, si est consensus de futuro tantum, propter defectum intentionis ministri, et mendacium est, si utitur signo repraesentativo. Si autem utitur signo prognostico, etsi non mentiatur, tamen deficit intentio requisita, et signum debitum requisitum.
Ad primum argumentum dico, quod major non est vera, nisi intelligatur de vinculo indissolubili, ante actum copulae carnalis: istud autem, etsi fiat indissolubile per actum illum, non tamen erat prius indissolubile.
Et si quaeras isto supposito secundum praesumptionem Ecclesiae, quid secundum veritatem est vinculum indissolubile ; numquid actus sequens causat vinculum indissolubile? Respondeo, veritas praevalet praesumptioni simpliciter, et in quocumque judicio, si appareat quod aequaliter possit esse veritas nota, sicut illud unde oritur praesumptio. In veritate ergo, si iste in actu sequenti sponsalia non mutat consensum sponsalium in consensum matrimonialem, non efficitur matrimonium per istum actum, quia iste actus, nec ex natura rei, nec ex lege divina est forma sacramentalis, nec matrimonii in proposito. Ecclesia tamen, cui non potest innotescere animus exercentis actum illum, praesumit quod iste noluit peccare mortaliter; et ideo, quod talis procedat a consensu sponsalium, ad novum consensum matrimonialem, et illo affectu cognoscat istam.
Et per hoc ad illud quod adducitur Extra; concedo enim, quod si non mutetur consensus prior in matrimonialem, secundum veritatem, non est matrimonium, licet Ecclesia sic praesumat.
Ad secundum dico, quod promissio, etsi sit de lege naturae servanda, tamen non attingit ad contractum dationis, et ideo quantumcumque teneatur solvere promissum, res tamen manet sua. Si autem det alteri, data est, nec potest postea ab illo cui dedit, auferre, ut reddat promissum ; nec tenetur ad restitutionem, quia nihil sibi abstulit, sed debet de impossibilitate reddendi promissum paenitere, sive de defectione promissionis. Ita est hic ; ergo illa propositio major, quod vinculum indissolubile perveniens ad istam obligationem, est matrimonium, vera est de indissolubili de jure et de facto, sicut est, quando datio facta est perpetuo ; promissio autem, etsi sit indissolubilis de Jure, tamen dissolubilis est de facto per dationem sequentem.
Ad tertium dico, quod in sponsalibus est gradus in firmitate, et firmitas juramenti addita sponsalibus per consensum, et de futuro, licet magis certificet, non tamen exit certitudinem et firmitatem sponsalium.
COMMENTARIUS. In distinctione praecedenti quaestione prima egit de definitione Magistri, et de ipsa conjunctione seu vinculo ; in quaestione vero secunda egit de causa efficiente, qui est consensus viri et mulieris. In hac autem distinctione quaestione unica, an debeat esse de praesenti, vel sufficiat consensus defuturo.
(a) Respondeo sicut patet, etc. Conclusio haec est communis, et patet ex dictis dist. 26. cujus rationem optime assignat ex intrinsecis et essentialibus hujus contractus, quia inducit vinculum cum traditione et permutatione corporum ; quae traditio nequit fieri per consensum de futuro, quia est promissio de traditione facienda, non autem fit ipsa traditio, quod perinde probat non fieri Sacramentum, sicut nec contractum de praesenti, ut patet ex littera.
Ad primum respondet secundum Jura antiqua, quae disponunt sponsalia subsecuta copula transire in matrimonium coram Ecclesia ; sed per Tridentinum sessione 24. cap. 1. de reformat. malrim. haec matrimonia praesumpta sunt annullata, ubi fuit receptum Tridentinum. Ad argumentum ergo respondet negando majorem, nempe copulam esse licitam, nisi praecedat consensus maritalis de praesenti, stante Jure, etiam antiquo. Quamvis autem contractus ille qui fuit de futuro tantum, reddatur insolubilis, tamen contractus ipse ante coitum non fuit insolubilis, quia Ecclesia praesumit consensum, qui debet inesse, nempe actum illum non procedere animo fornicario, sed per legitimum consensum de praesenti, et matrimonialem. Et sic secuta copula insolubilitas matrimonii solum fundatur in praesumptione, et non in veritate, quia nequit vinculum fundatum in consensu de praesenti induci per copulam, nisi ipso consensu comitante aut praecedente ; quod optime notat in textu sig. Et si quaeris, etc. quae est sententia communis.
Ad secundum optime respondet ad matrimonium, requiri ipsam dationem fieri,
nam promissione sola posita adhuc manet res possessa in dominio promittentis, et si facto eam alteri conferat, perpetuo valet collatio, licet priorem promissionem violet, et ad ejus impletionem reddatur impotens, v. g. contractis sponsalibus cum una per promissionem de futuro, contrahit matrimonium de praesenti cum altera, et sic redditur inhabilis, ut impleat promissionem factam alteri. Dicit ergo promissionem fieri insolubilem de Jure, non tamen de facto, nisi secuta datione.
Ad tertium, optime respondet, juramentum confirmare contractum non excedere naturam ejus, aut mutare: adjectum ergo sponsalibus confirmat quod factum est, non mutat illum contractum, nec transfert in matrimonii contractum, quia sequitur naturam actus, cui adjicitur.
Dubitatur an simultas temporis requiratur ad consensum mutuum de praesenti, ut sit validus?
. Aliqui affirmant, ut Parnormitan. cap. Dilectus, etc. de sponsalibus in fine, Joannes Andreas cap. Si inter, etc. eod. Covarr. 2. part. de matrim. cap. 4. Anchar. cap. Ex litteris. 2. eod. et alii quidam.
Secunda sententia docet non referre quanto tempore distent consensus, modo prior permaneat. Navarr. in Summa. c. 22. n. 80. quia sufficit ut moraliter se mutuo determinent et sint simul.
Dico primo non requiri simultatem physicam semper, aliquando requiri, et utrumque esse pensandum ex natura consensus, et intentione consentientium, prout temporis circumstantia, et aliae conditiones adjectae transeunt in substantiam actus, vel ab iis abstrahit ex intentione abstrahit ex intentione consentientis, v. g. quando ipsae personae contrahunt de praesenti personaliter, consentiens non censetur nisi ipse id exprimat, consensum alterius exspectare, sed absolute consentire hic et nunc, et pro illo solo tempore.
Item, si intendat exspectare consensum alterius pro aliquo tempore, illud tempus etiam limitatur per consensum, ut eo transacto, si determinatum sit, non maneat consensus prior limitatus, ex voluntate consentientis ad tempus determinatum, intra quod, si alter consentiat, valet contractus. i
Item, si conditio aliqua importatur per consensum datum, cujus adimpletio exigit moram et deliberationem, manet prior consensus ex natura, nisi revocatur per illud tempus, quo expirante non censetur moraliter manere, sicut neque conditione negata per partem.
Item, si consentiens praeviderit difficultates obstantes matrimonio cum absente, censetur moram intendere illis difficultatibus expediendis necessariam.
Item, consentiens per procuratorem aut litteras, aut nuntium, censetur dare moram necessariam transactioni.
Item, consentiens hoc modo non censetur consentire, nisi alter cum necessaria solemnitate consentiat, v. g. post Tridentinum, ut alter praestet consensum in praesentia Parochi et testium, quod si casu horum facultas non habeatur, nisi pro determinato tempore, eo autem expirante, non censetur consensus datus esse suspensus, sed desiisse.
Item, qui consentit per procuratorem, si re infecta regreditur procurator, etiam domini consensus non manet suspensus, qui consensum suum obligavit actui procuratoris, non aliter. Unde si persona absens interim consensum suum praebet, absente procuratore, nihil fit, quia ille consensus non sequitur formam contractus per procuratorem ineundi.
Aliud dicendum est,. si per epistolam aut nuntium aliquis consentit in absentem, quamvis enim neget consensum praesente nuntio, aut etiam rescribat, renuens contractum ; si interim antequam nuntius aut epistola pervenire possit, paeniteat facti, et suum consensum praestet coram Parocho et testibus, valet contractus, quia non dependebat a nuntio aut epistola aliter quam ab organo referente consensum datum alterius mittentis, qui consensus manet suspensus, donec nuntius aut epistola ad mittentem pervenerit. Non potest ergo regula certa dari de tempore quo permanere censeatur consensus datus suspensus, sed totum dependet ex modo consentiendi, et circumstantiis, quae in re morali occurrunt hic et nunc, quamvis non sit necessaria simultanea existentia consensuum semper, loquendo de physica. Sed, ut bene dicit Doctor dist. 26. concl. 4. et 5. quidquid sufficit ad contractum legitimum, valet hic,modo consensus non sit expresse aut implicite revocatus per se, aut actum contrarium, vel alia motiva, quae si primo occurrerent, consentienti non praestaret consensum, et quibus occurrentibus ipso facto, aut per intentionem contrariam cedit. Quamvis autem consensus mutuus requiratur, sufficit ut secunda sententia dicit, quod sint mutui in habitu, seu virtualiter et moraliter ad rationem contractus et Sacramenti, quia voluntas prior semper censetur manere donec revocetur.
Dubitatur secundo, an Deus posset inducere obligationem vinculi matrimonii de potentia absoluta sine consensu partium, vel an Ecclesia vel Respublica etiam independenter ab eodem consensu id possit de facto.
Quantum ad primum, aliqui tenent partem negativam, ut supplementum Gabrielis in 4. distinc. 27. quaest. 1. art. 1. Adrian. in 4. quaest. 2. de matrimonio, Petrus Ledesma de matrimonio, q. 45.
art. 1. dub. 1. concl. 3. Probabiliorem sentit Sanchez lib. 2. disput, 26. Cornechus de matrimonio, disput. 3. dub. 1. quaest. 2.
Dico primo affirmativam esse magis consonam Doctori in dist. concl. 2. docet magis consonum esse ut inducatur haec obligatio per mutuum consensum, quam quod a legislatore instituente, supplea Deo, induceretur, supponens induci potuisse. Et in fine conclusionis primae, et alias docet vinculum hoc esse de lege naturae tanquam consonum, non vero necessarium, sicut principium aut conclusio necessario sequens, et dist. 27. quaest. 2. non loquitur de hoc consensu verbis expresso, tanquam de causa praecisa simpliciter, et sine qua nequiret induci ; causa autem efficiens non involvens imperfectionem suppleri potest a Deo. Quod ergo consonum est tantum legi naturali, obligationem non inducit ex natura sua, sed ex mente legislatoris, unde supra dist. 26. concl. 1. probatum est matrimonium institutum esse, contra Vasquez, a Deo.
Conclusio est magis communis Theologorum ; eam tenet Soto in 4. dist. 27. quaest. 1. art. 2. Henriquez lib. 12. cap. 1. Victoria reieci. de matrimonio, part. 2. num. 4. Ledesma 2. part. 4. quaest. 47. art. 1. noster Angles in flor. in 4. 1. de matrimonio, quaest, 1. distinct. 27. art. 2. Ludovicus Lopez 2. p. instruct. cap. 39. Coninck disput. 24. dub. 5 . et probatur primo : Quod Deus conjunxit, homo non separet, ergo Deus conjunxit; ergo etiam sine ipsorum consensu posset etiam eos conjungere. Probatur ex ratione supra praemissa, quia Deus potest de potentia absoluta inducere obligationem, quam de potentia ordinaria inducit independenter a voluntate creaturae, et consensu, quia potestas ejus est independens a creatura aut ejus voluntate, quantum ad obligati onera legis latae et ferendae, eum sit absolutus dominus creaturae, potest dare potestatem mutuam, et domnium et servitutem corporum ad procreationem, et hoc perpetuo sine consensu conjugum, et ad hoc obligare vinculo indissolubili, et illud matrimonium repraesentaret conjunctionem Christi ad Ecclesiam, et naturae assumptae ad Verbum, imo ex hoc etiam sequitur veritas praedicta argumento a matrimonio spirituali ad corporale. Unio autem naturae, humanae ad suppositum, et Christi ad Ecclesiam facta est Dei voluntate ante consensum humanae voluntatis Christi ; ergo similiter et hoc vinculum potest per solam Dei voluntatem induci sine consensu viri et mulieris.
Secundo, nihil obstat ; ergo, etc. Probatur antecedens, quia in primis ratio Sanchez excluditur, qua dicit consensum esse causam formalem hujus vinculi. Hoc autem non est verum, quia communi consensu Doctorum, consensus est causa efficiens solum, et distinguitur a suo effectu, nempe a vinculo quod inducit, et pro quo per ipsum etiam supponit matrimonium, ut supra visum est distinct. 2G. concl. 5. repugnat autem causam formalem et efficientem concurrere in idem respectu ejusdem effectus sive physice, sive moraliter, quia ex modo et genere causandi differunt, cum causa efficiens extrinsece se habeat ad effectum, causa formalis e contra intrinsece, et actio causae efficientis terminetur ad formam et ejus unionem ; nulla autem forma seipsa unitur ex propria virtute. Consensus praeterea, ut est est actualis, transit, vinculum manet.
Per idem impugnatur responsio aliorum, qui dicunt esse causam materia-
. lem, ut Cornechus, seu fundamentum vinculi, quod dependet a consensu sicut paternitas a generatione. Contra paternitas non dependet a generatione, ut a fundamento seu subjecto inhaerentiae, sed ut a ratione fundandi, quia nempe generatio requiritur, ut ponatur terminus paternitatis in esse, scilicet filius, sine quo nequit paternitas esse. Sed in proposito non ita se habet consensus ad vinculum, quod inter personas resultat posito consensu, et eo praeterito manet, quia perinde inesset per solam Dei voluntatem vel per actum voluntatis aliorum, si Deus institueret sic, tradendo hanc potestatem Reipublicae, aut parentibus; ergo non praecise ita dependet a voluntate propria conjugum, quin de potentia absoluta aliter fieri possit.
Confirmatur, vinculum hoc non sequitur praecise ex consensu conjugum, sed ex lege, quia, ut est contractus legitimus, inducit vinculum. Unde impediti aut inhabiles ad contractum, quantumlibet consentiant, non inducunt vinculum; et contrahentes alio modo, quam sit praescriptum per legem, similiter non inducunt vinculum, ergo consensus ipsorum in virtute legis inducit vinculum, et non ex propria natura ; ergo., ut inducit vel non inducit, continetur perfecte in voluntate legislatoris, et consequenter potest disponere legislator de vinculo independenter a voluntate contrahentium.
Tertio, non magis repugnat voluntatem filiorum obligari voluntati parentum quantum ad contractum, seu consensum matrimonialem, quam obligari voluntati parentum quantum ad peccatum et paenam, imo hoc magis repugnat, sed voluntas omnium alligata est voluntati Adami quantum ad peccatum; ergo a fortiori potest voluntas filiorum obligari parentibus quantum ad contractum. Confirmatur, quia in aliis rebus, in quibus Deus non reservavit sibi potestatem in filios, quamdiu sunt sub patris potestate, potest contrahere pater nomine filiorum, et contractus est validus sine ipsorum consensu, quia voluntas ipsorum est alligata et obligata voluntati parentum, ubi lex non eximit eos a patentibus ; sed potestas Dei excedit paternam ; ergo a fortiori habet alligatam voluntatem creaturae suae absolutae dispositioni. Probatur consequentia, quia contractus matrimonialis non ex natura contractus ita praecise exigit consensum, quin suppleri possit per alium, statuente id lege: neque qua matrimonialis est, quia sic non specificat aliud quam individuam vitae societatem. Sicut autem societas politica ab habente absolutam potestatem institui potest, et fulciri legibus independenter a voluntate subditorum ita a fortiori, cum Deus habeat plenam et absolutam potestatem cum dominio perfecto in corpus, animam et voluntatem conjugum, independenter ab eorum consensu, potest etiam hanc societatem ad finem procreationis instituere.
Dices requiri mutuum amorem.
Contra, etiam quantum ad obligationem mutui amoris potest esse independenter a consensu proprio conjugum, licet actus ipse nequeat esse sine consensu. Amor autem mutuus, qui est effectus contractus, est ipsum vinculum societatis individuae et indissolubilis, sive sequatur effectus, sine non, ut patet ex Tridentino sess. 14. cap. Doctrinali, ubi primo vocat nexum indissolubilem, deinde amorem naturalem: Gratiam vero, inquit, quae naturalem illum amorem perficeret, etc. nempe quo sunt duo in carne una. Sive autem amor sit in affectu et voluntate conjugum correspondens illi, sive non, nihil facit ad essentiam matrimonii, quod perinde manet inter odientes insolubile, et inter amantes per affectum. Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae.
Objicies primo : Vinculum hoc consistit in relatione, et fundatur in consensu mutuo.
Respondetur ex dictis, negando alteram partem antecedentis ; est enim ex consensu de facto tanquam ex causa morali efficiente, non solum ut consensus est a voluntate contrahentium, sed ut est secundum legem, et habet annexam voluntatem legislatoris specialem in ipsa lege contentam, quae voluntas perinde posset hoc vinculum inducere per aliam causam, ut per consensum parentum et Reipublicae, aut alio modo independenter ab omni consensu proprio. Hoc ergo vinculum consistit in relatione reciproca ad finem matrimonii, quae ex mera voluntate Dei induci posset.
Objicies secundo : Nequit Deus inducere vinculum Religionis ortum ex voto sine consensu et actu voti ; ergo neque similiter hoc.
Respondetur primo negando antecedens, quia votum inducit obligationem ex virtute Religionis, cujus est actus. Deus autem potest suo praecepto inducere eamdem obligationem in specie ex motivo etiam Religionis, et imponere observantiam trium virtutum Evangelicarum citra consensum ejus, cui imponeretur talis obligatio.
Respondetur secundo, negando consequentiam, quia votum essentialiter includit promissionem, quia nequit esse sine proprio actu promittentis. At vinculum matrimonii consistit in dominio et servitute, ut dictum est, quae ex mera potestate Dei supremi domini potest induci sine actu conjugum: et talis obligatio esset usus dominii supremi, et dispositio libera de re propria, quae non ligatur voluntati creaturae, nisi tantum ex condecentia, et non necessitate.
Objicies tertio : Matrimonium est essentialiter conjunctio animorum: haec autem nequit fieri sine consensu, ergo, etc.
Respondetur argumentum hoc fallere secundum aequivocationem, aut minorem esse falsam, quia conjunctio animorum habitualis, qua sunt duo in carne una, est de essentia matrimonii, seu ipsum vinculum matrimonii, quae conjunctio de facto manet, sive dissentiant quoad effectum conjuges, sive non dissentiant ; supponit de facto consensum, seu contractum in fieri tanquam causam efficientem, de possibili tamen inesset sine tali consensu, Deo solo operante.
Objicit quarto Cornechus : Deus nequit conjungere dissentientes: ergo nequit sine consensu eorum conjungere, quia si posset supplere consensum, posset supplere dissensum. Probatur antecedens, dato quod Deus tribuat mutuam potestatem corporum int er dissentientes, et illi praeterea consentirent in impedimentum prolis, quando fieret traditio, esset contra substantiam matrimonii; ergo.
Respondetur negando antecedens, sicut enim Deus habet dominium perfectum in creaturas, ex quo sequitur aut sequi potest vinculum, perinde habet dominium praedictum independenter a consensu et dissensu ipsorum. Ad probatio nem antecedentis respondetur, admittendo etiam casum, et negando assumptum, quia sicut vinculum in eo casu non dependeret a voluntate ipsorum, ita etiam nec ab inordinata voluntate in impedimentum prolis. Neque hoc esset contra substantiam matrimonii in casu conclusionis, quamvis de facto sit contra substantiam matrimonii, ut fit per contractum et mutuum consensum, ex quo inducitur vinculum tanquam ex causa; nam sicut contractus legitimus nequit stare contra legem contractus , ita etiam non compatitur cum voluntate positiva impediendi finem intrinsecum contractus, qui per legem determinatur, ideo annullat contractum ; sed in eo casu matrimonium non consisteret in contractu per consensum conjugum, ideo ad vinculum ejus nihil faceret eorum perversitas, aut repugnantia, quia vinculum teneret independenter ab ipsis, sicut tenet de facto in iis, qui supposito contractu procurant venena sterilitatis, aut alio modo impediunt prolem, quod non dissolvit contractum aut vinculum per voluntatem antecedentem tenens, independenter a voluntate consequente perversa contra finem contractus. Sic ergo in casu expresso, nullo modo ab eorum voluntate dependeret vinculum matrimonii, sed esset ex necessitate imposita per voluntatem divinam, et staret finis praefixus ex eadem voluntate, non obstante repugnantia ipsorum. Posset etiam aliter responderi ad praedictum argumentum, sed haec responsio sufficit, quia est per causam intrinsecam et a priori.
Dico secundo neque Rempublicam, neque Ecclesiam posse inducere hanc obligationem independenter a consensu contrahentium, quia Deus hoc sibi reservavit et instituit absolute contractum per consensum viri et foeminae, cui alligavit contractum, ita ut sine illo nequeat de facto iniri. Est etiam vinculum indissolubile, quod nequit Ecclesia, aut Princeps dissolvere: patet veritas ex dictis et Trident. sess. 24. de matrimonio, cap. 9. Est communis Doctorum, vide Sanchez disput. 27. ubi citat Doctores, et patet resolutio ex verbis Christi : Quod Deus conjunxit, homo non separet, etc.
Dubitatur tertio, utrum requiratur consensus parentum, quando contrahentes sunt filii familias ad valorem contractus? Partem affirmativam docet Cassanaeus in Catalogo gloriae mundi, part. 12. consid. 36. et Joannes Odeldochius 4. classe actionum, act. 26.
Dico illum consensum parentum non esse necessarium ad valorem matrimonii. D. Thomas 2. 2. q. 104. art. 5. in corpore, et 3. p. q. 61. art. 10. in corpore : Covarr. 2. part. de matrimon. cap. 3. et est communis Theologorum; quam sententiam supponit Doctor dist. praeced, q. 2 . ubi dicit, consensum expressum per verba esse sufficientem causam matrimonii, et assertive docet dist. sequenti ad ultimum argumentum. Patet ex cap. Virum, etc. de regularibus, ubi dicitur filium in electione propositi non cogi sequi voluntatem parentum, et cap. Sufficiat 27. quaest. 2. ubi habetur consensum contrahentium sufficere ex Trident. sess. 24. cap. 1. de matrimonio. ubi anathema fert : Ac proinde, inquit, jure damnandi sunt illi, qui vera et rata esse negant, supple matrimonia clandestina, antequam Concilium ea irritavit, ut eos sancta Synodus anathemate damnat, quique falso affirmant, matrimoniae a filiis familias sine consensu parentum contracta, irrita esse, et parentes ea rata et irrita facere posse, etc. Ratio est, quia filiifamilias pervenientes ad aetatem legitimam habent dominium sui corporis, et possunt vovere Religionem, et alia facere quae personalem obligationem inducunt,et non realem.
Objicies, cap. Aliter 30. q. 5. quod est Evaristi Papae, ubi exigit ad legitimum matrimonium filiifamilias, consensum parentum. Aliqui existimant olim hoc obtinuisse impedimentum irritans.
Respondetur tamen per legitimum non intelligi ratum, sed quod secundum leges fit licite, et cum requisitis solemnitatibus quas ibi describit Pontifex; nam ad matrimonium legitimum in hac acceptione requirit, ut uxor dotetur, et a paranymphis viro tradatur, et quod conjuges biduo aut triduo vacent orationi ante consummationem matrimonii, quamvis sine his matrimonia sint rata, ut per se constat. Haec interpretatio patet ex c. Nostrates, etc. quod est Nicolai Papae eadem, ubi eaedem conditiones exponuntur, et dicit esse peccatum has non observare.
Ad idem spectant quaedam Jura civilia, quae interdicunt matrimonia filiis fine consensu parentum, ut l 2. ff. de ritu nupt. I. In sponsalibus, ff. de sponsalibus, I. Ea quae patris, ff. eodem, quia glossa in I. 2. ff. de ritu nupt. notat hoc potius esse consilii quam praecepti, et si esset praecepti, non refert, cum factum, licet illicite attentetur, teneat, neque leges irritum esse decernunt aut declarant. Unde I. Filius emancipatus, ff. de ritu nuptiarum, etc. valide contrahit filius emancipatus, et filius ei natus est haeres.