In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(Textus Magistri Sententiarum.)
Consensus conjugalis qualis debeat esse. Oportet autem, consensum conjugalem liberum esse a coactione. Coactus enim consensus, qui nec consensus appellari debet, conjugium non facit, sicut testatur Urbanus Papa, scribens Sanctio, Regi Arragonum in haec verba : " De neptis tuae conjugio, quam te cuidam militi daturum, necessitatis instanti articulo, sub fidei pollicitatione firmasti, hoc, aequitate dictante, decrevimus, ut, si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi se prorsus deneget nupturam; nequaquam eam invitam ac renitentem ejusdem viri cogas conjugio copulari ". Item : " Si verum esse constiterit quod nobis Legati Jordanis principis retulerunt, scilicet quod ipse coactus et dolens filiam suam nolentem, flentem et pro viribus renitentem Raynaldo desponsaverit; quoniam legum et Canonum auctoritas talia sponsalia non approbat; ne ignorantibus leges et Canones nimis durum videatur, ita sententiam temperamus, ut, si princeps cum assensu filiae id quod coeptum est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem Legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte
Raynaldi, quod amplius impediat ab ipso Jordane Sacramentum, quo constent haec quae dicta sunt, accipiat. Et nos Canonum ac legum scripta sequentes, deinceps non prohibemus, quin alii viro, si voluerit, praedicta ejus filia, tantum in domino, nubat ". Ex his apparet, " conjugium fieri inter consentientes et spontaneos, non inter renitentes et invitos; verumtamen qui inviti et coacti conjuncti sunt, si postea ab aliquo temporis spatio sine contradictione et querimonia cohabitaverint, facultate discedendi vel reclamandi habita, consentire videntur, et consensus ille consequens supplet quod praecedens coactio tulerat" :
Quis consentire dicatur?
Consentire autem probatur qui evidenter non contradicit, secundum illud : " In sponsalibus eorum consensus exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Intelligitur tamen semper patri filia consentire, nisi evidenter dissentiat ". Item : " Sponsalia, sicut nuptiae, consensu fiunt contrahentium. Et ideo, sicut in nuptiis, ita et in sponsalibus patris familias filiam consentire oportet "; " quae, si patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur ".
(Finis textus Magistri.)