In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia tenens matrimonium metu ad id incus o contractum, esse validum, si metum patiens, intus consentiat, censeri tamen ab Ecclesia non consensisse. Hanc refutat Doct. expressis Juribus et ratione. Ita omnes Canonistae, cap. 2. de his quae vi. D. Thom. hic quaest unio. artio. 3. D. Bonav. art. unio. q. 1. Sotus quaest. 1. art. 3. Henriquez lib. 11. cap. 9. Navarr. cap. 22. num. 51.
Hic (b) dicitur, quod simpliciter . non potest aliquis cogi ad consensum, sed tantum secundum quid, scilicet per metum paenarum, quas vult evadere. Tunc arguitur, sed paenas quas timet, sufficienter evadit consentiendo tantum verbo extrinseco ; ergo si ultra hoc consentit animo interius, isto consensu consentit, non ex metu, et per consequens ille consensus est liber et non coactus, et ita obligat. Sed tamen judicio Ecclesiae non est matrimonium, quae talem praesumit in matrimonium non consensisse, sed tantum in prolatione verborum, ad periculum quod metuit, evadendum.
Contra hoc, quicumque cogitur ad aliquid, quod non potest esse sine alio absque peccato mortali, cogitur ad illud aliud, et hoc accipiendo coactionem similiter hinc inde. Sed iste, per te, cogitur ad dicendum verba exteriora ad exprimendum consensum per metum ; illa autem verba non possunt esse sine consensu illo interiori sine peccato mortali, quia proferens illa fine illo, perniciose mentitur: ergo sic, per te, potest cogi ad proferendum verba sic, et ad consensum interiorem. Major probatur multipliciter, tum quia iste metus qui excusat, est ille qui potest cadere in constantem virum secundum Jura: sed in virum constantem non potest cadere metus majoris incommmodi quam peccati mortalis: tum etiam quia nullus metus potest cadere recte in aliquem, nisi ad subeundum minus malum, ut fugiat majus malum ; sed pati quamcumque paenam, est minus malum quam peccare mortaliter. Idem etiam posset probari de licito et illicito, quia metus non potest inducere aliquem ad aliquid, nisi ut est licitum, quia magis necessarium est vitare illicitum quam fugere paenam ; siquidem plus a causa superiori determinatur aliquis ad fugiendum illicitum quam ad paenam cavendam, quia Deus per affectionem justitiae retrahit hominem ad illicito ; affectio autem commodi inclinat ad paenam vitandam.
Haec ratio tota confirmatur duplici exemplo : Primo, si alicui non liceret consentire interius, nullus metus deberet eum inducere ad proferendum verba exterius : sicut esset de Religioso, qui nullo modo induci debet ad dicendum haec verba, quia aut est consentiens animo, et sic peccat mortaliter contra votum ; aut non consentiens, et sic peccat mortaliter mendacio pernicioso; ergo nullus alius inducitur sufficienter per metum ad dicenda ista verba, nisi ut distinguitur a Religioso, quia licet sibi consentire interius.
Aliud exemplum, si quis violentiam inferens isti, ut accipiat illam, et etiam per violentiam exigeret ab eo tale juramentum, juro ad sancta Dei Evangelia, quod sine metu consentio in ista, nullo modo debet ex aliquo metu ad istud juramentum induci, quia est peccatum mortale jurando mendaciter: ergo a simili nullo metu potest iste induci ad accipiendum istam verbo exterius, nisi ut sic accipere est licitum non est autem licitum, nisi ut conjungitur consensui interiori.
Si dicas, per istas rationes probari potest, quo:l non debet dicere verba propter quemcumque metum, nisi consentiat animo, tamen si consentit, tenetur, quia ad illum consensum non inducit eum sufficienter metus. Contra, nec ad verba exteriora cogitur simpliciter, sic quod alius moveat linguam suam ; sed quia imminet sibi aliud magis vitandum, scilicet mors, ideo dicitur cogi ad sic loquendum: ergo a simili cum immineat sibi majus malum, quam consentire in istam, utpote mors vel peccatum mortale, metu cogitur ad consentiendum in istam.
Confirmatur istud, quia oppositum daret occasionem multis mentiendi perniciose. Confirmatur etiam per exemplum : si quis in magno periculo projiciat merces in mari, ne submergatur, ex metu projicit, et si esset actus alius, sine quo non posset esse projectio, vel absolute, vel sine peccato mortali, ad illum similiter cogeretur.
Secundo, peccat opinio in hoc quod dicit Ecclesiam praesumere non esse consensum, quia praesumit ipsum ex metu tantummodo consensisse exterius, non interius in animo ; hoc falsum est, quia Ecclesia semper praesumit pro meliore parte, sicut habetur Extra de reg. jur. Estote misericordes, et extra de scrutinio in ordinibus faciendo, cap. unico: quis praesumitur idoneus, quando non probatur inidoneus; et apparet manifeste, quia Ecclesia copulam carnalem sequentem sponsalia praesumit esse ex affectu matrimoniali, quia praesumit sponsum et sponsam non peccare mortaliter in illo actu ; ergo a simili hic.