IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac distinctione agit de consensu coacto, et quid valeat ad matrimonium ; deinceps autem in sequentibus de reliquis impedimentis irritantibus, quorum numerum et rationem exacte explicat, dist. 42, ac proinde in eum locum differentius illum tractatum, qui evidentiam habet ex ex iis quae in specie ad singula spectant.
(b) Hic dicitur, quod simpliciter non potest, etc. Hanc sententiam allegat S. Thomas in praesenti dist. quaest, unica, art. 3. quaestiunc. 1. in corpore. D. Bonaventura art. 1. q. 1. in corpore. Pro ea in margine Doctoris citatur Goffredus quodl. 13. q. 15. Tria continet haec sententia, quae impugnatur a Doctore : Primum est, quod talis sibi providere sufficienter potest, dicendo verba, seu consentiendo per verba, non autem corde. Secundum est, quod si corde consentiat, matrimonium valere in foro conscientiae. Tertium est, non valere in foro externo aut judicio Ecclesiae, quia Ecclesia praesumit eum non consensisse in matrimonium, sed in verba tantum, ut evaderet paenam. Primum et tertium hic impugnat: secundum vero infra sig. De secundo dico, etc. Primum impugnat, quia talis consentiens in verba tantum, peccat mortaliter, mentiendo perniciose in re gravi. Hoc autem nullo modo licet ad evadendam etiam mortem aut alias paenas, quia est majus malum peccatum mortale, quod separat a Deo, quam ullum malum paenae: metus autem non excusat, quia nequit inducere ad aliquid, quod non est licitum.
Deinde, metus, de quo agunt hic Doctores, est cadens in constantem virum, hic autem non movetur nisi ad licitum. Deus secundum affectionem justitiae determinat prohibendo peccatum mortale ; metus secundum affectum commodi ad fugiendam paenam ; obligatio autem orta ex affectu justitiae, non cedit commodo.
Confirmat duplici exemplo : Primum est de Religioso, qui obligatur voto castitatis ; hic neque coactus potest licite exterius consentire in matrimonium, quia id ei prohibitum est. cum non possit habere consensum internum correspondentem, impeditus per votum ; ergo alter non Religiosus ideo potest exterius consentire in verba, quia etiam debet habere consensum internum. Aliud exemplum, si proferatur juramentum, quod non ex metu, vel coactus consentiat, tunc qui profert juramentum, peccat mortaliter.
Confirmat secundo ab inconvenienti et scandalo, quia multis daretur occasio mentiendi ex hac doctrina, etiam perniciose.
Confirmat tertio de projiciente merces in mare, voluntarie quidem simpliciter, sed involuntarie secundum quid, nempe ex metu mortis imminente. Hoc exemplum impugnat fundamentum oppositae sententiae, quo dicit neminem posse cogi ad consensum. Rationes hae sunt receptae ab omnibus.
Tertium, quod est de praesumptione, quam interpretatur esse Ecclesiae, optime refutat. Quia Ecclesia semper praesumit pro meliori parte, quia in re dubia praesumit bonum, quod sine peccato fieri potest, vel ex duobus malis minus malum. Primum patet ex Jure allegato in textu : Estote misericordes, etc. de reg. juris, cap. unico, de scrutinio in ordinibus faciendo, etc. quo quis censetur idoneus, quando non invenitur non idoneus, neque praesumit ullum delinquere in facto, quando per legitimas probationes non constiterit, lib. merito, ff. pro socio. Tertium exemplum patet ex cap. Is qui fidem, etc. de sponsalibus.
Ex duobus malis sic etiam minus malum benigne praesumit secundum charitatem et justitiam. Ex his autem minus malum sicut est eligendum, c. Cum David, e. Si aliquid, dist, 22. Duo mala, dist. 23. ita etiam praesumi debet ; ex quo sequitur responsio ad objectionem Durandi in hac dist. quaest. 2. Dicit enim Ecclesiam aliquando praesumere deterius, ut in favorem secundi matrimonii publice contracti praesumebat mentiri eum, qui dixit se contraxisse alias cum prima.
Respondetur minus malum esse men tiri, quam duo matrimonia contra justitiam et reverentiam Sacramenti contrahere. Deinde, non praesumit Ecclesia nisi de delicto, quod ipse propria confessione fatetur, nempe contraxisse cum secunda, sciens se inhabilem ad contractum ; in quo contractu ex confessione propria mentiebatur perniciose proferens verba sine legitimo consensu, quem habere non potuit, dato quod priori uxori manebat obligatus adhuc viventi ; inter duo autem mendacia illud magis praesumendum erat, quod in probatione deficiebat, et minus obstabat Sacramento, quod in facie Ecclesiae fuit publicum, neque admitti debuit prior contractus in praejudicium ejus, nisi sufficienter probaretur, neque consequenter allegatio non probata in praejudicium secundae uxoris et contractus, de quo constabat.