In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Voluntatem non posse absolute violentari, quia violentum est totaliter ab extrinseco, et contra inclinationem passi, et velle sic non potest inesse voluntati, saltem per creaturam. Explicat tamen optime quomodo cogitur ad aliquid volendum simpliciter libere metu tamen impellente.
Ad (c) quaestionem igitur duo sunt videnda : Primo, qualiter possit esse consensus coactus; secundo, si ille sufficiat ad contractum matrimonii. De primo, contradictio est, voluntatem simpliciter cogi ad actum volendi, quia cum violentum sit, ex 3. Ethic. cujus principium est extra, non conferente vim passo, intel lige passo vim, id est, violentiam non conferente, non negative, sed contrarie, id est, conferente, quod est dictu, violentum est quod est totaliter a principio extrinseco, quod est contra inclinationem passi, et velle non potest sic inesse voluntati, quia tunc nolens vellet, vel volens nollet, et sic sequitur propositum. Potest ergo habens voluntatem cogi ad aliquam passionem, utpote ligatus hic cogitur remanere; vel ad aliquam actionem instrumentalem, quae tamen non est actio sua, ut puta, si aliquis manu mea percutiat, ita posset facere manus aerea. Sed ad actionem voluntatis elicitam vel imperatam, quae proprie est actio humana, non potest cogi nisi secundum quid, metu scilicet majoris mali, quam sit ille actus: et est ista coactio possibilis in homine virtuoso, quando non levi aestimatione, sed certitudinaliter, saltem certitudine sufficiente in actibus humanis, scit malum inferendum, quod majus est inconveniens sibi, quam actum istum displicentem elicere; et potest bene esse, quod secundum rectam rationem sit sibi majus inconveniens, utpote mors, vel sustinere carcerem vel captivitatem, mutilationem enormem, stuprum, et similia mala. Cum ergo iste sit dominus voluntatis suae, potest et velle aliquod, quod alias nollet, et imperare actum alias nolitum, antequam incurrat ista mala, et hoc secundum rectam rationem. Unde talis metus dicitur posse cadere in constantem virum: sed nullus metus potest inducere aliquem ad peccatum mortale secundum rectam rationem, quia non potest esse majus malum quod imminet, quam sit istud peccatum, quia nulla paena solum pejor est quam culpa mortalis.