Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum 1552 hoc recte dici potuit, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illlis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Jeremiae, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5) . Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae: et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait, Reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII, 2) : de his autem qui hujus regenerationis consortes non erant, «Hoc» inquit, «dico et testificor in Domino, ut non jam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum» (Ephes. IV, 17, 18, 23) . Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intelligere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur (Act. XV, 9) . Quamvis enim, nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intelligat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intelligamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intelligimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 17) ; quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intelligit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intelligere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX) . Proficit ergo noster intellectus ad intelligenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intelligat; et eadem ipsa ut magis magisque intelligantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tanquam naturalibus viribus, sed Deo adjuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo expers ejus est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei. Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intelligenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui jam sic intelligit, et qui eloquia Dei se custodisse ante jam dixit.