IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Ad quaestionem igitur duo sunt videnda, etc. Explicat definitionem violenti, et naturam ejus ad propositum, quo doceat modum coactionis in voluntate ; videatur in 2. dist. 18. in 4. dist. 43. quaest. 2. et alias saepe docet violentum consistere in passivo. Advertendum est cogi et violentari in rigore distingui, ut advertit Durandus in 2. dist. 16. q. 4. quia violentum tam in animatis quam inanimatis dicitur, coactio vero respective ad voluntatem. Angestus coactionem refert cap. 3. moralium, ad appetitum elicitum voluntatis, violentum vero ad inclinationem naturalem. Plures tamen Theologi et Philosophi non multum inhaerent huic distinctioni, et synonyme per accommodationem utrumque sumunt in ordine ad voluntatem, ut dicant violentari, quando cogitur. Coactio tamen ut plurimum in moralibus attenditur secundum voluntarium, et inuoluntarium in actus, et denotat respectum ad causam efficientem, ut subest motivo fortiori impellenti ad actum, qui non est absolute voluntarius, sed ex metu majoris mali ei imminentis. Doctor autem hic sumit synonyme coactionem et violentiam respective ad voluntatem.
Definitionem violenti statuit ex Philosopho 3. Ethic. cap. 2. illa vero verba : Passo non conferente vim, explicat contrarie, id est, repugnante passo secundum suam inclinationem naturalem ad actionem, quae est ab extrinseco agente tota. Nam eo ipso quod passum repugnat secundum inclinationem passi, id est, qua passum est, sequitur actionem non esse ab ipso, quia virtus innata, si agat actione immanente, agit ad formam connaturalem subjecto, cum ordinetur ad perfectionem subjecti, et sui ipsius conservationem. Vasquez 1. 2. disput. 25. cap. 3. dicit illam particulam passo non conferente vim, referri ad inclinationem activam, non vero passivam. Contrarium communiter docent interpretes. Hanc quaestionem in materia de actibus humanis tractavi suo loco, quae etiam praelo destinata est, ideoque eam in praedictum locum remitto, et supponi debet, ut propria ipsius materiae discutiantur.
Resolutio Doctoris in hoc praesupposito. est, voluntatem simpliciter non posse cogi, hoc est, violentari ad volitionem, quia sic vellet nolens, aut nollet volens. Volitio et nolitio, seu actus elicitus ut comparatur ad potentiam nude sumptam, et in sensu diviso, absque omni alio actu, est ipsi connaturalis, quia est potentia universalis respiciens bonum aut malum in genere per fugam et prosecutionem, ideoque connaturale ipsi est velle bonum quodcumque, et fugere malum; nequit autem nolle bonum sub ratione boni, aut velle malum sub ratione mali.
Secundo, hinc deducit, licet cogi posset ad aliquam passionem, ut si quis detineatur in aliquo loco violente, vel ad aliquam actionem instrumentalem, ut si manus alicujus, aut caput in alium per agens extrinsecum incutiatur, qui actus nati sunt imperari a voluntate, et fieri ab extrinseco, etiam voluntate repugnante: tamen nequit violentari voluntas ipsa ad actum ullum humanum elicitum, aut. imperatum, qua actio humana est, id est, procedens a voluntate per actum imperantem ; et per modum principii non potest, inquam, nisi secundum quid, quia si nequit cogi ad actum elicitum, sic etiam nequit cogi ad actum imperatum, qui solum est a voluntate mediante actu elicito.
Tertio, docet cogi posse voluntatem secundum quid per metum majoris mali imminentis, et ista coactio possibilis est in homine virtuoso aut studioso, quia secundum rectam rationem potest velle aliquid, quod alias nollet, aut imperare, ut evitet inconveniens grave, ut mortem, mutilationem, stuprum, et similia mala: et hic metus dicitur cadere in constantem virum. Concludit autem quod nullus metus potest aliquem inducere ad peccatum mortale, cujus ratio est, quia voluntarium ex metu simpliciter fit ex electione, et simpliciter est voluntarium, secundum quid tantum involuntarium, ideoque non excusat a peccato mortali aut veniali, respective ad materiam alterutrius. Unumquodque enim simpliciter et absolute dicitur secundum id quod est in actu, et re ipsa, si comparetur ad id quod est in apprehensione tantum, causa metus in apprehensione est: actus aut gestum ex metu est in ipsa re, et libere per electionem, quando est prohibitum, et contra rectam rationem, nequit excusari per causam in apprehensione, quae etiamsi in re ipsa applicaretur, deberet refutari per observantiam legis, et secundum rectam rationem, quia vir fortis et constans debet sequi rectam rationem. Duas conditiones metus cadentis in constantem virum assignat Doctor necessarias, ut metus ille annullet contractum matrimonii. Prima conditio est, ut malum sit grave, et quod secundum rectam rationem eligi non possit a viro forti et constante. Haec est communis, et patet, I. Metum, sig. 1. ff. de eo quod met. causa, inconstantis autem, et levis animi est modicam rem timere. Haec gravitas attenditur ex natura mali in se, ut patet in exemplis, quae Doctor subjicit, non autem respective ad minus malum ; et patet ex verbis legis, ubi dicitur, metum autem non vani hominis, sed qui merito, et in hominem constantissimum cadat ad hoc edictum pertinere dicimus, etc. requiritur ergo ut malum sit grave, et in se tale, non autem ex vana et non fundata aestimatione patientis aut metuentis.
Exempla hujus metus aliqua subjicit Doctor, ut mortis: est communis, cap. Cum dilectus etc. De his quae vi, met.
causa, etc. l. Nec timorem, ff. de eo quod
metus causa. Secundum est, incarcerationis, habetur l Timorem, citato, est communis Doctorum ; distinguunt tamen aliqui, si incarceratio sit diuturna, et gravis dare causam viro constanti, id est, timendi ; si autem sit brevis, non ita. Sed hoc reducendum est ad circumstantias damni, in vita, bouis, fama, libertate, et conjiciendum quando carcer sit grave malum.
Tertium est captivitatis malum, quod proculdubio aequiparatur carceri, imo excedit carcerem; estque servitus et amissio libertatis. Quartum est mutilatio enormis cap. Si quis absciderit, distinct. 55. Huc etiam revocatur gravis cruciatus corporis. cap. Cum dilectus, et gravis verberatio. Quintum est stuprum. Ita communiter, et l.
Istis. 8. ff. eodem, quia in virgine amissio virginitatis est grave malum.
Idem dicunt Doctores et bene, de vidua seu quacumque muliere honesta propter aestimationis detrimentum. Reliqua ex his conjicienda relinquit Doctor, ut est metus infamiae, amittendi status, fortunae et hujusmodi, quae nequeunt certa regula determinari, sed arbitrio judicis explicanda sunt, quando Jura ipsa ea non exponunt.
Advertendum est secundo haec mala etiam cadere in virum constantem, quamvis non in persona propria timeantur, sed filiorum, parentum, amicorum, affinium. Vide Sanchez lib. 4. disput. 5 .
Secunda conditio est, ut illa mala immineant certo, hoc est, secundum prudentem et fundatam aestimationem quae sufficit ad electionem rectam in actibus humanis. Est communis sententia Doctorum in hac distinct. et patet ex I. Nec timorem, ff. de eo quod,met. causa, etc. et l. Metum, glossa in cap. Audientes, etc. de his quae vi, etc. sufficit ut sciat probabiliter malum inferendum, sive de praesenti, sive de futuro post aliquod tempus, cum nequit aliis mediis obstare sine contractu praesenti. Non sufficit vana suspicio mali inferendi, ut si timeatur malum ab eo, qui neque per se, nec per alium illud inferre potest, et probabiliter inferetur, sive sequatur effectus, sive non ex alia causa incognita. Requiritur etiam ut timens non possit occurrere malo per alia media, quia non est constantis timere mala, quae per alia media affugere potest de facili.
Intelligitur hic metus cadens in constantem virum respective ad personas et qualitatem earum secundum vigorem animi, et constantiam, ut bene Sanchez juxta communem sententiam lib. 4. disput. 3. unde minor causa ad incutiendum timorem foeminae, quae ex natura sua pusillanimis est et inconstans, requiritur, quam in viro, in sene etiam et puero, quam in eo qui virili aetate floret. Et attendendum est quid foemina constans juxta communem conditionem facere debet secundum rectam rationem, et sic de aliis, quia juxta hanc limitationem extenditur illud axioma : Metus cadens in constantem virum ad singulos juxta communem statum sexus, conditionis, aetatis, quae judicis arbitrio definienda sunt, et quantum ad aestimationem periculi, et quantum ad causam datam respective ad personam juxta conditionem communem sui status, non vero defectum particularem ipsius aut pusillanimitatem aut corruptionem phantasiae et judicii sequentis ; arbitria enim danda sunt juxta regulam communem aut legis aut prudentiae.