In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Probat ex causa formali, efficienti et finali matrimonii, consensum ad id requiri omnino liberum et non coactum.
De (d) secundo dico, quod consensus isto modo coactus in istam non sufficit ad contractum matri monii, ut expresse habetur Extra de despons. cap. Cum locum, etc. Veniens. 2. et cap. Consultationi. Sed quae est ratio istius? Respondeo, et a causa formali istius contractus: et a causa efficiente a qua est, quod contractus habet talem formam: et a causa finali, propter quam efficiens dedit isti contractui talem formam. Primum patet, quia iste contractus est datio, et licet non liberalis, quia dat ut detur sibi aequale: est tamen libera datio, quia contra dationis rationem est quod non sit libera.
Secundo a causa efficiente, quia Deus talem instituit istam translationem summe liberam: unde non est istud ab Ecclesia determina
tum, sed tantum expressum. Patet enim quod etiam in lege naturae erat istud requisitum in contractu matrimonii, Genes. 2. Adhaerebit uxori suae. Sed non adhaeret quis illi, quod invite tenet: et Gen. 24. dicitur de Abraham, qui dixit illi servo SUO : Si noluerit mulier tecum venire, tunc liber eris a juramento, et cum peteret ille Rebeccam, dixerunt : Vocemus puellam, et quaeramus voluntatem ejus, et statim quaesierunt parentes : Vis ire cum homine isto ? Respondit, ibo. Tertio ex parte finis, quae est proles procreanda, ex quo nascitur indissolubilitas vinculi. Ad istum competit istam dationem esse simpliciter liberam, quia (ut dictum est, et habetur 20. q. 3. praesens), quod quis non diligit, facile contemnit.