IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo dico, quod consensus isto modo, etc. Respondet ad quaestionem, dicendo matrimonium hoc modo contractum esse nullum in utroque foro, scilicet conscientiae, et externo. Haec conclusio est communis Theologorum et Canonistarum contra Cardinalem cap. 2. de his quae vi, etc. ubi dicit non esse ipso Jure nullum, sed rescindendum, sicut caeteri contractus ; patet ex cap. Cum locum, cap. Veniens 2. cap. Consultationi, etc. de sponsat. Probat praeterea ratione, primo a causa formali, quia ille contractus est datio, ac proinde debet esse libera. Secundo a causa efficiente contractus, et instituente, qui est Deus, qui talem formam tribuit contractui matrimonii, ut probat Genes. 2. et 24. et fuit talis forma ejus in lege naturae. Tertio, ex parte finis, quia ad educationem prois hoc fuit necessarium : Quod quis non diligit facile contemnit; 20. quaest. 3. et matrimonia coacta infelices exitus habent, cap. Requisivit, etc. de sponsal. Aliqui limitant conclusionem, quando cum certa foemina contrahendi ingeritur metus, contractum esse nullum, oppositum esse dicendum, quando cum incerta persona, quia permanet libera electio quoad determinatam personam inter incertas, quia sic valet electio, cap. 2. de elect. in 6. et inter plures datur consensus electivus, l. Serui elect. ff. de legat. 1. Sic tenet Abbas cap. Cum terra, etc. de elect. Felin. cap. Cum praesentia, etc. de probat. Everardus in locis topicis, loco a matrimonio spirituali ad corporale.
Respondetur tamen conclusionem absolute intelligendam, quia coactio debet abesse, et huic contractui cum certa persona ex incertis metus cadens in constantem virum dat causam, et non libera electio requisita, quia cum nulla contraheret si metus abesset: ergo ex causa metus contrahit, ut patet ex canonibus citatis, quorum decisio non procedit ex ulla praesumptione consensus, sed absolute ex metu tanquam causa irritante, qui in proposito similiter datur ; unde secundum rectam rationem ex metu illato vir constans movetur ut contrahat cum una ex incertis, non contracturus alioquin si metus et causa metus abesset. Ita Covarr. 4. decret. 2. p. cap. 3. citans alios.
Ad objectionem respondetur, ad electionem minus requiri libertatis quam ad matrimonium, quia lex potest restringere ad determinatas personas, electionem in iis faciendam, non ita in hoc contractu, in secundo casu, l. Servi, etc. illa libertas est respectiva, et non plena, qualis requiritur ad matrimonium, et respicit circumstantiam, et non substantiam contractus.
Alii etiam limitant ad casum in quo consanguinei et amici non sint praesentes, quia alioquin his praesentibus non praesumitur metus. Sed neque haec limitatio admittenda est, nisi quando praesentia ipsorum submoveret causam metus, atque adeo ipsum metum, ut quando possint vel velint submovere periculum, et id constaret ei, cui incutitur metus ; in eo casu tantum allegans metum, tenetur ad probationem illum fuisse justum et fundatum per clariores probationes. Felin. cap. Causam matrimonii, etc. de officio delegati.
Hinc infertur primo requiri metum gravem cadentem in constantem virum, ut patet ex dictis et decisione Canonum, etiam in foro conscientiae ad annullandum contractum et consensum matrimonii, nec sufficere levem, quamvis ex dispositione timentis ille metus sit ipsi gravis ex causa in re ipsa levi. Est contra Navarr. in Summa latina, cap. 22. lib. 1. cons. tit. de his quae vi, etc. cons. 1. et 3. de reg. cons. 84. et patet, quia hic metus debet esse ex natura causae gravis, et secundum rectam rationem, cui debet cedi, ut bene Doctor, et reliqui, quia de hoc tantum in Canonibus fit mentio; ergo ejus ratio solum habenda est. Secundo, quia casibus particularibus, et per accidens ex corruptione particularis personae non est providendum in praejudicium matrimonii, et ex opposito daretur materia scrupulis.
Objicies: Metus levis virum inconstantem ita necessitat, sicut gravis virum constantem; ergo aut uterque dirimet, aut neuter.
Respondetur negando consequentiam ex dictis, quia metus causa sufficiens in re, et secundum rectam rationem subsistere debet, et non tantum in corrupta apprehensione,
Objicies secundo: Metus qui sufficit ad alios contractus rescindendos irritat matrimonium ; sed metus gravis ex causa etiam levi sufficit ad primum ; ergo etiam ad secundum.
Respondetur negando paritatem inter alios contractus, et hunc quoad causam propositam, nam alii contractus ratione injuriae factae rescinduntur. Hic autem ex defectu libertatis, quae major in eo requiritur, quantum ad valorem contractus, ut non sit irritus, in quo discordat ab aliis contractibus, qui non sunt irriti, sed irritandi. Caeterum ut matrimonium sit irritum ipso Jure requiritur, ut causa metus sit gravis ad inducendum illum effectum in quo ab aliis discordat.
Petes an metus cadens in constantem virum debet solum intelligi, quando metus est injuste illatus, vel etiam intelligatur metus juste illatus in ordine ad hunc effectum matrimonii irriti ?
Doctores distinguunt metum per causam intrinsecam aut naturalem extrinsecam a metu, qui incutitur a causa extrinseca libera, per injuriam et coactionem, v. g. si quis ex metu Dei, aut inferni aut mortis, aut causa intrinseca naturali, ut est abundantia humoris, vel ex bello, fera, peste, naufragio, incurrat periculum, et contrahat matrimonium, aut voveat religionem, valet matrimonium,quamvis ex metu mortis contractum; et sic de voto et juramento, quia ille metus non est a causa libera, seu ab homine incussus, sed ex naturali necessitate, aut causa intrinseca, cujus rationem proinde non habet lex, neque causae metus impellunt per se ad matrimonium, sed mere per accidens ex libera electione contrahentis, non ex necessitate per se directa ad matrimonium, quodnon cadit sub effectu ipsorum.
Metus autem a causa extrinseca libera incussus potest aliquando esse justus,
aliquando injustus, et per se tendere in matrimonium tanquam effectum, aliquando vero solum per accidens.
De metu injuste illato constans est sententia Doctorum annullare matrimonium, non ita tamen de metu juste illato. Aliqui docent hunc metum non irritare matrimonium, v.g. si quis latroni dicat nisi duxeris meam filiam, te accusabo, matrimonium tenet. Item, si quis similiter intentet malum, quod lege inferre potest nisi ducat alter uxorem, si ducat, matrimonium tenet. Hanc sententiam tuetur Sanchez ut probabiliorem disp. 13. lib. 4. citans alios Doctores per consequentiam doctrinae.
Alii docent quando lex incutit metum, valere matrimonium, si incutiat ad extorquendum matrimonium, ut quando violator virginis cogitur eam ducere, aut contrahens sponsalia ea complere suo tempore, tamen si lex non incutiat metum ad finem matrimonii contrahendi, tunc metum incussum a judice directe ad contractum irritare matrimonium. Hanc tenet Sotus in hac distinct. quaest. 1. art. 3. noster Corduba in Summa quaest. 171. puncto 1. Angles in 1. part. de matrimonio, q. 3. de consensu coacto, Barthol. Ledesma dub. 23. et alii.
Tertia sententia est, quam probabile etiam docet praefatus auctor, metum juste illatum annullare matrimonium, quam tenet Covarruvias loco citato, et plures Canonistae, et alii quos citat Sanchez sententia prima.
Haec ultima sententia magis conformis est Doctori in littera, quia libertas haec matrimonii est, ut neque Ecclesia, neque Respublica possit directe et per se cogere ad matrimonium ; et hanc libertatem habet contractus ex divina institutione, ut in littera sequenti patebit: sicut ergo nulla humana potestas potest derogare libertati matrimonii, sic nulla lex justa potest inducere per metum directe, et per se ad matrimonium contrahendum. Ita tenet glossa in cap. Venietis 2. de sponsalibus, Goffredus in Summa de his quae vi,in 2. solut. ad l. si mulier, etc. de eo quod melus causa, Hostiensis cap. Veniens, etc. de sponsat. Joannes Andreas ibidem, Ancharanus, Henricus, Abbas, Praeposit. Alexander de Naevo, glossa in cap. 1. de his quae vi, etc. asserentes hanc esse praerogativam matrimonii ob summam ejus libertatem ultra alios contractus, qui tenent ex culpa, quae metui causam dedit. Idem patet ex cap. Gemmae, etc. de sponsat. cum itaque libera matrimonia esse debent, etc. patet ex fine matrimonii, nempe pacificae societatis et rectae educationis prolis, quibus obest matrimonium coactum et extortum.
Dixi superius directe, et per se non posse legem aliquam obligare ad matrimonium per coactionem, quia per accidens et ex alia circumstantia potest cogi quis ad matrimonium per legem indirecte, quia potest compellere ad implendam promissionem et contractum initum libere, per sponsalia directe, potest inferentem injuriam cogere ad debitam satisfactionem, ut si virginem defloravit, ad eam ducendum vel dotandum, si per vim aut dolum eam seduxit; et simpliciter ad ducendam illam, quam violavit per vim, quia in his casibus alia restitutio injuriam passae non est congrua, nisi ducatur, et Jura decernentia coactionem inferendam, non respiciunt directe libertatem matrimonii, sed culpam per se adjunctam violantis contractura, aut inferentis injuriam et voluntatem ejus, ut huic oneri libere se subjecit, vel per contractum, vel inducendo damnum, quod resarciri debet per condignam restitutionem, et sic lex respicit directe medium justitiae servando, indirecte vero et per accidens matrimonium, ut in eo consistit aequalitas reddenda parti laesae. Unde libertas matrimonii non potest praejudicare legi naturali justitiae, quae fortius ligat. Per hoc concordari potest secunda sententia e.t tertia nam reus facti per consensum voluntarium seipsum ligavit ordinationi legis cui est obnoxius, et causa metus ab intrinseco oritur, nempe ex facto in quod consensit, et quod ex lege exigit talem ordinationem hic et nunc ex hoc consensu antecedente in sponsalia, vel in damnum partis laesae injuste illatum, quod nequit aliter resarciri, quam per matrimonium ; consensit etiam in matrimonium, ad quod obligatur ex facto vel contractu, proindeque coactio sequens in ipsius priori consensu fundatur, et causa ejus ab intrinseco oritur, neque est metus cadens in constantem virum, quia secundum rectam rationem tenetur ad matrimonium ex consensu priore, et secundum affectum justitiae, sicut tenetur ad evitandum peccatum.
Dices, matrimonium non solum debet esse liberum, quantum ad priorem contractum seu consensum, sed etiam debere esse liberum, dum actum perficitur: ergo sit adhibetur coactio, redditur nullum. Unde Covar. supra citatus asserit sive juste, sive injuste incutiatur metus, irritare matrimonium, prout docet Abbas c. Requisivit, de sponsalib. Ledesma in 1. part. 4. q. 49. Gutierez de juramento 1. part. q. 57. Manuel. 2. tom. Summ. cap. 93. Vega lib. 3. Summae.
Respondetur negando antecedens simpliciter in illa generalitate, quia libertas matrimonii non excludit, ut dixi, ordinationem legis ex suppositione contractus prioris, seu damni illati inductam, ut patet expresse Exodi cap. 22. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea, dolabit eam, et habebit eam uxorem, etc. ubi lex divina derogat libertati matrimonii ex suppositione . delicti, et habetur Extra cap. 1. de adulteriis, et stupro, ubi etiam cap. 2. quod est Gregorii Papae, per intrusionem in monasterium, et excommunicationem punitur nolens ducere virginem a se seductam et corruptam, quae poenae sunt graves, et coactionem inducunt ad matrimonium, quia merito timendae. Item, cap. Ex litteris 2. de sponsalibus, Alexander III. sponsalia jurata sub excommunicatione servanda praecipit.
Hinc ergo colligitur quod libertas matrimonii non praejudicet potestati legis, quae supponit obligationem, ex facto aut contractu ad matrimonium ineundum: quando vero non supponitur talis obligatio ex parte rei, nullum erit matrimonium ex metu inductum a lege, v. g. si delictum mereatur ex lege directe paenam capitis aut carceris, et nullo modo tendit in matrimonium, non potest judex aut magistratus compellere ad matrimonium, et si compellat, erit nullum. Nec refert quod delictum mereatur tales paenas, et juste imponantur, quia non juste punitur delictum, quod ex se non tendit in matrimonium per coactionem ad matrimonium, quod liberum esse debet ex divina institutione. Quod si judex aut magistratus directe procedat ad paenam legis, id est, capitis aut carceris, quae debetur delicto, recte potest reus ex libero suo consensu redimere illam paenam per contractum matrimonii, et judex, si eam potestatem Labet, paenam sic commutare, et matrimonium tenebit, quia metus paenarum non tendit in matrimonium, ut est a judice aut lege, sed in delictum commissum, cui debentur: redemptio autem earum procedit ex libero, non coacto consensu rei, ad quem non compellit judex.
Ex his patet ad fundamentum primae sententiae, quae fundatur in eo quod metus juste incutiatur, v. g. cum quis dicit latroni, te accusabo, nisi duxeris Aliam uxorem, quia oritur talis metus ab extrinseco et ex natura delicti.
Respondetur, licet oriatur metus ex natura delicti, tamen injuste torqueri directe ad matrimonium inducendum hoc modo, quia nec minas intentas habet jus aliquod ex tali delicto inducendi contractus matrimonialis, aut acquirendi aliquod lucrum ex taciturnitate, neque ob causam frustrati lucri aut contractus accusandi. Et si accusatio ex hoc motivo praecise sequatur, peccat accusans contra justitiam, quia et accusatio ipsa, quae debet fieri ex motivo justitiae, abstrahitur a suo fine, et apponitur injuste finis lucri aut commodi proprii, quod nequit expectari ex delicto alterius, quod nullum ipsi damnum intulit, aut intulit reo debitum praestandi lucri aut ineundi contractus.
Objicies secundo : In eo casu non dicitur incutere metum, sed auferre; ergo coactio ab ipso non est.
Respondetur, licet non incutiatur metus, ut oritur ex delicto et lege, tamen incutitur metus per se a minitante publicationem delicti ad finem executionis paenae ; quis enim hoc ignoret ? et ille metus incussus directe tendit ad matrimonium contra justitiam et libertatem talis contractus.
Objicies tertio, l. Si mulier 21. in principio, ff. de eo quod melus causa, etc. ubi ita habet: Si mulier contra patronum suum ingrata facta, sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit vel promiserit, ne in servitutem redigatur, cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa inferi, etc. ubi ponderanda est Jurisconsulti ratio, quia hunc sibi metum ipsa intulit, etc. quasi sentiat eo ipso quo quis delictum commisit, concipere timorem nemine incutiente:
Fugit enim impius nemine persequente, etc.
Respondetur hunc testum non esse ad propositum, quia serva a patrono restituta libertati ob ingratitudinem est obnoxia patrono, et merito periclitatur de suo statu, ac proinde ipsa causam dedit, quam redimere potest recompensando injuriam illatam. Sic in proposito, violans virginem per vim aut dolum etiam dat causam timori, et obnoxius debito matrimonii, sicut serva ingrata debito servitutis. Si tamen delictum non tendit in matrimonium, neque judex, neque accusator potest intentare coactionem ad matrimonium, sive in processu, sive in executione, quando delictum ipsum non tendit in matrimonium ex natura delicti. Unde si judex intentet paenas lege debitas reo nisi ducat filiam suam in uxorem, matrimonium erit nullum, quia licet paena sit debita, et metus paenarum ex delicto oriatur, tamen executio est injusta, ut per se tendit in matrimonium, et contra libertatem ejus. Quod si reus, ut dictum est, ex proprio consensu orto ex metu juste paenae offerat matrimonium ad redemptionem paenae, erit validum matrimonium, quia judex non infert paenas, neque intentat directe ad matrimonium, sed ad finem legis, et executionem debitam justitiae, quam remittere potest per satisfactionem oblatam, ad quam ipse nec minis, nec opere cogit.
Objicies quarto : Metus excommunicationis justae non cadit in constantem virum, qua ipse est in culpa, ex qua paenam aut metum ejus .patitur: ergo similiter in casu proposito metus non est viri constantis.
Respondetur negando consequentiam, vel distinguendo, metus ejus ut procedit ex delicto ex lege, concedo, quia est justus , ut applicatur per modum coactionis ad matrimonium, negatur, quia sic est violentus, ut refertur ad delictum furti, et legem, quae non respiciunt ad matrimonium, neque ad illud dirigi possunt. Unde perinde est ac si sollicitetur ad peccatum, intentata accusatione delicti, licet metus accusationis esset ex delicto ; nequit tamen intentari ad delictum aliud committendum, quia esset injustum. Eodem modo est injusta accusatio intenta in finem contrahendi matrimonii, quando delictum non tendit ad matrimonium
Quinto objicies : Metus justus non rescindit caeteros contractus; ergo neque irritat matrimonium.
Respondetur antecedens esse dubium, quod negat Molina tom. 2. de Justitia et Jure, disp. 326. Sotus lib. 8. q. art. 1. Bartol. l. Metum praesentem, ff. de eo quod metus causa, etc. asserunt enim metum cadentem in constantem virum annullare ipso Jure contractus ex eo procedentes ; et quidquid de hoc sit, negatur consequentia, quia, ut dictum est saepe, metus hic nec justus est, quia contra libertatem matrimonii, et est cadens in constantem virum, ut intentatur in ordine ad matrimonium, qui metus omnium consensu annullat contractum matrimonii sequentis ex ipso, quidquid sit reliquis contractibus.
Sexto adducitur c. de regularibus, etc. de simonia, etc. ubi praecipitur Monachum ob simoniam detrudendum esse in strictius monasterium, et certum est ibi debere emittere professionem, quae matrimonium est spirituale, ut docet Navar. in prima editione cons. de reg. cons. 27. in 2. lib. cons. 8. de his quae vi, etc. Noster Manuel in Summa 2. tomo, cap. 8.
Respondetur, quamvis id lex constituerit in simoniacos monachos aut monachas, cap. Quoniam, de simonia, quod est Lucii III. in Concilio generali, recte Ecclesiam id statuisse in paenam delicti, quod fuit etiam contra sui status professionem, et ex antiquis Decretis, quibus simoniaci ad arctam paenitentiam obligantur. Potest autem Ecclesia aliquem cogere ad matrimonium spirituale, quod directe ipsi subest, et maxime ratione delicti, potest et idem etiam solvere, non ita ad matrimonium corporale. Disparitas etiam est in casu, quia supponitur metus latronis esse justus, ut intentatur ad matrimonium, quod non admittitur. Deinde patet disparitas, quia sicut in Ecclesiae potestate est paenitentiam indicere ob delictum simoniae, ita etiam praescribere modum paenitentiae ; non ita licet ex lege aut facto homini privato cogere ad matrimonium ex delicto, quod non tendit lege aut facto ad matrimonium. Quod confirmatur ex cap. Veniens 2. de sponsalibus, etc. ubi decernitur matrimonium esse irritum, ad quod pater coegit juvenem repertum in eodem lecto cum filia, quamvis delictum ipsum cadat in matrimonium, vel saltem praesumi posset. Ratio autem est, quia praesumitur metus ex auctoritate privata incussus irritare matrimonium, et esse cadentem in constantem virum, quamvis delinquens fuerit in culpa: ergo a fortiori metus intentatus ob delictum, quod non tendit in matrimonium, incussus a privata persona irritabit matrimonium.
Petes quid dicendum sit, quando pater puellae aut virginis seductae intentat accusationem stupratori ejus, aut mulier per vim oppressa per viam justitiae similiter intentat accusationem damni passi, nisi eam ducat oppressor, an matrimonium ex tali metu sit irritum ? Respondetur negative ex dictis, quia et pars laesa habet adminiculum legis, et juste potest accusare, et delictum ipsum ex lege tendit ad matrimonium, et metus ille habet causam ab intrinseco ratione talis delicti.