IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tenet consensum coactum Jure divino irritare matrimonium. Ita D. Thom. Me quaest, unic. art. 3. quaestiunc. 1. Gabr. q. 2. art. 2. Sotus q. 1. art 3. vers. 7. arg. Angles hic q 3. de. consensu coacto. Veracruz 1. part, spec. art. 8. concl. 1. Govar. 2. part. cap. 3. num. 6. Haec intelligi debet, sicut dixi distinct. 26. de indissolubilitate, quod scilicet consensus coactus irritet completive Jure divino positivo, principiati ve Jure naturali. Opposita sententia tenens Jure tantum Ecclesiastico irritare, est valde probabilis. Forte concordari possunt ambae, si dicamus Jure divino requiri plenam libertatem ad hunc contractum, et majorem quam ad ullum alium, explicationem tamen hujus relictam Ecclesiae, et forte ultimatam determinationem libertatis requisitam Ad tertium, docet malum proximi sufficere ad metum cadentem in virum constantem. Quam grave hoc malum esse debet, et quam intimus et charus ille proximus, puto arbitrio boni viri determinandum. De quo vide Sanchium lib. 4. de Matrimonio, disput. 4.
Dicit (e) etiam quidam, quod posset dici Ecclesiam illegitimam . personam aptam etiam pro tempore illo pro quo est coactio, quia sicut potest illegitimare simpliciter, ita etiam in casu vel ad tempus. Sed hoc non credo, imo statutum Ecclesiae hoc requirit ad naturam istius contractus ab efficiente determinatam propter finem ad quem est.
Contra hoc (f), si iste coactus metu simpliciter consentit in istam, (ut dictum est prius) vere consentit, quia ex quo virtuosus est, ut vitet peccatum mortale, consentit interius concorditer verbis exterioribus; ergo cum per actum voluntatis transferatur dominium, iste transfert potestatem sui corporis in illam.
Praeterea, si quis ex metu peccati mortalis, contraheret matrimonium simpliciter, puta si ex praecepto divino, vel hominis superioris, si posset hoc praecipere, simpliciter contraheret; et tamen metus peccati mortalis est ita metus, et ita cadens in constantem virum, sicut aliquis metus paenae, imo multo magis.
Praeterea, non tantum sibi potest quis timere malum, sed etiam proximo ; ergo si malum immineat huic mulieri, vel peccati, ut si dicat pro firmo, quod se prostituet statim, nisi ducatur ; vel paenae, si dicat quod alius, vel ipsa occidet se, nisi ducatur; iste ut vitet ista mala, accipit eam: videtur quod sit contractus matrimonii, et tamen ibi est metus ; ergo.
Ad (g) solutionem istorum, posset accipi ratio ex Sacramento, quia requiritur libera intentio in ministrando hoc Sacramentum ; sed istud non est ita notum, sicut de libertate requisita ad contractum. Ad primum, concedo quod iste cui imminet metus peccati, mortis vel carceris, secundum rectam rationem debet dicere verba matrimonialia, quae exiguntur ab eo, et ex consequenti debet consentire interius concorditer verbis ; nec tamen per istum consensum transfert potestatem sui corporis in illam, quia nullus consensus est translativus, nisi mere liber. Et si dicas, saltem iste libere habet actum voluntatis ; ergo quantum est in se, transfert. Respondeo, non libere habet, quia non nisi ex metu habet, licet metus non sit causa effectiva, sed causa vehementer inductiva, sicut non libere loquitur verba exteriora, sed ex metu. Vel posset dici, quod Deus, qui est superior Dominus in ista translatione, non ratificat eam, nisi sit mere libera.
Et per hoc posset responderi ad istud argumentum, iste scit se non transferre corpus suum, quia non libere consentit, et signo exteriori ostendit se transferre; ergo mentitur. Respondeo, ostendit se transferre quantum in se est, sed scit se non transferre, quia scit haec non ratificari a superiori.
Si dicas, ergo ad hoc quod non mentiatur, oportet dicere : Accipio te in meam, si Dominus permiserit. Re spondeo, ista conditio semper intelligitur, quantumcumque sit absoluta locutio : et isto modo debet intelligi absolute verbum ejus : Accipio te in meam, supple quantum in me est, praesupposita violentia ista: et si Deus ratificaret per talem consensum, qualem nunc habeo, traditionem corporis mei fieri traderem tibi meum, et in tantum trado quantum tradi potest per talem consensum.
Ad (h) secundum, dico quod contrahens ex obedientia, propter metum peccati mortalis, contrahit, ut servet justitiam, et ideo ex mera electione, et tunc videtur cessare ratio contra primam opinionem, quia ita diceret ille, quod coactus ad verba ex mera electione, consentit ad verba ex justitia, quia consensum illum habet zelo justitiae, ne scilicet peccet.
Ad (i) tertium, si tantum modo timeatur paena in proximo, dico quod non posset ex tali metu esse consensus sufficiens ad matrimonium ; sed si timeatur peccatum in proximo, et hoc valde certitudinaliter, opus perfectum esset, si quis illam acciperet, ne peccaret; et si acciperet, teneret matrimonium, quia esset consensus liber ex charitate.
Ad (k) primum argumentum principale, non est simile propter tria: Primo, quia conditio baptizati efficitur melior ; non sic matrimonio astricti. Secundo, quia voluntas superioris ratificat per talem consensum coactum, aliquem fieri filium Ecclesiae: non sic autem in matrimonio. Tertio, quia in Baptismo non est ita proprie matrimonium, sicut adoptatio. Potest autem bene sufficere minus de voluntario in adoptato quam in contrahente matrimonium. Unde non habens usum rationis potest adoptari, sed non desponsari.
Ad secundum, fortis non est omnino impavidus, quia hoc est audacis in nullo pavere; sed est impavidus, et pavet, ut recta ratio dictat. Dictat autem ratio recta plus debere timere mortem quam carcerem, et peccatum mortale quam actum istum alias displicibilem.
Ad tertium, in inductione per terrores, multum est de involuntario, et parum de voluntario: e converso autem in inductione per blanditias et delicias; ibi enim multum est de voluntario, et parum de involuntario, quia in primo si voluntas dimittatur sibi, statim resilit: in secundo autem, si jam allecta dimittatur sibi, forsitan prosequeretur illud ad quod allecta est; et ideo non sic est involuntaria coactio per blanditias, sicut illa quae est per minas et terrores: et ratio est, quia frequenter voluntas concordat appetitui sensitivo, qui ab aliquo magis convenienti patiens, magis et magis inclinatur, et e converso patiens ab aliquo disconveniente, magis et magis fugit.
Ad ultimum, illud caput potest exponi de debere de congruo, non autem de necessitate praecepti: et ad illud quod adducitur de ff. dico quod ita loquitur Jus civile, sed Jus Canonicum est contrarium. Unde illud Pauli : Filii obedite paren tibus, non intelligitur quoad istud, quia in isto non tenetur filius obedire patri. Quod autem adducitur de matrimonio spirituali, non est simile, quia non tantam auctoritatem habet pater corporalis super filium ad matrimonium carnale, quantam habet pater spiritualis, super filium respectu matrimonii spiritualis; et ralio congrua est, quiahic efficitur contrahens melioris conditionis: non sic autem ibi.