Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 74.)) Qui timent te, inquit, videbunt me, et jucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XII, 3; et XXVI, 4) . Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cujus est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et jucundantur? An populus ipse se videt, et jucundatur, et sic dictum est, Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius expresserunt, supersperavi : tanquam diceret, Qui timent te, videbunt Ecclesiam tuam, et jucundabuntur, quia in verba tua supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et jucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et jucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit; videbunt autem et jucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1) ; jucunditas autem quam voluit hic intelligi, tunc erit quando justi fulgebunt in regno Patris sui sicut sol (Matth. XIII, 43) ? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur, «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed «videbunt,» et «jucundabuntur:» quia et illic sequitur, «Perfecisti autem sperantibus in te» (Psal. XXX, 20, 21) ; et hic, «quia in verba tua speravi,» vel, «supersperavi:» ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod potens est Deus facere supra quam petimus et intelligimus (Ephes. III, 20) ; ut quia supra quam petimus et intelligimus sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.