IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quid excludat consensum ?
Nec solum coactio impedit vel excludit consensum, sed etiam error. " Non autem omnis error consensum impedit. Est enim error alius personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis; error personae, quando hic putatur esse homo ille, et est alius: error fortunae, quando putatur esse dives qui pauper est, vel e converso ; error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est: error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis conjugii consensum non excludit. Error vero conditionis conjugalem consensum evacuat, de qua conditione postmodum tractabimus. Error quoque personae consensum conjugalem non admittit ut si quis foeminam nobilem in conjugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei: non est inter eos conjugium, quia non consensit vir in istam, sed in aliam: ut si quis promitteret mihi, se venditurum aurum, et pro auro auferret mihi aurichalcum, et ita me deciperet: numquid dicerer consensisse in aurichalcum? Numquam volui emere aurichalcum, nec ergo in illud consensi, quia consensus non nisi voluntatis est. Sicut ergo error materiae excludit consensum, ita in conjugio error per sanae. Sed objicitur de Jacob, qui pro Rachel septem annis servierat, et supposita est ei Lia: numquid error personae exclusit conjugium, cum non in eam, sed in Rachel consenserit? Sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur: ibi tamen etsi non praecessit, secutus est consensus; nec ex illo concubitu, qui consensum praecessit, fornicarii judicantur, cum ille materiali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans, lege primogenitarum et paternis imperiis se illi jure copulatam. Excusatur etiam, quia Dei consilio in mysterio ita actum est. Hodie etiam excusaretur ille cui inscio uxoris soror, lectulum ejus ingressa, se subjiceret: quae cum sine spe conjugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur. Quod per simile probatur : Si enim diabolus, lranfigurans se in Angelum lucis credatur bonus, non est error periculosus. Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur : Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui Catholico se offerret eumque ad suae fidei imitationem vocaret: si ille assentiret, in cujus sententiam fidei diceretur consensisse? Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille haereticus se mentiebatur habere. Error vero fortunae consensum non excludit, quae enim nubit pauperi putans illum esse divitem, non potest renuntiare priori conditioni, quamvis erraverit ; nec error qualitatis, ut si quis ducat uxorem meretricem, vel corruptam, quam putat esse castam, vel virginem, non potest eam dimittere. "
De conjugio Mariae et Joseph.
Praemissis aliquid addendum est de modo illius consensus, qui inter Mariam et Joseph intercessit. Sane credi potest, non solum Mariam, sed etiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare, nisi Deus aliter juberet: eosque sic consensisse in conjugalem societatem, ut uterque de altero, revelante Spiritu sancto, intelligeret, quod virginitatem servare vellet, nisi Deus aliter inspiraret ; sed illam voluntatem verbis non expresserant, postea vero expresserunt et in virginitate permanserunt. Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de eadem specialiter Deus praeciperet, cujus etiam consilio in materialem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat: et ideo non aliter consensisset in conjugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset. De qua Augustinus sic ait : " Beata Maria proposuit, se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subjecit se divinae dispositioni, proposuit, se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo: postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit. "
Quod perfectum inter eos fuit conjugium.
Jnter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit conjugium, perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate. Sanctiora sunt enim conjugia pari voto continentium. Unde Augustinus : " Quod Deo pari consensu voveratis, ambo perseveranter reddere debuistis, a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem persevera. Non quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo maritus tuus esse destiterat, imo vero tanto sanctius conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. " Perfectum igitur fuit Mariae et Joseph conjugium in sanctitate ; perfectum etiam fuit secundum triplex bonum conjugii, fidem scilicet, prolem, et Sacramentum. " Omne enim nuptiarum bonum, ut ait Augustinus, impletum est in illis parentibus Christi, fides, proles, Sacramentum : Prolem cognoscimus ipsum Dominum; Fidem, quia nullum adulterium: Sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui sine peccato futurus erat. " Et licet non intercesserit conjugalis concubitus, conjuges tamen vere fuerunt mente, non carne, sicut et parentes ; quamvis Ambrosius dicat, perfectum fieri conjugium per carnalem copulam. " In omni, inquit, matrimonio . conjunctio intelligitur spiritualis, . quam confirmat et perficit conjunctorum commixtio corporalis. " Sed intelligendum est, conjugium perfici commixtione corporali non quantum ad veritatem, vel sanctitatem conjugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiae tunc figurat.
De causa finali conjugii.
Exposito, quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere, ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Est igitur finalis causa contrahendi matrimonii principalis procreatio prolis: propter hoc enim instituit Deus conjugium inter primos parentes, quibus dixit : Crescite et multiplicamini, etc. Secunda est post peccatum Adae vitatio fornicationis ; unde Apostolus : Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam, et unaquaeque habeat virum suum. Sunt et aliae causae honestae, ut inimicorum reconciliatio et pacis redintegratio. Sunt etiam et aliae causae minus honestae, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque pulchritudo, quae animos amore inflammatos saepe impellit inire conjugium, ut valeant suum explere desiderium; quaestus quoque et divitiarum possessio frequenter est causa conjugii et alia multa, quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere. Nec est assentiendum illis qui dicunt non esse conjugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex praemissis, conjugium fieri ex communi consensu, verbis de praesenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit. Cujus rei documentum praestat Jacob qui Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit eamque multum diligens ait : " Serviam tibi pro Rachel septem annis. In Deuteronomio etiam legitur : Si videris in medio captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque uxorem habere, introduces eam in domum tuam, " etc.
Quod malus finis non contaminat Sacramentum.
Et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est, quia vita mala, vel intentio perversa alicujus Sacramentum non contaminat. Habuit autem conjugium Mariae et Joseph alias causas speciales, scilicet, ut, " Virgo solatio viri sustentaretur, et ut diabolo partus celaretur, ut Joseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspicionis, ne ut adu ltera damnaretur. "
(Finis textus Magistri.)