Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 77.)) Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur, Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intelligitur nisi aeterna et beata, tanquam sola dicenda sit vita, in cujus comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17) . Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae (Joan. V, 29) : neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic, Veniant, inquit, mihi miserationes tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) , nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit, Quia lex tua meditatio mea est; et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est, Veniant super me miserationes tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut charitas non frigescat hujus meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae (Matth. XXIV, 12) .