In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens rationem non erroneam, sive apprehensionem ?
D. Thom. in addit. quaest. 51. art. 1. et hic quaest. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. quaest. 1.et 2. Richard. art. 1. q. 1 Argent. quaest. 1. art. 3. Sanchius lib. 7. de Matrim. disp. 18. 19.
Quaero circa istam trigesimam distinctionem duas quaestiones: Prima, utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens rationem non erroneam sive apprehensionem ? Quod non, Genes. 29. de Jacob et Lia, in quam non consensit, nisi ex errore, credens eam esse Rachelem ; et tamen videtur fuisse matrimonium, alioquin copula carnalis fuisset fornicatio. Quod si excuses eum per ignorantiam, licet non forte sufficientem, quia non invincibilem: contra, saltem in crastino potuisset eam repellere, tanquam non suam.
. Praeterea, Genes. 27. Isaac ex errore benedixit Jacob, credens ipsum esse Esau, et tamen postea dixit : Benedixit ei, eritque benedictus: ergo a simili in proposito.
- Praeterea, Sacerdos credens baptizare unam personam, si baptizaret aliam, esset baptizata: ergo error non ibi impedit, et pari ratione nec hic.
Praeterea, plus obest conjugi moralis malilia in conjuge contra legem divinam, quam paena servitutis. Sed apprehensio erronea quoad istam malitiam, si sequatur consensus in istam personam, non impedit contractum matrimonii:
ergo nec error in conditione servitutis. Contra, Magister in littera.