In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Triplicem errorem annullare matrimonium, scilicet personae, conditionis pejoris, et consensus correspondentis in altero contrahente ; et dat rationem solidam pro singulis.
Ad (a) istam quaestionem dico ex 2. concl. 1. q. dist. 26. quod iste contractus est donationis liberae et voluntariae, sicut dictum est dist, praeced. Ignorantia autem, et maxime illius conditionis, quae requiritur ad actum voluntatis, causat involuntarium secundum Philosophum 3. Ethic. et secundum Augustinum 8. de Trin. cap. 4. Nihil est amatum vel volitum, nisi prius cognitum.
Ex (b) hoc sequitur breve corollarium, quod error sive apprehensio erronea quantum ad omnem conditionem requisitam, per se, ad contractum, facit contractum nullum esse: sunt autem in genere tres tales conditiones, duae ex parte personarum. Una, quod haec persona putetur esse illa: alia, quod persona serva credatur libera. Tertia conditio est error sibi correspondens ex parte contractus, puta si credatur aliam personam simili contractu contrahere, cum tamen in rei veritate non contrahat, quia non intendit dare, sicut alia intendit accipere.
De (c) primo errore patet, quia impedit omnem venditionem et traditionem rerum, puta, si ematur aurum, et venditor vendit aurichalcum : ita hic intelligitur.
quod D det potestatem sui corporis, si alia det, alias nihil fit.
Secunda (d) conditio est hic specialis, quia haec est permutatio potestatis corporis pro potestate corporis ; servus antem non potest dare potestatem sui corporis liberae, sicut illa econverso: et illa nesciens servitutem ejus, per consequens non consentit scienter in servum, nec vult commutare potestatem sui corporis pro potestate corporis, quam servus non potest facere, quia non habet illam. Et (e) ex hoc sequitur aliud corollarium, quod error conditionis melioris non impedit, nec servitus, si non sit ignota.
Tertia (f) conditio generalis omni contractui est, quia si unus contrahit animo simplici, et alter dolose,utens signis contractus sine animo contrahendi, non est contractus, quia deficit ibi principalior causa, scilicet actus mutuus voluntatis, sine quo causa minus principalis, scilicet signum exterius, non sufficit.