IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Hic agit Doctor de consensu involunta- rio ex errore personae et conditionis, etc. Dividit eam in duas quaestiones: quarum prima resolvit quid inferat error ; secunda vero quaerit de matrimonio inter Beatissimam Virginem et sponsum ejus Joseph. . (a) Ad istam quaestionem, etc. Supponit primo quae disseruit dist. 26. circa naturam hujus contractus, deinde consensum liberum, qui est hujus materia, posse impediri ex Philosopho et Augustino. Per ignorantiam, si concernat conditionem illam, quam respicit actus voluntatis, sumit ignorantiam qua involvit errorem, quia ignorantia non tollit actum voluntatis, nisi ut est conjunctus error, et apprehenditur aliqua conditio in objecto, quam intendit consentiens, et sine qua non fieret consensus, quae apprehensio est erronea et cum falsitate. Haec autem est ignorantia antecedens dans causam actui ; de qua vide Doctores in 2. dist. 22. ubi eam dividit Doctor in antecedentem, concomitantem et consequentem. Antecedens facit actum involuntarium considerata dispositione voluntatis quae non daret consensum, si adesset scientia opposita. Concomitans facit non voluntarium, quia nihil volitum quin praecognitum ; non tamen facit involuntarium, quia si scientia opposita adesset, non prohiberet actum fieri, consequens est paena peccati. Antecedentem ibidem vocat in secunda divisione ignorantiam, cui conjunctus est error, et potest esse facti in se, vel quoad aliquas circumstantias, vel quoad aliquod consequens. Concomitantem autem vocat nescientiam, quamvis ignorantia illa facti in ordine ad peccatum contingat) tamen in ordine ad contractum non contingit, quia nequit contractus iniri de re omnino ignota. Sed contingit ignorantia alicujus circumstantiae, ut personae et qualitatis, et conditionis fortunae, quae respiciuntur specifice a consensu, aut supponuntur, sive ad circumstantiam contractus a contrahente ; et habetur c. unico, 29. q. 1. Magister autem in hac dist. distinguit in quatuor species errorem ad propositum. In errorem persona?, ut cum una persona pro alia supponitur, ut Lia supposita est Racheli. Secundus error est conditionis, verbi gratia, servilis, ut cum quis contrahere intendit cum libera, quae tamen est serva. Tertius error contingit in qualitate, ut cum putat se contrahere cum nobili, pulchra, virgine, etc. et contrahit cum ignobili, deformi et corrupta. Quartus error est quoad fortunam et divitias, quae est qualitas extrinseca Antecedentem ignorantiam appelant Juristae, si est cum dolo, dolum dantem causam contractui: concomitantem, posteriorem vocant cadentem in contractum.
(b) Ex hoc sequitur breve corollarium, quod, etc. Statuit conclusionem et fundamentum commune, nempe omnem errorem contra conditionem per se requisitam ad contractum facere contractum nullum. Conclusio haec certissima est et communis, quia talis error est substantialis ; omnis conditio per se requisita ad contractum legitimum est substantialis. Ille error tollit consensum liberum et necessarium ad contractum, l. Si per errorem, ff. jurisd. omn. judic. et errantis nullus est consensus, nec voluntas, l. Cum testamentum ei l. Non idcirco, C. de Juris, et facti ignorantia.
Hinc deducit triplicem errorem annullare matrimonium. Primus error est personae, ut in casu contigit, quod Jacob duxit Liam, putans esse Rachelem. Secundus error circa conditionem personae, nempe qui ducit cum serva matrimonium, putans esse liberam. Tertius error annullans est circa consensum alterius conjugis, ut quando defecit consensus verus, et contraxit ficte et animo fornicario, non maritali.
(c) De primo errore patet, etc. Probat errorem in persona annullare matrimonium, quia annullat contractum emptionis et venditionis, ut si quis substituat aurichalcum pro auro.
Sed dices, contractus venditionis et emptionis non attendit, nisi qualitatem secundum justitiam commutativam. Unde vendens aurum non obligatur ad hoc aut illud in individuo, sed in specie ad aurum; ergo similiter in proposito perinde est sive Francisca, sive alia sit in individuo, modo servetur aequalitas, et ratio proinde non concludit.
Respondetur, sicut consensus ementis respicit rem in specie, usum et commoditatem secundum naturam suam, per quam cadit in contractum, ita illum fieri nullum, si alias res supponatur diversae speciei, licet ejusdem possit esse valoris, non ejusdem tamen usus aut commoditatis, quia error est circa substantialem conditionem et materiam, circa quam fit contractus. Ita in proposito, materia circa quam fit contractus, est individua persona, pro cujus corpore transfert consentiens suum corpus, dirigendo consensum ad personam individualem,ad ineundum individuam cum ipsa et personalem societatem indivisibilem; ideo fit dolus in substantia contractus quoad materiam, quam respicit consensus per se, et sic annullat, sicut emens aurum non intendit aurichalcum ; ratio ergo Doctoris recte concludit.
Hinc infert, quod si error sit concomitans, ita ut si sciret contrahens eam, cum qua contrahit non esse Franciscam, cui se per actualem consensum conjungit ; sed aliam aequalis, aut melioris conditionis, eam duceret, adhuc matrimonium esse nullum, quia consensus actualis de praesenti est causa matrimonii, ex dist. 27. q. 2. et dist. 28. quaest, unica, non sufficit autem habitualis, quia talis non transfert dominium corporis in aliam. Consensus autem praesens dirigitur tantum ad Franciscam, et non ad aliam; ergo. Deinde, consensus ex errore antecedente non ideo matrimonium annullat, quia infert vim libertati, sicut coactio facit, aut quia scientia quam tollit error, si adesset, tolleret omnem consensum, quem nunc habet voluntas ex dispositione consentientis, sed quia tollit consensum actualem requisitum de praesenti, et directum ad personam, quae cadit sub consensu, tanquam materia, sed perinde id facit ignorantia seu error concomitans ; ergo. Non enim ad valorem contractus attenditur quid facturus esset consentiens, si abesset error, sed quid de praesenti per scientiam actualem, qua regulatur ejus consensus, praestet ; et quamvis ignorantia illa, quae dicitur concomitans, ita se habeat, quantum ad dispositionem habitualem voluntatis, quae non transit in expressum consensum cum alia, neque consequenter reducitur ad actum ; est tamen antecedens ignorantia, ut consensus actualis ex ea causatur, ut praecise dirigitur ad Franciscam; neque illa dispositio indifferens informatur per alium consensum, quam per hunc directum ad personam individuam, quae sub actuali notitia cadit, quam sequitur voluntas. Sed quid si ipsa Francisca tunc praesens simul cum alia, ad quam dirigit ex errore vir suum consensum, reciproce praestaret suum, per verba de praesenti quid fieret? Respondetur matrimonium esse nullum, et cum Francisca et cum alia, quia verba aut signa externa requiruntur ad matrimonium, sive ut contractus est, sive ut Sacramentum, et debent respicere eamdem personam, et non diversas, tam consensus quam verba, per quae exprimitur. Verba autem diriguntur ad personam substitutam ex errore proferentis, licet consensus quantum ad intentionem respiciat Franciscam, quin vero ipse consensus ad personam substitutam ex eodem errore dirigitur, licet intentio Franciscam respiciat. Objicies errorem personae in aliis contractibus non annullare contractum, ut si quis vendat servum sub nomine Pauli, licet vocetur Petrus ; vel si quis in venditoris nomine erret, aut si sericum Granatense vendat pro alio, aut e contra.
Respondetur errorem in nomine servi non facere ad contractum, modo ipsa servi persona distrahatur, quia ille error non est circa materiam, quae est persona servi, sic etiam si quis contrahat cum Maria praesente, intendens personam ejus, non irritat contractum, si in nomine erret, quia ille error non respicit consensum, qui dirigitur ad personam praesentem in individuo, et quae per se intenditur. Si tamen substitueretur alia persona vel in hoc, vel in illo contractu, quando emens velit personam individuam propter usum ejus, contractus esset nullus, quia error est in materia. Dixi quando emens velit, seu intendit personam individuam propter usura particularem ejus et industriam, sibi aliquo modo notam, quia si intenderet tantum emere servum, sufficit ut persona aequivalens illi reddatur, sicut etiam quando intendit sericum Granatense, modo aliud sit aequale, quantum ad substantiam, usum et commoditatem. Idem dicerem de servo etiam, servata aequalitate in re commutata, matrimonium tamen in hoc specialiter distat ab aliis, necessario dirigatur ad personam individuam, ex natura transmutationis, quae intervenit, et consensus requisiti.
(d) Secunda conditio est hic specialis, etc. Probat conditionem servitutis annullare matrimonium, quando liber contrahit ex errore conditionis, intendit non servitutem adscriptitiam, qualem habent illi, qui ad certas operas tenentur dominis, ut qui colunt terras nunquam inde recessuri, et quibus tantum sumptus et victus cedit ; neque etiam originariam servitutem, quibus obnoxii sunt filii illorum, sed servitutem proprie dictam, qua quis est obnoxius voluntati domini, ut cum vendat. et omnia acquirat domino, non sibi, aut filiis aut uxori.
Errorem talis conditionis annullare matrimonium definitum est cap. 2. et 3. et finali de conjugio serv. et cap. Si quit ingenuus 29. quaest. 2. et per totam quaestionem idem supponitur. Conclusionem probat Doctor ratione, ex eo quod liber intendat commutationem sui corporis liberam facere, pro potestate libera corporis alterius; sed servus non potest hanc liberam facere, quia est obnoxius domino per servitutem, qui eum vendere potest, etiam extra patriam; ergo libet non censetur consentire scienter in servum ; et sic ex defectu consensus liberi contractus est nullus. Patet ultima consequentia, quia est maxima inaequalitas quoad materiam transmutationis in ordine ad finem intrinsecum matrimonii, ut educandae prolis, cum omnia acquirat servus domino, ejusque alendae, sicut et uxoris, et individuae societatis, quae abstraherent a consensu, si scirentur. Consensus autem matrimonialis contraria his intendit ex natura ipsius consensus, ut respicit finem contractus ; ergo eorum error reddit consensum nullum, de quo non est dubium, quamvis dubium sit qua lege id fiat, an divina et naturali, an vero sola lege humana?
Plures tenent lege Canonica tantum irritari matrimonium ex errore conditionis, pro quacitatur D. Thomas in 4. dist. 36. quaest, unic. art. 1. ad 3. tenent D. Bonaventura art. 1. quaest. 2. Durandus quaest. 2. ad 1. Paludanus dist. 30. quaest. 1. art. 2. Supplementum Gabrielis cons. 3. et dist. 36. quaest. 1. art. 2. Sotus distinct. 35. art. 2. post primam conclusionem, et plures Summistae, verb. Matrimonium, verb. Impedimentum, et alii, quos citat Sanchez lib. 1. disput. 19. quaest. 2. quam ut probabiliorem sequitur, licet contrariam sentiat etiam probabilem.
Dico Jure naturali et divino errorem conditionis irritare matrimonium. Hanc supponit Doctor in littera praecedenti asserens hunc errorem esse circa conditionem per se requisitam ad contractum: et huc tendit ratio ejus, quam supra praemisimus. Idem expresse docet dist. 42. quaest, unica, sig. Ex dictis breviter colligo, etc. ubi connumerat hoc impedimentum inter ea quae ex natura contractus irritant: et distinguit impedimenta, quae Jure naturali aut divino irritant, ab aliis quae Jure tantum Ecclesiastico ; et haec recenset sig. Sequenti ejusdem quaestionis. Hanc tenet Magister in hac dist. Mayronis cum aliis nostrae Scholae, Angles 1. part. de matrim. quaest. 1. art. 1. dub. 1. conclusione 1 Almainus in 4. dist. 36. quaest, unica, Palacius dist. 30. quaest, unica, Petrus de Soto lect. 3. de matrimonio, Glossa in cap. fin. de conjug, serv. ubi etiam Hostiensis et Goffredus, Covarr. 4. decret. 1 . part. cap. 3. Antonius Cuccus lib. 5. instit. Major. tit. 12. Sylvester verb. Matrimonium. 6. quaest, dist. 1.
Conclusio haec non ex eo probatur, ut quidam putant, quod servitus repugnat contractui matrimonii, quia hujus contrariam infra probabimus cum Doctore dist. 36. Sed probatio peti debet ex ea ratione. quam adducit Doctor, nempe ex defectu consensus per se requisiti ad contractum, quem talis error impedit. In proposito autem deficit talis consensus : ergo contractus ex natura rei deficit. Minor probatur, error circa personam de naturali Jure impedit contractum, ut communiter Doctores contra glossam 29. quaest. 1. asserentem Jure tantum Ecclesiastico dirimi, et error in qualitate, quando redundat in personam, ut postea videbimus. etiam irrita matrimonium : sed error conditionis redundat in personam: ergo etiam eodem Jure impedit, quo error personae impedit. Probatur subsumptum, quia contrahens non solum intendit contractum, sed etiam aequalitatem ex vi praesentis consensus, ita ut transfert liberam potestatem sui in alium, ita etiam acquirat liberam potestatem alterius. In contractu enim oneroso nequit interpretari alius ejus consensus, quo sibi praejudicaret, quin per se intendat servando medium justitiae recipere aequalem in commutatione, neque solum personam respicere tanquam materiam contractus, sed etiam quoad aequalitatem dati et accepti, servando medium rei; ergo consensus ejus praesens ex errore antecedente conditionis non solum et praecise respicit personam, sed etiam aequalitatem in commutatione, et sic personam, ut ei affixa est haec conditio, qua servatur talis aequalitas.
Confirmatur. in justitia commutativa, quae versatur in medio in re ipsa, quan titas spectat ad substantiam contractus, absolute loquendo, quando aliud non excipitur per formam, et ad materiam commutationis, ut si quis vinum aut granum in specie mutuavit, acquirit Jus recipiendi tantum in specie, quantum mutuavit. Sed in proposito,persona libera ex errore antecedente transferens potestatem liberam sui corporis in aliam, quam putavit liberam, contrahit secundum justitiam commutativam, ut versatur in medio ipsius rei ; ergo consensus ejus non est trahendus ad inaequalitatem in rc ipsa ex vi contractus, neque ex lege neque secundum rectam rationem. Probatur consequentia, quia contractus bonae fidei, cui dolus causam dedit, est ipso Jure nullus, secundum sententiam communem Doctorum. Si autem est stricti Juris, est irritandus, quando autem in caeteris contractus est irritabilis, in matrimonio est nullus, quia aliter subveniri nequit huic contractui, quia valide transactus fit insolubilis, ac proinde ad eum requiritur consensus legitimus, et per legem regulatus, ut valeat, qui in praesenti casu non invenitur in persona libera, cujus consensus dirigitur ad personam, qua libera putatur, et secundum aequalitatem rei.
Patet eadem consequentia quoad legem non esse consensum legitimum, quia lex divina et naturalis excludit dolum et inaequalitatem notabilem in commutatione, prout per dolum causatur, et non per consensum ejus, qui patitur ; et magis respiciat hunc contractum secundum naturam contractus legitimi, et juxta ordinarium modum contrahendi secundum aequalitatem regulariter, quam ex accidenti annexo. Ordinarius modus, quem respicit prima institutio, est libera et aequalis translatio, quia contractus institutus est ante conditionem servitutis. Idque concedere debent adversarii, qui docent Ecclesiam instituisse hoc impedimentum propter injustitiam, quae per dolum fit personae liberae, et propter necessaria detrimenta, quae fini matrimonii in alenda et educanda prole eveniunt.
Hinc etiam patet tertium, nempe consensum personae liberae secundum rectam rationem summovere haec impedimenta et detrimenta, quia neque praesumptione Juris aut facti potest consensus ejus illa includere, quia praesumptione Juris et facti censetur exceptus dolus, et injuria notabilis redundans in finem ipsius contractus. Finis autem contractus est educatio debita prolis, et remedium infirmitatis, ut supra distinct. 56. praemisimus cum communi; ergo consensus liberae personae ex dolo non censetur ad contrarium horum se extendere, secundum rectam rationem, ex praesumptione facti aut Juris, consequenter deest. consensus liber requisitus.
Praeterea secundo, conditio implicita in consensu tantum operatur, quantum conditio eadem, si esset expressa, modo includatur ex natura ipsius tanquam intrinseca, ut respicit materiam contractus: sed si exprimeretur haec in consensu si es liber, annullaret contractum, ergo etiam ut includitur ex natura consensus etiam annullat contractum. Major probatur, quia consensus liberi ex dolo causatus includit illam conditionem hic et nunc, et ex natura sua respicit personam cum tali limitatione, quia ex natura commutationis eodem modo respicit acceptum, quo respicit datum secundum aequalitatem ; ut autem est datio, est libera sui corporis translatio, et non reservata ; est etiam translatio onerosa, ita ut recipiat similiter tantum, quantum dat ; ergo non refertur ad personam servi, nisi ea libertate qua propriam respicit, ut sicut dominium sui liberum transfert, ita dominium liberum alterius exspectet, neque aliter dominium sui liberum tradit nisi alterius respiciat.
Confirmatur, quia liber nequit transferre dominium sui aliter quam libere, si contrahat cum libera, nisi intendat ingressum Religionis, quod solvit matrimonium sequente professione in favorem fidei, si sunt infideles, quando alter convertitur ad fidem, nec cohabitare potest. Caeterum contractus etiam in his casibus requirit liberam translationem, sine qua esset nullus, licet obligatio et vinculum inde sequens solvatur ex institutione Dei speciali. In priori enim casu, licet non teneatur talis consummare matrimonium, tamen tenetur translationem facere absolutam et liberam suiipsius, quia tenetur eam facere ut potest, et ex vi contractus exigitur, et in casu quo non ingrederetur Religionem, aut in ea non emitteret professionem, perinde teneretur conjungi, ac si non intenderet Religionem, quando contraxit, quia conditione reservata et intenta, non adimpleta, redit contractus ad suam naturam, et obligatio remota fit proxima ; quod non esset verum, nisi contractus ex natura sua, ut fit, et fieri debet inter liberos, includeret liberam translationem ex natura consensus. Sed consensus liberi in personam servi, quam putavit liberam, et ex dolo causatus, seu errore, non debet aliter interpretari quam per modum consensus liberi, et inter liberos quantum ad naturam ipsius consensus, ut fit, et respicit intrinsece suum objectum, aut materiam circa quam ; ergo nullam inducit obligationem, quando materia in re ipsa est impedita per servitutem repugnantem translationi liberae, quae solum fieri potest per talem consensum, et regulariter fit.
Tertio, non invenitur aliqua lex per modum statuti inducens hoc impedimentum, sed quidquid in hoc edidit Ecclesia, per modum declarationis decrevit; ergo potius recurrendum est ad legem divinam et naturalem, quam ad Ecclesiasticam non scriptam. Patet antecedens ex legibus quae huc spectant, et probatur consequentia, quia 29. quaest. 2. cap. Omnibus nobis, etc. valor matrimonii inter liberum et servum decernitur ex lege divina, quia omnibus unus pater est, et una lex in ordine ad Deum ; et intendit Canon matrimonium scienter contractum, nota conditione ante contractum, ut ibi glossa, et patet ex cap. 5. Si foemina, etc. Si faemina ingenua acceperit servum, scietis quod servus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in caelis, una lex erit viro et faemina, etc. Ex quo sic argumentatur : quando regula generalis includit exceptionem, debet respective ad eamdem legem et causam suae veritatis referri tam exceptio quam regula, nisi aliud apponatur; sed lex de conjugio servorum scienter inito, per quam tenet, est divina, ut patet in praemissis declarationibus ; ergo etiam exceptio, quam continet, veritatem suam habet ex eadem lege divina; ergo contractus cum errore conditionis initus, qui excipitur a regula generali divinae legis, debet excipi per ipsam divinam legem ; ergo omnes textus praefati tituli, qui supponunt per legem divinam valere connubia inter liberum et ancillam, et addunt limitationem illam, scienter contracta, vel per modum exceptionis, sive per modum limitationis materiae, quam respicit ipsa lex, a sensu contrario ; consequenter, si non scienter sunt contracta inter liberum et servum, non sunt rata lege divina: ergo nulla. Et confirmari potest per rationem alias factam de consensu coacto annullante matrimonium ex defectu libertatis. Sed hic similiter est defectus libertatis sicut et scientiae requisitae ad libertatem ; ergo lex divina, quae annullat matrimonia non libera, eumdem habet effectum, sive tollatur libertas per coactionem, sive tollatur per ignorantiam, cum eadem causa subsit, et idem semper operetur;non minus enim requiritur ad libertatem consensus, ut absit coactio, quam ut adsit scientia requisita.
Ex his facilis est solutio ad fundamenta oppositae sententiae, quae in eo versantur, quod conjugium cum serva valeat cognita ejus conditione ; ergo etiam lege divina aut naturali non est irritum matrimonium ex errore conditionis. Patet consequentia, quia servitus ex natura sua non adversatur matrimonio, aut ex divina lege.
Respondetur negando consequentiam, ad cujus probationem patet ex dictis nullitatem hujus contractus non provenire per se ex conditione servitutis, sed ex defectu consensus liberi, qui per se requiritur ad matrimonium.
Objicies secundo : Servitus non impedit liberum usum matrimonii, sed certis temporibus, quando dominus licite occupat servum ; ergo non adversatur naturae matrimonii.
Responderi potest, quod scienti et volenti non fit injuria, quia quilibet potest juri suo renuntiare cognita conditione servitutis, si tum contrahit, non ita vero quando ignoratur servitus.
Respondetur secundo, hanc responsionem, etsi bonam, remotam esse. Dicendum ergo quod ideo matrimonium est nullum, quia consensus liber et per se requisitus deficit.
Dices consensum hunc non esse erroneum circa substantiam matrimonii, quae respicit personam, sed circa qualitatem, et sic esse involuntarium secundum quid.
Respondetur, esse errorem in substantia, quia in personam non fit consensus, nisi servata aequalitate, et ut libera censetur, et ut excluditur grave detrimentum repugnans fini ipsius matrimonii, ideo error est in substantia contractus ex forma et natura consensus, quia haec est ratio. Si dicas Ecclesiam annullare matrimonium liberi cum serva ex errore conditionis, cur Ecclesia illud annullet, et non annullat matrimonium ex errore qualitatis factum, quia nempe in iis quae per se sequuntur ad matrimonium fit maxima inaequalitas ex dolo in priori, non vero in qualitatis errore, quae non cadit in contractum ex natura consensus, quae respicit substantiam ipsius quoad finem contractus regularem, et sicut facit translationem liberam, ita etiam implicat necessario ut tantum exspectet, quantum dat, neque aliter consensus ejus praesens subsistit. Quando vero conditio est cognita, valide contrahitur, quia liber sicut habet dispositionem liberam sui quantum ad translationem corporis, ita potest etiam consentiendo sibi ipsi praejudicare. Sicut aliter in contractu bonae fidei, cui dolus dat causam,censetur,aliter vero quando nullus subest dolus, nam prior nullus est, posterior vero est validus, licet altera pars ex propria voluntate cedat jure suo, minus accipiens quam dat. Prior Jure naturali et divino est nullus ; secundus vero non ita. Neque alia diversitas est inter utrumque, nisi quod consensus in contractu utroque est omnino diversus in substantia, ut subest consensui et intentioni. Hinc ergo applicando similitudinem ex i commutatione, quae fit in aliis rebus, ad propositum casum, ideo notabilis error in qualitate rei in contractu bonae fidei irritat contractmm; et si est stricti Juris, dat actionem laeso, quia non sola substantia, aut quantitas seu mensura, et pondus facit ad finem intrinsecum contractus, qui est usus, et commodum ex re, sed etiam qualitas ad eumdem finem potissimum facit, ac proinde error notabilis in qualitate derogat valori et aestimationi ejus, et minus utilem ad usum, et commodum exspectatum, et intentum facit) et talis error facit contractum nullum, quia nemo sibi praejudicare praesumitur Jure aut facto cum notabili injuria, et dolo alterius, et contra finem intentum contractus, nisi rem esse vitiatam cognoscat et consentiat in ipsum sic affectant, quia tunc valet contractus. Sic ergo in proposito, finis contractus
. matrimonialis est individua societas, seu vinculum insolubile, bonum prolis, remedium infirmitatis ; et his notabiliter derogat conditio servitutis, ideoque sive a Deo, sive per statutum Ecclesiae irritatur contractus, qui fit cum ignorantia ejus, quia, inquam, notabiliter derogat fini contractus cum gravi detrimento. Sicut ergo contractus bonae fidei in aliis rebus, qui ex dolo fit, et supposito errore in qualitate rei tantum, fuit nullus, quia error est in substantia, ideoque in substantia, quia in qualitate, quam spectat finis contractus, qui est usus rei, ita in proposito error conditionis se habet ad finem matrimonii; ergo consentiens bona fide in servum, quem putat liberum, non consentit praesumptione Juris aut facti in servum, errorque ille est in ipsa substantia contractus, ut ad suum finem est. Alius autem error in conditione non faciente ad finem praescriptum matrimonii non annullat contractum, ut error in qualitate, ut dicitur, quia haec extrinsecus se habet ad contractum, ut ad suum finem per se reducitur.
Unde sequitur intentum, quamvis autem servitus est accidens personae, ut persona distinguitur a suo statu, tamen ut comparatur ad contractum matrimonialem, et finem intentum ejus qua perficitur per consentientem bona fide in personam, quam putat liberam, non est accidens aut circumstantia, sed conditio per se intenta hic et nunc per talem consensum. Instantia autem adversariorum de valore matrimonii supposita scientia conditionis jam contracti, non est ad propositum, quia variatur casus et consensus, sicut supra diximus de contractu bonae fidei, ut fit supposita scientia, aut dolo per varios consensus, quorum unus includit per se qualitatem rei, alius excludit. Reliqua de conjugio servorum, infra distinct. 36.
Ex dictis sequitur, quod si ignorantia crassa conditionis fuerit causa consensus, etiam eam irritare matrimonium Jure divino, seu tenendo sententiam, quam alii tenent, jure Ecclesiastico, ex defectu consensus ; nam ignorantia crassa eumdem effectum, quoad millitatem consensus inducit, quem metus ex causa levi, in affectu tamen gravis, quia per se requiritur consensus liber, ex quacumque causa deficiat, sine eo nihil fit. Hanc tenet Sanchez contra Sotum et alios lib. 7. disput. 19. quaest. 2.
(e) Et ex hoc sequitur aliud corollarium, etc. Docet errorem in meliori conditione non annullare matrimonium, neque servitutem cognitam illud annullare. Error in meliori conditione est, quando quis velit contrahere cum alia, quam putat esse servam, et est libera, quae conditio est melior. Idem docet infra dist. 36. q. 1. art. 2. sig. Dico ergo quantum ad istum articulum, etc. versu, Sed si ancilla credit, etc. ubi dicit errorem in meliori, et etiam aequali conditione non annullare matrimonium, quia in utroque casu conditio contrahentis non fit deterior, sed melior in primo, aequalis in altero casu. Est commumis sententia Canonistarum et
Theologorum, quos magno numero refert Sanchez loco citato, q. 3. eamque recte probat ratio praemissa, quia neque ex vi contractus, aut consensus sequitur aliqua inaequalitas, aut gravamen contra finem matrimonii, diversum ab eo cui non sit ipse obnoxius ex propria conditione, verbi gratia, si est servus ducens ancillam,
quam putavit esse liberam, nulla inaequalitas est in contractu, quae sequitur ex errore, aut ad quam subsisteret rationabiliter consensus voluntatis repugnantis, Juris aut facti praesumptione, nisi haec conditio redundet in personam, ut cum ipsi solum est persona per libertatem nota, verbi gratia, si quis vellet alterutram ex filiabus, quarum una est libera, altera serva, offerre servo sub electione, et ille eligeret liberam, quam alias non novit ; si supponatur serva, est error personae, quia consensus contrahentis dirigitur in liberam, quam solum novit ex libertate ; vel si contrahat per procuratorem cum mandato speciali, ut suo nomine contraheret cum libera, quamvis alias non annullet matrimonium ex communi sententia, nisi consensus exprimat ipsam qualitatem per modum conditionis per se intentae et honestae, Casus est, si aliquis primogenitam spopondit, et alter consentit eam accipere, quam aliter non novit, nisi ut erat primogenita, tunc si supponatur secundo genita, matrimonium est nullum ex errore personae, quia consensus viri determinate fertur in primogenitam, quam aliter non novit nisi per hanc qualitatem; neque refert si mortua priori secundo genita fiat primogenita, quia prima cognitio et consensus ex ea sequens fertur in determinatam illam personam, quae fuit primogenita.
(f) Tertia conditio generalis omni contractui est, etc. Haec conclusio patet ex dictis dist. 26. conchis. 2. in matrimonio 1 enim requiritur consensus verus, sine quo nihil fit. Neque hunc consensum potest supplere Ecclesia, licet illum praesumat, donec contrarium probetur, et ad cohabitationem cogat ; in aliis autem contractibus, quae sunt secundum legem humanam et ejus institutionem, aliquando lex ipsa supplet defectum consensus in 9 paenam doli, et tunc valet contractus virtute legis, ut quando contractus est stricti Juris, neque adest impedimentum praeter defectum consensus ex dolo, in contractibus tamen bonae fidei requiritur consensus, et ejus defectus non suppletur. De his intellegit Doctor ex defectu consensus fieri contractum nullum, non in aliis, quando lex ipsa supplet defectum consensus qui deberet inesse, et praesumitur inesse.