In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Conjugem credentem alteri conjugi, asserenti quod non consensit in matrimonium, non posse ei reddere dubitum, nec ire ad alias nuptias ; deponat ergo scrupulum, si vult vitare perplexitatem, sibique suadeat quod mentitur alter. Non loquitur Doctor in casu quo conjux tantum dubitaret de valore matrimonii, ut ei imponunt quidam ; hoc enim casu videtur probabilius quod conjux dubitans speculative, non practice facta diligentia, potest reddere et petere debitum. De redditione habetur c. Dominus, de secund. nupt. De utroque tenent Sotus 4. dejustit. q. 5. art. ult. fin. et dist. 27. q. 1. Henriq. lib. 12. c. 6. num. 5. 7. Emanuel 1. tom. Summ. c. 2i3. Sanchium citans multos 2. de Matrim. disput. 41. num. 46.
Sed (g) hic sunt dubia : Primum, esto quod aliquis ad exequendum libidinem dicat verba, animo tamen non intendens contrahere, alia persona simplici animo contrahens numquid obligatur ? Videtur quod sic, quia ex parte sua sunt, tam consensus quam verba, et ita tota causa obligationis.
Praeterea, esto quod dolose contrahens exprimat alteri dolum suum, ista persona simplici animo contrahens non potest recedere a contractu, quia exponeret se periculo fornicationis. Nec potest stare, quia non potest reddere debitum certitudinaliter ex parte sua, et probabiliter ex parte alterius, de quo praesumendum est melius, quia tunc exponeret se periculo fornicationis; ergo videtur in tali casu persona ista simplex esse perplexa.
Ad primum dico quod contractus matrimonii non claudicat, et ideo si secunda persona non dat, nihil fit, ut dictum est in 1. quaest, conclus. 2. do ut des, vel, do si des; et ideo si illa non dat, ista nihil facit, licet ex parte sua non sit impedimentum facti, nisi ex consequenti.
Sed de secundo est major altercatio, quibusdam dicentibus, quod ista persona non potest reddere debitum,stante conscientia de dolo alterius ; nec recedere, quia exponit se periculo fornicationis, ut dictum est. Dico tamen breviter, quod nullus est perplexus in lege divina, etiam quocumque actu proprio posito, dum tamen non maneat aliquod peccatum mortale, per quod fiat perplexus : ista simplici animo contrahens cum doloso, nec tunc, nec multo magis post, habet aliquem actum, per quem sit perplexa: ergo simpliciter patet sibi via salutis.
Dico (h) ergo quod via tutior est non facere sibi conscientiam, quod alter dolose consenserit, imo quod tunc veraciter consensit, sed modo mentitur, et in hoc casu faciat, sicut vero conjugi. Si autem non potest tollere conscientiam, quam habet in verbo privativo alterius conjugis, stante illa conscientia, peccat mortaliter reddendo debitum, quia fornicatur: non reddendo autem et multo magis recedendo, exponit se periculo peccati mortalis, quia forte iste mentitur. Et probabilius est, quod nunc mentiatur, quam quod mentitus fuerit in principali contractu, et tunc ista, vel negat sibi, quod suum est, vel si recedit, moechatur secundum Evangelium: in magnam ergo brigam ponitur contrahens cum dolose contrahente.