IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Sed hic sunl dubia, etc. Primum dubium est, an bona fide contrahens obligetur ficto. Secundum dubium est, quid agere tenetur, quando fictus manifestat dolum ?
Ad primum, respondet matrimonium esse nullum ex utraque parte, licet persona quae consensum verum exhibet, non ponat ex parte sua impedimentum facti, quia praestat consensum ut debet, et exigitur ad contractum, quia tamen alterius consensus deficit, non valet matrimonium.
Ad secundum, supponit regulam generalem, nempe in legem Dei neminem esse perplexum, supposito quocumque actu suo, dummodo non maneat aliquod peccatum mortale, per quod fiat perplexus. Haec regula est verissima, quia sicut lex divina est medium ad salutem dirigens, . ita non inducit necessitatem peccandi, aut periculum ; perplexitas ergo oritur ex alia causa extrinseca, nempe ex errore intellectus, qui non deponitur, vel ex pravo affectu voluntatis, qui non excluditur per debitam correctionem ejus. Hinc colligit conjugi, quae bona fide contrahit, patere viam salutis, et respondet ad dubium.
(h) Dico ergo quod via tutior, etc. Respondet quod tutior via sit conservare bonam fidem, non credendo ; inter duo enim mala minus malum est praesumendum, minus autem peccatum est mendacium, quod nunc praesumitur inito matrimonio, quam mendacium quod commisit ficte contrahens, quia hoc est perniciosum contra naturam contractus, illud vero non ita. Neque fidem tenetur dare conjux in praejudicium sui juris; ergo cohabitet bona fide tanquam conjugi.
Quod si conscientiam nequeat deponere, credendo verbo alterius, peccat si reddat debitum, et magis peccat si recedit, quia alter forte mentitur, et se exponit periculo fornicationis, et aufert alteri quod suum est, si matrimonium subsistat. Hic aliqui distinguunt dubium speculativum et practicum; aliqui dicunt cum dubio speculativo non posse conjugem reddere debitum, aut recedere. Pro hac citat Sanchez lib. 2. disput. 41. q. 4. nostrum Doctorem, Altisiodorensem, Medinam et alios: alii dicunt posse recidere, et petere debitum in tali dubio ; alii docent teneri reddere debitum, et non petere ; alii mitigant hanc sententiam, ut vera sit antequam adhibeat diligentiam requisitam inquirendi veritatem, ea vero adhibita, posse reddere et petere debitum.
Respondetur in primis non recte allegari Doctorem pro prima sententia, ut bene advertit Scholiastes, quia Doctor non loquitur de dubio, sed de conscientia. Si autem, inquit, non potest tollere conscientiam, quam habet in verbo privativo alterius conjugis, stante illa conscientia peccat mortaliter, etc. Conscientia autem per ipsum in 2. dist. 37. quaest. 2. sig. Ad quaestiones istas, etc. est habitus seu actus conclusionis practicae, ac proinde dicit determinatum consensum practicum, contra quem non licet agere. Si ergo illa, quae est bonae fidei, adhibet fidem allegationi ficti, jam habet conscientiam talem, qua non deposita, non licet operari, nec reddere debitum, nec petere, neque etiam recedere, quia conscientia illa non est adeo fundata ex motivo suo, licet ex credulitate formantis ipsam, et aliis motivis inducatur, quia motivum est veracitas dicentis, qui fatetur se mendacem in priori contractu, ac proinde indignum fide ; neque tollitur obligatio simpliciter, quae est ex priori contractu ex natura motivi, quod perinde inclinat ad assensus contrarios, quod vero formans conscientiam adhaereat allegatinni frustrati consensus prioris, est ex propria levitate, non ex natura motivi ; nec proinde evacuatur obligatio cohabitationis, licet perplexa maneat persona credens aut suspensa ; manens etiam suspensa nequit operari, quia ad copulam supponitur, ut sit legitima, regula determinata ut fiat debito modo per usum proprii juris, et animo maritali, ac proinde assensus determinatus circa valorem matrimonii: licet ex allegatione secunda negati consensus maneat aliqua formido, de nullitate. Haec autem formido, sicut non transit in consensum determinatum, ita non inducit obligationem operandi secundum illam, neque est actus aliquis medius in intellectu inter assensum et dissensum; sed privatio certitudinis in assensu, quam prius habuit, stante bona fide, antequam allegavit alter fictionem consensus.
Advertendum ergo est ad discussionem casus praesentis, in intellectu non posse stare actum medium hic et nunc inter assensum et dissensum hujus veritatis, qui actus spectet ad judicium practicum, seu regulam operandi: neque assensum et dissensum simul circa idem, quia utrumque horum repugnat. Quod si motiva sint paris efficaciae, loquendo de contrariis, potest esse suspensio et inquisitio veritatis non tamen assensus determinatus conclusionis, nisi ex dispositione personae, ut in praesenti casu, si est timida, et facilis inclinationis ad credendum potius malum, aut accedat imperium voluntatis, aut applicentur perfectius alia prinpia remota ad unam partem magis quam ad aliam, ex quibus determinatur intellectus ad assensum, licet apprehensio con trarii motivi dubitabilis faciat ne assensus ille sit omnino certus; est tamen determinatus, sicut actus fidei humanae aut opinionis, et regula quam sequi debet voluntas operando determinate.
In proposito ergo casu si nullum aliud subsit motivum dubitandi de nullitate consensus mere interni praeter allegationem dicentis, neque ex factis, dictis aut aliis indiciis aut modis sit cognoscibile, distinctio dubii speculativi, et practici non habet locum, quae nulla sunt principia remota, ex quibus speculative oriri posset dubitatio hic et nunc. Sed hae duae regulae immediate applicantur, quae sunt practicae ut reddendum esse debitum matrimoniale, non esse moechandum, etc. inter quas non est locus suspensioni, quin alterutrum debeat sequi ex obligatione praecepti negativi et affirmativi concurrentium, ex parte materiae fides allegantis vacillat, et perinde ad assensus contrarios inclinat proxime. Quod si ergo perplexus unum sequatur, aut alterum horum, secundum illud debet operari juxta conscientiam quam format,quia non suppetit aliquod aliud medium inquirendae veritatis; et hic est casus, quem decidit Doctor. Quod si sint alia motiva aut indicia, ut impedimenti affinitatis, aut si alter signa deceptionis alias ostendit, aut aliis se ficte contracturum manifestavit, tunc neque reddere debitum debet, neque petere etiam, donec examinetur veritas. Quod si ea examinata format conscientiam de nullitate matrimonii, perinde dicendum est, quidquid sit de veritate rei: si autem fidem non praestat allegationi, sed inhaeret primo contractui per assensum determinatum, est secura, si oppositum aliunde non probatur sufficienter, quia innititur possessioni et praesumptioni magis fundatae, quae est in favorem matrimonii, et sicut Ecclesia prudenter praesumit de valore matrimonii, et de consensu requisito in eo casu, ita etiam persona, quae bona fide contraxit, prudenter praesumit et adhaeret contractui, cum nihil urgendus praeter dictum ficti opponatur, qui fide caret in praejudicium conjugis, et contractus in facie Ecclesiae inniti, neque oppositum probet sufficienter.